Amor
Love & Friendship · A Discourse on Love
From his file: AMOR.doc.
AMOR
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Dist XXVI, Q. I, Art. III, Resp., n. 43:
Passionum ergo in concupiscibili existentium quaedam important habitudinem concupiscibilis ad suum objectum: quaedam vero motum ipsius respectu objecti; quaedam vero impressionem relictam in ipsa ex praesentia objecti.
Cum autem objectum appetitus sit bonum et malum, quodlibet istorum per haec duo dividitur.
Amor enim importat habitudinem concupiscibilis ad bonum, odium vero ad malum; quia amor amatum ponit connaturale et quasi unum cum amanti, cujus contrarium odium facit. Et quia haec habitudo perficitur ex praesentia objecti, ideo amor secundum perfectam sui rationem est habiti, ut Augustinus dicit (In Psal. CXVIII, serm. 8; L. 36, 1518).
Motus autem concupiscibilis in bonum, dicitur desiderium; in malum autem innominatus est, sed dicatur fuga.
Impressio vero relicta in concupiscibili ex praesentia boni, dicitur delectatio vel gaudium; sed ex praesentia mali dicitur tristitia vel dolor.
Qualiter autem tristitia et dolor differant, supra 15d. dictum est. Eodem etiam modo differunt delectatio sensibilis et gaudium.
Summa Contra Gentiles, Liber I, Caput 91:
amor est alicuius rei non minus cum habetur, sed magis, quia bonum aliquod fit nobis affinius cum habetur...quandoque autem contrarium per accidens accidit, utpote quando in amato experimur aliquid quod repugnat amori: tunc enim minus amatur quando habetur...
amor vero aliquid alicui vult, hoc enim amare dicimur cui aliquod bonum volumus...Unde et ea quae concupiscimus, simpliciter quidem et proprie desiderare dicimur, non autem amare, sed potius nos ipsos, quibus ea concupisicmus: et ex hoc ipsa per accidens et improprie dicuntur amari...
amor et gaudium...principia sunt omnium affectionum: amor quidem per modum principii moventis; gaudium vero per modum finis; unde etiam irati gaudent, quasi finem assecuti.
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Dist. XXVI, Quaest. II, Art. III, Quaestiuncula II, Solutio II, nn. 122-124:
desiderium et amor in hoc differunt quod amor importat quamdam convenientiam et connaturalitatem ad amatum, quod quidem perficitur dum amatum aliquo modo habetur; desiderium autem imortat motum in ipsum amabile nondum habitum. Unde motus appetitus incipit in desiderio et terminatur in amore completo. Et ideo desiderium est quaedam inchoatio amoris et quasi quidam amor imperfectus.
Sed quia primum habere rei est secundum quod est in potentia - quia quod est in facultate, quasi jam haberi reputatur - ideo primum quod amorem inducit, est facultas habendi id quod desideratur. Et ideo amor rei distantis quae in actu non habetur, praesupponit spem. Sed quia spes non est nisi boni, et primus motus appetitus in bonum, est desiderium; ideo spes praesupponit desiderium et est media inter amorem et desiderium.
Et hoc rationabiliter accidit. Quia enim irascibilis est propter concupiscibilem, ideo actus irascibilis a concupiscibili incipit et in concupiscibili terminatur. Amor enim et desiderium in concupiscibili sunt, spes autem in irascibili; et similis est eorum ordo secundum quod sunt in voluntate. Unde patet quod actus fidei praecedit desiderium, quia omnis actus affectivae praesupponit actum cognitivae; desiderium autem praecedit spem, spes autem amorem.
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Dist. XXVII, Quaest. I, Art. I, Ad 2, nn. 19-20:
amor dicitur esse habiti sicut formatum habet suam formam: quam quidem formationem desiderium praecedit in ipsam tendens, sicut ratio intellectum vel scientiam; et ideo dicitur esse iam habiti. Unde amor dicitur virtus unitiva formaliter, quia est ipsa unio vel nexus vel transformatio qua amans in amatum transformatur et quodamodo convertitur in ipsum.
Vel dicendum quod quietatio affectus in aliquo quam amor importat non potest esse nisi secundum convenientiam unius ad alterum: quae quidem convenientia est secundum quod ab uno participatur id quod est alterius; et sic amans quodammodo habet amatum. Unde conjunctio quae in habere importatur est conjunctio rei ad rem et praecedit unionem rei ad affectum quae est amor.
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Dist. XXVII, Q. I, Art. IV, Ad 13, nn. 92-93:
...amor, proprie loquendo, non est nisi in illis in quibus est cognitio; sed amoris nomen transumitur ad ea ad quae cognitionis nomen extendi non potest; quia amor dicitur secundum quod amans ad rem aliam ordinatur, aliquid autem ad alterum ordinari potest etiam ab exteriori ordinante. Et ideo illa quae ad aliquid ordinantur ab habentibus cognitionem, quorum proprie est amor, inquantum ex seipsis ad amata ordinantur, nomen amoris vel appetitus recipere possunt.
Cognitio autem dicitur secundum quod res cognita fit in cognoscente per modum cognoscentis, scilicet secundum esse spirituale et immateriale. Dispositio autem talis non inest alicui nisi ex proprietate suae naturae. Unde nomen cognitionis ad alia quae talem naturam non habent, extendi non potest, ut dicuntur insensibilia naturaliter cognoscere sicut naturaliter amant vel appetunt.
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Dist. XXVII, Q. I, Art. 2, Resp., nn. 44 -45:
...omnes aliae vires animae coguntur a suis objectis praeter voluntatem; quia omnes aliae habent appetitum naturalem tantum respectu sui objecti; voluntas autem habet praeter inclinationem naturalem aliam cujus est ipse volens causa.
Et similiter dicendum est de amore qui est terminatio appetitivi motus; quia amor naturalis est in omnibus potentiis et in omnibus rebus; amor autem animalis, ut ita dicam, est in aliqua potentia determinata, vel voluntate, secundum quod dicit terminationem appetitus intellectivae partis, vel in concupiscibili, secundum quod dicit terminationem sensitivi appetitus.