Amicitia Propinquorum
Love & Friendship · A Discourse on Friendship
From his file: AMICITIA PROPINQUORUM.doc.
Amicitia Propinquorum
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Dist. XXIX, Art. VII, Responsio:
...amicitia propinquorum, ut dictum est, fundatur super communicatione naturali. Omnis autem communicatio naturalis fundatur super originem, secundum quam est pater et filius. Fratres enim dicuntur aliqui in hoc quod ab eodem patre nascuntur et sic deinceps. Unde tota amicitia propinquorum fundatur super amicitia patris ad filium; et ideo haec amicitia est major quam aliqua alia propinquorum. In hac autem amicitia quodammodo filii praeponuntur parentibus, quodamodo parentes filiis, secundum duplicem modum amoris. Amatur enim aliquid ut res distincta, sicut amo hominem; et aliquid ut alterius existens, sicut amo manum meam vel aliud membrum uno amore quo amo me ipsum.
Loquendo ergo de amore alicujus rei in se, sic magis amantur parentes quam filii. Loquendo autem de amore quo aliquid amatur in altero, sic filii magis diliguntur quam parentes. Cujus ratio est, quia unumquodque tanto magis diligitur, quanto nobis magis propinquum est. Propinquius autem est aliquid alicui quod habet ordinem essentialem ad illum quam quod accidentaliter ad ipsum ordinatur. Causa autem essentialis est effectui sicut genus speciei; sed effectus ad causam accidentaliter se habet, quia sequitur esse ejus sicut species ad genus, nisi effectus sit aliquid causae; quia sic effectus comparabitur ad causam per modum partis integralis quae est actu et essentialiter in toto; secundum autem quod est aliquid causae, non est distinctum ab ea, sed est unum cum ipsa.
Considerando ergo patrem et filium ut sunt personae in se distinctae, sic pater magis amatur, cum sit causa, quam filius, qui est effectus. Sed quia filius est quaedam res patris, et non e converso; ideo filius diligitur alia dilectione, inquantum res patris est, diligentis ut membrum ipsius. Unde Philosophus dicit IV Eth. (1161b 19 seq.) quod illud quod est ex aliquo genitum, est propinquius, sicut membrum, puta pes vel dens. Et quia hoc modo quasi una dilectione diligitur cum illa qua aliquid seipsum diligit; ideo secundum hoc filius magis quam pater diligitur.
Et secundum hanc viam assignat Philosophus tres rationes quare filii magis diliguntur parentibus.
Prima est quia filii sunt sicut membrum patris; unde aliquis diligit filium sicut seipsum.
Secundo, quia patres sciunt magis aliquos esse suos filios quam e converso.
Tertio, quia bonum patris in filios refulget, sicut bonum causae in effectu; unde naturaliter quilibet artifex diligit opera sua sicut filios.
Sed quia amor quo diligitur aliquid in seipso, magis habet de ratione benevolentiae quae est principium amicitiae et radix; ideo amicitia magis habetur ad patrem quam ad filium, et caritas similiter, quamvis aliquo modo amor sit magis ad filium.