← Library · Wisdom about Beginnings
Change in Parte Intellectiva
Wisdom about Beginnings · Roads in Our Knowledge
From his file: CHANGE IN PARTE INTELLECTIVA.doc.
De Veritate, Q. 26, Art. 3, Ad 12:
...quamvis in parte intellectiva aliquid adiiciatur et aliquid recipiatur, hoc tamen non contingit per viam transmutationis, ut continue receptio et abiectio fit; sed est per simplicem influxum quantum ad habitus infusos: in instanti enim infunduntur gratia, per quam subito expellitur culpa.
Alteratio autem quae fit de vitio in virtutem, vel de ignorantia ad scientiam, attingit ad partem intellectivam per accidens, per se existente transmutatione in parte sensitiva, ut patet in libro VII Ethic. Ex hoc enim quod fit aliqua transmutatio circa partem sensitivam, subito resultat aliqua perfectio in parte intellectiva; ut sic id quod fit in parte intellectiva, sit terminus transmutationis in parte sensitiva existentis; sicut illuminatio est terminus motus localis, et generatio simpliciter alterationis. et hoc intelligendum est quantum ad habitus acquisitos.