Chapter Eleven: Contrariety in Particular

← Library · Logic of the First Act

Chapter Eleven: Contrariety in Particular

Logic of the First Act · Categories

From his file: CONTRARIETY CHAPTER 11.doc.

Word docPDF

CHAPTER ELEVEN: CONTRARIETY IN PARTICULAR

Ἐναντίον δέ ἐστιν ἀγαθῷ μὲν ἐξ ἀνάγκης κακόν, τοῦτο δὲ δῆλον τῇ καθ’ ἕκαστον ἐπαγωγῇ, οἷον ὑγιείᾳ νόσος καὶ δικαιοσύνῃ ἀδικία καὶ ἀνδρείᾳ δειλία, ὁμοίως δὲ καὶ ἐπὶ τῶν ἄλλων, κακῷ δὲ ὁτὲ μὲν ἀγαθὸν ἐναντίον ἐστίν, ὁτὲ δὲ κακόν· τῇ γὰρ ἐνδείᾳ κακῷ ὄντι ἡ ὑπερβολὴ ἐναντίον κακὸν ὄν· ὁμοίως δὲ καὶ ἡ μεσότης ἐναντία ἑκατέρῳ οὖσα ἀγαθόν. ἐπ’ ὀλίγων δ’ ἂν τὸ τοιοῦτον ἴδοι tiw, ἐπὶ δὲ τῶν πλείστων ἀεὶ τῷ κακῷ τὸ ἀγαθὸν ἐναντίον ἐστίν. ἔτι τῶν ἐναντίων οὐκ ἀναγκαῖον, ἐὰν θάτερον ῇ, καὶ τὸ λοιπὸν εἶναι· ὑγιαινόντων γὰρ ἁπάντων ὑγίεια μὲν ἔσται, νόσος δὲ οὔ· ὁμοίως δὲ καὶ λευκῶν ὄντων ἁπάντων λευκότης μὲν ἔσται, μελανία δὲ οὔ.

ἔτι εἰ τὸ Σωκράτη ὑγιαίνειν τῷ Σωκράτη νοσεῖν ἐναντίον ἐστίν, μὴ ἐνδέχεται δὲ ἅμα ἀμφότερα τῷ αὐτῷ ὑπάρχειν, οὐκ ἂν ἐνδέχοιτο τοῦ ἑτέρου τῶν ἐναντίων ὄντος καὶ τὸ λοιπὸν εἶναι· ὄντος γὰρ τοῦ Σωκράτη ὑγιαίνειν οὐκ ἂν εἴη τὸ νοσεῖν Σωκράτη. Δῆλον δὲ ὅτι καὶ περὶ ταὐτὸν ἢ εἴδει ἢ γένει πέφυκε γίγνεσθαι τὰ ἐναντία· νόσος μὲν γὰρ καὶ ὑγίεια ἐν σώματι z–ou, λευκότης δὲ καὶ μελανία ἁπλῶς ἐν σώματι, δικαιοσύνη δὲ καὶ ἀδικία ἐν ψυχῇ.

ἀνάγκη δὲ πάντα τὰ ἐναντία ἢ ἐν τῷ αὐτῷ γένει εἶναι ἢ ἐν τοῖς ἐναντίοις γένεσιν, ἢ αὐτὰ γένη εἶναι· λευκὸν μὲν γὰρ καὶ μέλαν ἐν τῷ αὐτῷ γένει, χρῶμα γὰρ αὐτῶν τὸ γένος, δικαιοσύνη δὲ καὶ ἀδικία ἐν τοῖς ἐναντίοις γένεσιν, τοῦ μὲν γὰρ ἀρετή, τοῦ δὲ κακία τὸ γένος, ἀγαθὸν δὲ καὶ κακὸν οὐκ ἔστιν ἐν γένει, ἀλλ’ αὐτὰ τυγχάνει γένη τινῶν ὄντα.

This chapter is divided into three parts. In the first part, Aristotle considers contraries in themselves. In the second part, he considers contraries in comparison to their subject. And in the third part, he considers contraries in comparison to genera.

In the first part, Aristotle considers whether a thing has only one contrary (if it has a contrary); and whether it is necessary if one contrary exists, that the other one also exists. The first of these seems to have an exception in vices, because not only is vice the contrary of virtue, but the vice in excess to the vice in defect. (There is something like this in statements when the contrary statements every man is sitting and no man is sitting are also opposed to the true statement.) As regards the second point, health could be without sickness, unlike relatives where double could not be without half being.

In the second part, Aristotle considers that two contraries cannot belong to the same subject at the same time. Socrates cannot both be healthy and sick at the same time. But contraries are in the same subject for health and sickness are both found in the body although not at the same time.

In the third part, Aristotle shows a threefold distinction of contraries in comparison to genera. Contraries may be in the same genus (as virtue and vice are in habit) or in contrary genera (as justice and injustice may be in virtue and vice) or they may be contrary genera (as good and bad).

We often say that contradictories have nothing in common; lack and having have a subject in common; but contraries have both a subject and a genus in common. And this as regards contraries is brought out in the second and third parts of this chapter. But there is some distinction among contraries as to how they are to genera.

Socrates in the Protagoras tries to show by induction that something is contrary to only one. If contraries are the species furthest apart in the same genus, it seems that a species can be contrary to only one. But there is the example of vice being opposed both to the virtue (which is in the middle) and to the vice which is at the opposite extreme. However, perhaps the third part of this chapter can come to our rescue. Perhaps vice is opposed to virtue and to vice, but not in the same genus. Virtue and vice are contrary in the same genus which is habit. And courage, for example, is in the genus of virtue and both cowardice or cowardliness and foolhardiness are in the genus vice. Courage, then, by reason of its genus is contrary to both cowardliness and foolhardiness insofar as both are opposed to right reason. In that sense it is contrary to one because it is contrary to both insofar as they have something one in common which is to be opposed to right reason. But in the genus vice, cowardliness and foolhardiness are contraries.

Are good and bad opposed as contraries or as having and lack?

The following text of Thomas clearly distinguishes the two main ways in which good and bad can be opposed:

Ad secundum dicendum, quod si consideretur malum per se sive in abstracto, sic malum opponitur bono ut privatio; si autem consideretur malum per accidens, sicut est in actione vel habitu, sic opponitur bono ut contrarium, ut prodigalitas liberalitati, et timiditas fortitudini.[1]

The following text more fully distinguishes the two main ways in which good and bad can be opposed:

Ad secundum dicendum, quod si consideretur malum per se sive in abstracto, sic malum opponitur bono ut privatio; si autem consideretur malum per accidens, sicut est in actione vel habitu, sic opponitur bono ut contrarium, ut prodigalitas liberalitati, et timiditas fortitudini.[2]

Are good and bad opposed as contraries or as having and lack? Thomas illuminates this:

In malis ergo hoc modo dictis est talis ordo, quod id quod est per se malum, primo dicitur, et omnia alia per relationem ad id; et secundum gradum tenet malum per accidens, quod est subiectum mali quod dicitur malum ex hoc quod privationem quae per se malum est, in se habet; et in tertio gradu est id quod dicitur malum per accidens sicut causa inducens malum; hoc enim non habet in se de necessitate privationem, sed facit aliquid esse privationem habens.

Unde primum dicitur absolute malum, et secundum in ordine ad primum, et tertium in ordine ad secundum.

Dicendum ergo quod malum nominat non ens. Unde illud quod quod per se malum est non ponit aliquid, sed dicitur esse ut privatio. Malum vero quod est subiectum privationis est aliquid positive, sed non ex eo quod malum est, sicut oculus est aliquid, sed non ex eo quod caecus est: quia caecitas non est in eo nisi ut negatio visionis. Quod autem dicitur malum ut causa mali, in se quidem consideratum, est aliquid; sed in ordine ad effectum, ratione cujus malum dicitur, etiam privative dicitur. Dicitur enim malum ex hoc quod privationem inducit, et sic etiam ratio non entis in ipsum redundat causaliter, sicut et ratio mali.[3]

In the following text of Thomas, we learn that the lack which is the first sense of the bad is a being of reason, and yet it is still said to be in things:

19. Praeterea, si bonitas non esset aliquid, nihil esset bonum. Ergo similiter si malitia non est aliquid, nihil est malum. Sed constat multa mala esse. Ergo malitia aliquid est.

Ad decimumnonum dicendum, quod ens dicitur dupliciter. Uno modo secundum quod significat naturam decem generum; et sic neque malum neque aliqua privatio est ens neque aliquid.

Alio modo secundum quod respondetur ad quaestionem an est; et sic malum est, sicut et caecitas est.

Non tamen malum est aliquid; quia esse aliquid non solum significat quod respondetur ad quaestionem an est, sed etiam quod respondetur ad quaestionem quid est.

20 Sed dicendum, quod malum non est ens naturae aut moris, sed ens rationis. Sed contra est quod Philosophus dicit in VI Metaphysicorum, quod bonum et malum sunt in rebus, sed verum et falsum sunt in intellectu. Ergo malum non est ens rationis tantum, sed est aliquid in rebus naturalibus.

Ad vicesimum dicendum, quod malum quidem est in rebus, sed ut privatio, non autem ut aliquid reale; sed in ratione est ut aliquid intellectum: et ideo potest dici, quod malum est ens rationis et non rei, quia in intellectu est aliquid, non autem in re; et hoc ipsum quod est esse intellectum, secundum quod aliquid dicitur ens rationis, est bonum; bonum enim est aliquid intelligi.[4]

Are good and bad contraries with an intermediate (esp in moral matter)? Thomas points out a distinction in answering this question:

1. Videtur quod aliqua actio indifferens inveniatur in actibus humanis. Nihil enim potest esse medium inter bonum et malum, nisi indifferens, quod neque bonum neque malum est. Sed bonum et malum sunt contraria mediata, ut in Praedicamentis dicitur. Ergo aliqua actio est indifferens

Ad primum ergo dicendum...quod Philosophus appelat malum non omnem actum inordinatum, sed solum illum qui nocivus est respectu alterius; unde dicit in IV Ethic., cap. XV, quod prodigus, quia causa iactantiae sua inordinate expendit, non est malus sed vanus: et similiter de multis aliis vitiis dicit; et sic patet quod ipse strictius accipit malum quam nos dicentes omnem actum inordinatum esse malum.[5]

Like the above consideration of whether good and bad can be contraries is the question whether good and bad can be contrary differences?:

Ad tertium dicendum, quod malum per se vel abstracte sumptum non est differentia specifica; sed malum per accidens vel concrete acceptum; omnia enim moralia ex fine speciem consequuntur. Ex ordine autem ad debitum finem specificatur bona actio et bonus habitus, ratione cujus bonum differentia specifica ponitur habitus et actionis moralis; mala vero actio specificatur ex ordine ad finem indebitum, cui admiscetur privatio finis debiti, ex quo ratio mali incidit. Unde patet quod non sola privatio specificat malum habitum et actionem; sed positio ordinis ad finem quemdam cum privatione debiti finis; et sic patet quod malum, secundum quod differentia, non est malum per se, sed per accidens vel concretive sumptum.[6]

We can also ask the reverse question whether differences are contrary. Thomas teaches the following distinction in this regard:

naturaliter loquendo de genere et differentia, oportet differentias esse contrarias: nam materia super quam fundatur natura generis, est susceptiva contrariorum formarum.

Secundum autem considerationem logicam sufficit qualiscumque oppositio in differentiis; sicut patet in differentiis numerorum, in quibus non est contrarietas; et similiter est in spiritualibus substantiis.[7]

Aristotle speaks as if good and bad can be contrary genera. Is he speaking of genus strictly or in a looser sense? In the following text, Thomas distinguishes these two senses of genus, and answers the question according to each:

Ad primum ergo dicendum, quod genus dupliciter potest accipi. Uno modo proprie, prout praedicatur de pluribus in eo quod quid est, et sic neque bonum neque malum sunt genera, sed sunt in transcendentibus quia bonum et ens convertuntur. Alio modo communiter, ut genus dicatur omne id quod sua communitate multa ambit et continet, et sic bonum et malum dicuntur genera omnium contrariorum: quia, ut In I Physic., text. 80, dicitur omnia contraria hoc modo se habent, quod alterum est nobilius et alterum vilius; et ideo illud quod est vilius privationem in se includit, sicut nigrum in respectu ad album, et frigidum in respectu ad calidum: propter quod in I De generat. text. 18, dicitur, quod frigus est privatio caloris; et per hunc modum semper alterum contrarium pertinet ad bonum, et reliquum ad malum; unde etiam Pythagoras ponebat duos ordines rerum: unum boni, sub quo colligebat omnia perfecta, ut dextrum, triangulam, aequilaterum et similia; et alterum mali, sub quo ponebat omnia quae imperfectionem implicant, ut sinistrum, feminam et hujusmodi.[8]

And in another text on whether good and bad can be contrary genera, Thomas discusses the end of this chapter where Aristotle seems to affirm this:

11. Praeterea, quod non est aliquid, non potest esse genus, quia non entis non sunt species, ut dicit Philosophus IV Physic. Sed malum est genus: dicitur enim in Praedicamentis, quod bonum et malum non sunt in genere, sed sunt genera aliorum. Ergo malum est aliquid.

Ad undecimum dicendum, quod verbum illud Philosophi difficultatem habet, quia si malum et bonum non sunt in genere, sed sunt genera, cassatur decem Praedicamentorum distinctio;

et ideo, ut Simplicius dicit in Commento Praedicamentorum, quidam solventes dixerunt, quod verbum Philosophi sic est intelligendum, quod bonum et malum sunt genera contrariorum, scilicet virtutis et vitii, non tamen sunt in genere contrario, sed in qualitate. Sed expositio haec non videtur conveniens, quia istud tertium membrum non differt a primo quod ponit, scilicet quod quaedam contraria sunt in uno genere.

Unde Porphyrius dixit, quod contrariorum quaedam sunt univoca, et ista sunt vel in uno genere proximo, ut album et nigrum in genere coloris, quod est primum membrum divisionis ab Aristotele positum; vel in contrariis generibus proximis, sicut castitas et impudicitia, quae sunt sub virtute et vitio, quod est secundum membrum; quaedam vero sunt aequivoca, sicut bonum quod circuit omnia genera, sicut et ens, et similiter malum; et ideo bonum et malum dixit non esse nec in uno genere nec in pluribus, sed ipsa esse genera, prout genus potest dici id quod genera transcendit, sicut ens et unum.

Simplicius vero ponit duas alias solutiones: quarum una est, quod bonum et malum dicuntur genera contrariorum, in quantum unum contrariorum est defectivum respectu alterius, sicut nigrum respectu albi, et amarum respectu dulcis; et sic omnia contraria quodammodo reducuntur ad bonum et malum, prout omnis defectus pertinet ad rationem mali. Unde in I Physic. dicitur, quod semper contraria comparantur ad invicem ut melius et peius.

Alia solutio est, quod Aristoteles dixit hoc secundum opinionem Pythagorae qui posuit duos ordines rerum; quorum unus comprehenditur sub bono, et alius sub malo. Multoties enim in logica utitur exemplis non veris secundum opinionem propriam, sed probabilibus secundum aliorum opinionem.

Et sic patet secundum praedicta quod non oportet ponere quod malum sit aliquid.[9]

Can contrariety be found properly in every genus?

Manifestum est enim quod propriae passiones causantur ex principiis subiecti, quae sunt materia et forma. Si igitur propriae passiones ignis et aquae sunt contrariae, cum contrariorum sint contrariae causae, videtur quod formae substantiales sint contrariae. Item in X Metaphys. probatur quod omne genus dividitur per contrarias differentias: differentiae autem sumuntur a formis, ut in VIII eiusdem libri habetur.

Dicendum est igitur quod contrarietas differentiarum, quae est in omnibus generibus, attenditur secundum communem radicem contrarietatis, quae quidem est excellentia et defectus, ad quam oppositionem omnia contraria reducuntur, ut in primo huius habitum est. Omnes enim differentiae dividentes aliquod genus, hoc modo se habent, quod una earum est ut abundans, et alia ut deficiens respectu alterius. Propter quod Aristoteles dicit in VIII Metaphys., quod definitiones rerum sunt sicut numeri, quorum species variantur per additionem et subtractionem unitatis.

Non tamen oportet quod in quolibet genere sit contrarietas secundum propriam rationem huius et illius speciei; sed solum secundum communem rationem excellentiae et defectus. Quia enim contraria sunt quae maxime distant, oportet quod in quocumque genere invenitur contrarietas, quod inveniantur duo termini maxime distantes, inter quos cadunt omnia quae sunt illius generis.

Nec hoc sufficeret ad hoc quod in illo genere esset motus, nisi de uno extremo in aliud contingeret continue pervenire.

In quibusdam ergo generibus hae duae conditiones desunt, ut patet in numeris. Quamvis enim omnes species numerorum differant secundum excellentiam et defectum; tamen non est accipere duo extrema maxime distantia in illo genere: est enim accipere minimum numerum, scilicet dualitatem, non tamen maximum. Similiter inter species numerorum non est continuitas; quia quaelibet species numerorum formaliter perficitur per unitatem, quae indivisibilis est, et alteri unitati non continua. Et similiter etiam est in genere substantiae.....

In qualitatibus autem tertiae speciei manifeste apparet contrarietas secundum utramque rationem: et quia qualitates possunt intendi et remitti, ut sic possit esse continuus motus de qualitate in qualitatem; et quia invenitur maxima distantia in uno genere inter duo determinata extrema, sicut in coloribus inter album et nigrum, in saporibus inter dulce et amarum.

In quantitate autem et loco, alterum istorum manifeste invenitur, scilicet continuitas: sed aliud, scilicet maxima distantia determinatorum extremorum, non invenitur in eis, si secundum communem rationem quantitatis et loci accipiantur; sed solum secundum quod accipiuntur in aliqua re determinata; sicut in aliqua specie animalis vel plantae est aliqua minima quantitas, a qua incipit motus augmenti, et aliqua maxima, ad quam terminatur. Similiter etiam in loco inveniuntur duo termini maxime distantes per comparationem ad motum aliquem, a quorum uno incipit motus, et in aliud terminatur, sive sit motus naturalis sive violentus.[10]

Every genus is divided by contrary differences communiter loquendo. All differences have themselves in this way, that one excels and the other is deficient. But is this lack strictly speaking? "a beast, no more". But does two lack something which three has? This is not a lack in the strict sense. For two should not have another or third unit.

Appendix

DIVISION OF CHAPTER ELEVEN: CONTRARIETY IN PARTICULAR

Contraries in themselves Whether a thing has only one contrary (when it has a contrary) The existence of contraries - not necessary if one contrary is, the other is

Contraries in comparison to their subject Two contraries cannot belong to the same at the same time Contraries are about the same or have the same subject

Contraries in comparison to genera: contraries are in the same genus or in contrary genera or are contrary genera

[The above division corresponds to the understanding of contraries in their convenientia: they have a common subject and a common genus]

----------------------- [1]Scriptum Super Lib. II Sententiarum, Distinctio XXXIV, Quaest. I, Art. II, Utrum malum sit quoddam ens positive, Ad 2 [2]Scriptum Super Lib. II Sententiarum, Distinctio XXXIV, Quaest. I, Art. II, Utrum malum sit quoddam ens positive, Ad 2 [3]Scriptum Super Lib. II Sententiarum, Distinctio XXXIV, Quaest. I, Art. II, Utrum malum sit quoddam ens positive, Solutio [4]Quaestiones Disputatae de Malo. Q. I, Art. 1, Utrum malum sit aliquid, Objs. 19 & 20 and Ad 19 & 20 [5]Scriptum Super Lib. II Sententiarum, Distinctio XL, Quaest. I, Art. 5, Obj. 1 & Ad 1 [6]Scriptum Super Lib. II Sententiarum, Distinctio XXXIV, Quaest. I, Art. II, Utrum malum sit quoddam ens positive, Ad 3 [7]Quaestio Disputata de Anima, Art. 7, Ad 18 [8]Scriptum Super Lib. II Sententiarum, Distinctio XXXIV, Quaest. I, Art. II, Utrum malum sit quoddam ens positive, Ad 1 [9] Quaestiones Disputatae de Malo, Q. I, Art. 1, Obj. 11 & Ad 11 [10]n V Physicorum, Lectio III, nn. 663-665