← Library · Natural Philosophy
Change and Becoming
Natural Philosophy · Physics Book 1
From his file: CHANGE AND BECOMING.doc.
CHANGE AND BECOMING
Scriptum Super Lib. I Sententiarum, Distinctio XXX, Quaest. I, Art. I:
In I Sententiarum, Dist 30, Art I, Ad 1:
Ad primum igitur dicendum, quod sicut hujusmodi habitudines non ponuntur realiter esse in Deo, sed secundum rationem tantum; ita etiam ex hoc quod de novo de Deo dicuntur, non sequitur quod in eo sit aliquid fieri secundum rem, sed secundum rationem tantum, sicut dicitur in Ps. 89, 1: Domine refugium factus es nobis.
Tamen etsi concedatur secundum rationem aliquid, ut refugium vel hujusmodi, factus; nullo tamen modo dicendus est mutatus: quia mutatio imponitur pro remotione ejus a quo est motus, sed fieri pro adeptione ejus ad quod motus terminatur: a Deo autem nullo modo aliquid removetur, etsi adveniat habitudo aliqua secundum rationem; unde etsi dicatur fieri aliquid, non debet dici mutari in illud.
Scriptum Super Lib. I Sententiarum, Distinctio XXX, Quaest. I, Art. I:
Ad primum igitur dicendum, quod sicut hujusmodi habitudines non ponuntur realiter esse in Deo, sed secundum rationem tantum; ita etiam ex hoc quod de novo de Deo dicuntur, non sequitur quod in eo sit aliquid fieri secundum rem, sed secundum rationem tantum, sicut dicitur in Ps. 89, 1: Domine refugium factus es nobis. Tamen etsi concedatur secundum rationem aliquid, ut refugium vel hujusmodi, factus; nullo tamen modo dicendus est mutatus: quia mutatio imponitur pro remotione ejus a quo est motus, sed fieri pro adeptione ejus ad quod motus terminatur: a Deo autem nullo modo aliquid removetur, etsi adveniat habitudo aliqua secundum rationem; unde etsi dicatur fieri aliquid, non debet dici mutari in illud.
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Tomus III, Distinctio VII, Quaest. II, Art. I, Ad 1:
...mutari proprie dicitur per remotionem a termino a quo; fieri autem dicitur per accessum ad terminum ad quem.