Anger & Audacity

← Library · Wisdom about Beginnings

Anger & Audacity

Wisdom about Beginnings · Beginning of Philosophy in the Will

From his file: ANGER & AUDACITY.doc.

Word doc

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest I, Art. II, Ad 1:

...difficile vel arduum addit quamdam specialem rationem bonitatis, scilicet pretiositatem quamdam, ex hoc ipso quod non de facili habetur, sicut dicitur omne rarum carum.

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest I, Art. III, Ad 5:

...cum arduum sive difficile sit proprium objectum irascibilis, differentiae facientes oppositiones in passionibus irascibilis sunt difficile facultatem superans vel non superans; et utrumque vel est bonum vel malum.

Fiducia ergo seu confidentia, importat motum irascibilis in id quod aestimatur ut facultatem non excedens, quod quidem specialiter circa bona importat spes, circa mala autem audacia, nisi quod audacia excessum importat quandoque, unde in malum quandoque accipitur.

Motus autem appetitus in id quod aestimatur ut superans facultatem sive in bonum sive in malum, est diffidentia. In bonum autem specialiter est desperatio, in malum autem timor.

Ira autem est passio composita ex audacia et et tristitia et spe, ut ex dictis patere potest.

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest I, Art. IV, Ad 5:

...omnes praedictae passiones ad has principales passiones reducuntur

vel sicut species ad genus, sicut admiratio ad timorem;

vel sicut imperfectum ad perfectum, sicut concupiscentia ad gaudium;

vel sicut effectus ad causam et participans ad participatum, sicut audacia et ira ad spem, quia spes tendit in arduum bonum quod de se est tale ut in illud debeat tendi, audacia autem et ira tendunt in arduum nocivum repellendum, quod quidem non est tale ut in ipsum tendi debeat, sed magis ut fugiatur; tendunt tamen in ipsum inquantum participat aliquid de ratione boni quod est victoria ipsius; et ideo etiam spes participatur quodammodo in audacia et ira, sicut quod est per se, in eo quod est per accidens.

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest I, Art. II, Ad 3:

...in quantum spes est de difficili arduo non delectat sed magis affligit, cum ex hoc ipso sit distans; sed inquantum est de bono possibili acquiri sic facit delectationem, quia sicut quod est in potentia jam habet inchoationem sui esse, ita quod apprehenditur ut possibile adipisci, apprehenditur ut jam quodammodo praesens. Et ideo spes delectationem facit; et haec delectatio non est in concupiscibili, sed in irascibili.

Quaelibet enim potentia appetit sibi conveniens et de eo delectatur, ut infra (d. 27) dicetur. Bonum autem arduum ex hoc ipso quod est possibile adipisci est conveniens irascibili, unde in ipsum tendit.

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest I, Art. II, Ad 1:

...objectum irascibilis est bonum difficile, quod quandoque habet bonitatem ex ordine ad aliud. Unde in actu vel motu irascibilis est duplex terminus.

Primus est proximus, secundum quod terminatur in objectum proprium, ut quando consequitur victoriam. Et quia objectum proprium irascibilis habet difficultatem, ideo non est delectabile alicui simpliciter, sed est delectabile ei secundum hanc vim, cujus actus est perfectus per hoc quod pertingit ad objectum proprium quod jam consecutum est; sicut quando aliquis delectatur de hoc quod vincit, quamvis simpliciter sensibilem dolorem de vulneribus sustineat et de fatigatione tristitiam habeat; et ideo haec delectatio non est concupiscibilis, sed est proprie irascibilis, sicut delectatio quae est in actu videndi est propria ipsius visus.

Secundus terminus est ultimus finis in quem objectum proprium ordinatum est. Hoc autem est aliquid quod secundum seipsum est conveniens et delectabile, sicut quod animal postquam vincit aliud animal utitur ad libitum voluntate propria; et haec delectatio pertinet ad concupiscibilem.

Irascibilis enim ad conservationem concupiscibilis ordinatur, ut scilicet propter difficultatem intervenientem delectatio conveniens non praetermittatur. Et ideo dicit Damascenus in II lib. (c. 16), quod "ira est audax concupiscentiae vindex"; et propter hoc etiam dicit Philosophus in VIII [VI] De anima. (596b 20) quod animalia pugnant ad invicem propter cibum et propter coitum, quia circa has delectationes praecipue est concupiscibilis.