← Library · Wisdom about Beginnings
Distinction and Order of the Beginnings Nature, Reason & Will
Wisdom about Beginnings · Nature, Reason, Will
From his file: TEXTS-NATURE, REASON, WILL.doc.
DISTINCTION AND ORDER OF THE BEGINNINGS NATURE, REASON & WILL
Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 60, Art. 1, c:
semper prius salvatur in posteriori. Natura autem prior est quam intellectus: quia natura cuiusque rei est essentia eius. Unde id quod est naturae, oportet salvari etiam in habentibus intellectum.
Est autem hoc commune omni naturae ut habeat aliquam inclinationem quae est appetitus naturalis vel amor. Quae tamen inclinatio diversimode invenitur in diversis naturis, in unoquoque secundum modum eius. Unde in natura intellectuali invenitur inclinatio naturalis secundum voluntatem; in natura autem sensitiva secundum appetitum sensitivam; in natura vero carente cognitione secundum solum ordinem naturae in aliquid.
Unde cum angelus sit natura intellectualis, oportet quod in voluntate eius sit naturalis dilectio.
Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 60, Art. 2, c:
semper id quod pertinet ad prius habet rationem principii; unde, cum natura sit primum quod est in unoquoque, oportet quod id quod ad naturam pertinet, sit principium in quolibet.
Et hoc apparet in homine et quantum ad intellectum et quantum ad voluntatem. Intellectus enim cognoscit principia naturaliter: et ex hac cognitione causatur in homine scientia conclusionum, quae non cognoscuntur naturaliter ab homine, sed per inventionem vel doctrinam.
(See also De Malo, q. 6 or q. 16, art 4, Ad 5)
In IX Metaphysicorum, Lectio VII, n. 1855:
Sed et in ipsa ratione, naturaliter praeinsunt quaedam semina et principia scientiarum et virtutum, virtute quorum potest homo aliqualiter exire in scientiae et virtutis actum...
Summa Contra Gentiles, IV, Caput 11:
Intellectus enim noster aliqua naturaliter cognoscit: sicut prima intelligibilium principia, quorum intelligibiles conceptiones, quae verba interiora dicuntur, naturaliter in ipso existunt et ex eo procedunt.
Sunt etiam quaedam intelligibilia quae non naturaliter intellectus noster cognoscit, sed in eorum cognitionem ratiocinando pertingit: et horum conceptiones in intellectu nostro naturaliter non existunt, sed cum studio quaeruntur.
Summa Contra Gentiles, II, Caput 83:
Si ita esset animae naturalis cognitio conclusionum sicut principiorum, eadem esset sententia apud omnes de conclusionibus, sicut de principiis: quia quae sunt naturalia, sunt eadem apud omnes. Non est autem apud omnes eadem sententia de conclusionibus, sed solum de principiis. Patet igitur quod cognitio principiorum est nobis naturalis, non autem conclusionum.
Quod autem non est naturalis nobis acquirmus per id quod est naturale; sicut etiam in exterioribus per manus instituimus omnia artificialia.
Non ergo conclusionum scientia est in nobis nisi ex principiis acquisita.
Summa Contra Gentiles, III, Caput 123:
Leges autem positae oportet quod ex naturali instinctu procedant, si humanae sunt: sicut etiam in scientiis demonstrativis omnis humana inventio ex principiis naturaliter cognitis initium sumit.
Super Ioannem, VIII, Lectio VI, n. 1246:
In quolibet autem ordine actuum prius est actus naturalis; sicut in intelligendo, primo intelliguntur prima principia, et per ipsa intelliguntur alia, et in volendo similiter, primo volumus ultimam perfectionem et ultimum finem, cuius appetitus naturaliter nobis inest, et propter ipsum appetimus alia.
Summa Theologiae, Prima Pars, q. 62, Art. 7, c:
Semper autem oportet salvari primum in secundo.
Summa Theologiae, Prima Secundae, Q. X, Art. 1, c:
Sicut Boethius dicit in libro de Duabus Naturis et Philosophus in V Metaph., natura dicitur multipliciter. Quandoque enim dicitur principium intrinsecum in rebus mobilibus. et talis natura est vel materia vel forma materialis, ut patet ex II Physic. - Alio modo dicitur natura quaelibet substantia vel etiam quodlibet ens. Et secundum hoc, illud dicitur esse naturale rei quod convenit ei secundum suam substantiam. Et hoc est quod per se inest rei.
In omnibus autem ea quae non per se insunt, reducuntur in aliquid quod per se inest, sicut in principium.
Et ideo necesse est quod, hoc modo accipiendo naturam, semper principium in his quae conveniunt rei, est naturale.
Et hoc manifeste apparet in intellectu: nam principia intellectualis cognitionis sunt naturaliter nota. Similter etiam principium motuum voluntariorum oportet esse aliquid naturaliter volitum.
De Veritate, Q. 23, Art. 4, c:
...voluntas natura quaedam est, et naturalem ordinem ad aliquid habet
Summa Theologiae, Prima Secundae, Q. X, Art. 1, Obj 3 and Ad 3
3. Praeterea, natura est determinata ad unum. Sed voluntas se habet ad opposita. Ergo voluntas nihil naturaliter vult.
Ad tertium dicendum quod naturae semper respondet unum, proportionatum tamen naturae. Naturae enim in genere, respondet aliquid unum in genere, et naturae in specie acceptae, respondet unum in specie; naturae autem individuatae respondet aliquid unum individuale.
Cum igitur voluntas sit quaedam vis immaterialis, sicut et intellectus, respondet sibi naturaliter aliquod unum commune, scilicet bonum: sicut etiam intellectui aliquod unum commune, scilicet verum, vel ens, vel quod quid est. Sub bono autem communi multa particularia bona continentur, ad quarum nullum voluntas determinatur.
Scriptum super Lib. I Sententiarum, Dist XVII, Q. I, Art. 1, Ad 8:
natura dicitur multipliciter, secundum Boetium de Duabus Naturis: dicitur enim uno modo natura omne quod est vel substantia vel accidens; et hoc modo gratia est natura quaedam. Alio modo dicitur natura quod est principium motus et quietis ipsius in quo est.
Summa Theologiae, Prima Secundae, Q. X, Art. 1, Obj. 1 & Ad 1:
1. Agens enim naturale dividitur contra agens voluntarium, ut patet in principio II Physic. Non ergo voluntas ad aliquid naturaliter movetur.”
Ad primum ergo dicendum quod voluntas dividitur contra naturam, sicut una causa contra aliam: quaedam fiunt naturaliter, et quaedam fiunt voluntarie.
Est enim alius modus causandi proprius voluntati, quae est domina sui actus, praeter modum qui convenit naturae, quae est determinata ad unum.
Sed quia voluntas in aliquid natura fundatur, necesse est quod motus proprius naturae, quantum ad aliquid, participetur in voluntate; sicut quod est prioris causae, participatur a posteriori.
Est enim prius in unaquque re ipsum esse, quod est per naturam, quam velle, quod est per voluntatem.
Et inde est quod voluntas naturaliter aliquid vult.
De Potentia, Q. 2, Art. 3, c.:
Voluntas, inquantum voluntas, cum sit libera, ad utrumlibet se habet. Potest enim voluntas agere vel non agere, sic vel sic facere, velle et non velle.
Et si respectu alicuius hoc voluntati non conveniat, hoc accidet voluntati non in quantum voluntas est, sed ex inclinatione naturali quam habet ad aliquid, sicut ad finem ultimum, quem non potest non velle; sicut voluntas humana non potest non velle beatitudinem, nec potest velle miseriam.
...voluntas licet respectu aliquorum ad utrumlibet se habeat, tamen respectu finis ultimi naturalem inclinationem habet;
et similiter intellectus respectu cognitionis principiorum primorum, naturalem quemdam motum habet.
Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 82, Art. 1, c:
nec necessitas naturalis repugnat voluntati. Quinimmo necesse est quod, sicut intellectus ex necessitate inhaeret primis principiis, ita voluntas ex necessitate inhaereat ultimi fini, qui est beatitudo: finis enim se habet in operativis sicut principium in speculativis, ut dicitur in II Physic.
Oportet enim quod illud quod naturaliter alicui convenit et immobiliter, sit fundamentum et principium omnium aliorum: quia natura est primum in unoquoque et omnis motus procedit ab aliquo immobili.
De Veritate, Q. 22, Art. 5, Sed Contra 5 & Ad 5:
5. Praeterea, potestates rationales se habent ad opposita, secundum Philosophum. sed voluntas, rationalis est potentia; est enim in ratione, ut dicitur in II de Anima. Ergo se habet ad opposita; et ita non de necessitate determinatur ad aliquid.”
Ad quintum dicendum quod voluntas, in quantum est rationalis, ad opposita se habet: hoc enim est considerare ipsam secundum hoc quod est ei proprium; sed prout est natura quaedam, nihil prohibet eam determinari ad unum.
NATURE IS DETERMINED TO ONE
Shakespeare, Coriolanus, Act IV, Sc. 7, lines 35-45, Aufidius about Coriolanus:
...........................................First he was A noble servant to them, but he could not Carry his honours even; whether ‘twas pride, Which out of daily fortune ever taints The happy man; whether defect of judgment, To fail in the disposing of those chances Which he was lord of; or whether nature, Not to be other than one thing, not moving From the casque to the cushion, but commanding peace Even with the same austerity and garb As he controll’d the war....................................
THE KIND OF DISTINCTION
De Veritate, Q. 22, Art. 5, Sed Contra 6 & Ad 6:
6. Praeterea, quod de necessitate determinatur ad aliquid, naturaliter est determinatum ad illud. Sed voluntas contra naturalem appetitum dividitur. Ergo voluntas non de necessitate aliquid vult.”
Ad sextum dicendum, quod voluntas dividitur contra appetitum naturalem cum praecisione sumptum, id est qui est naturalis tantum, sicut homo contra id quod est animal tantum; non autem dividitur contra appetitum naturalem absolute, sed includit ipsum, sicut homo includit animal.
De Veritate, Q. 22, Art. 5, c.:
...in rebus ordinatis oportet primum modum includi in secundo, et in secundo inveniri non solum id quod sibi competit secundum rationem propriam, sed quod competit secundum rationem primi;
sicut homini convenit non solum ratione uti, quod ei competit secundum propriam differentiam, quae est rationale, sed uti sensu vel alimento, quod ei competit secundum genus suum, quod est animal vel vivum.
Et similiter videmus in sensibilibus; quod cum tactus sit quasi fundamentum aliorum sensuum; in organo uniuscuisque sensus non solum invenitur proprietas illius sensus cuius est organum proprium, sed etiam proprietas tactus: sicut organum sensus visus non solum sentit album et nigrum, inquantum est organum visus, sed sentit calidum et frigidum, et corrumpitur ab eorum excellentiis, secundum quod est organum tactus.
Natura autem et voluntas hoc modo ordinata sunt, ut ipsa voluntas quaedam natura sit; quia omne quod in rebus invenitur, natura quaedam dicitur. Et ideo in voluntate oportet invenire non solum id quod voluntatis est, sed etiam quod naturae est.
Hoc autem est cuiuslibet naturae creatae, ut a Deo sit ordinata in bonum, naturaliter appetens illud. Unde et voluntati ipsi inest naturalis quidem appetitus sibi convenientis boni. Et praeter hoc habet appetere aliquid secundum propriam determinationem, non ex necessitate; quod ei competit in quantum voluntas est.
Sicut autem est ordo naturae ad voluntatem, ita se habet ordo eorum quae naturaliter vult voluntas, ad ea respectu quorum a seipsa determinatur, non ex natura. Et ideo, sicut natura est voluntatis fundamentum, ita appetibile quod naturaliter appetitur, est aliorum appetibilium principium et fundamentum.
In appetitibilibus autem finis est fundamentum et principium eorum quae sunt ad finem; cum quae sunt propter finem, non appetantur nisi ratione finis. Et ideo, quod voluntas de necessitate vult quasi naturali inclinatione in ipsum determinata, est finis ultimus, ut beatitudo, et ea quae in ipso includuntur, ut est cognitio veritatis, et alia huiusmodi; ad alia vero non de necesitate determinatur naturali inclinatione, sed propria dispositione absque necessitate.
De Veritate, Q. 23, Art. 4, c:
...voluntas natura quaedam est, et naturalem ordinem ad aliquid habet
De Veritate, Q. 25, Art. 2, Ad 8:
...concupiscere appetitu animali, ad solum concupisciblem pertinet; sed concupiscere appetitu naturali, pertinet ad quamlibet potentiam: nam quaelibet potentia animae natura quaedam est, et naturaliter in aliquid inclinatur.
De Potentia, Q. 2, Art 6, Ad1:
nihil prohibet aliquam potentiam ad aliquem actum imperari a voluntate et ad alium inclinari a natura. Sicut intellectus noster ad credendum inclinatur a voluntate, et ad intelligendum prima principia ducitur ex natura.
[Does "ducitur a natura" refer to Dionne's manuductio per naturam?]
Summa Contra Gentiles, III, Caput 107:
Quicquid est in rebus, oportet quod vel causa vel causatum sit: alioquin ad alia ordinem non haberet...
Primum autem in unoquoque et eius natura vel essentia.
Summa Contra Gentiles, III, Caput 46:
In quolibet ordine, quod est per se est prius eo quod est per aliud, et principium eius [VIII Phys.,V, 7, 257A]
Summa Contra Gentiles, II, Caput 83:
Si ita esset animae naturalis cognitio conclusionum sicut principiorum, eadem esset sententia apud omnes de conclusionibus, sicut de principiis: quia quae sunt naturalia, sunt eadem apud omnes. Non est autem apud omnes eadem sententia de conclusionibus, sed solum de principiis. Patet igitur quod cognitio principiorum est nobis naturalis, non autem conclusionum.
Quod autem non est naturalis nobis acquirmus per id quod est naturale; sicut etiam in exterioribus per manus instituimus omnia artificialia.
Non ergo conclusionum scientia est in nobis nisi ex principiis acquisita.
In IX Metaphysicorum, Lectio VII, n. 1855:
Sed et in ipsa ratione, naturaliter praeinsunt quaedam semina et principia scientiarum et virtutum, virtute quorum potest homo aliqualiter exire in scientiae et virtutis actum...
The problem of the beginning in philosophy first arise when reason asks itself where it should begin. Reason usually asks this question when it is trying to free itself from the force of custom and/or when it has recognized that thinkers have begun in different places.
But when reason investigates where it should begin, it must begin somewhere. If that starting-point is assumed, reason will begin from an unproved starting-point, one that is not the result of reasoning. Or if reason tries to prove its starting-point, it must begin somewhere else and the same dilemma arises. Thus, if reason is to proceed at all, it must begin with an unproved starting-point, one that is not the result of reasoning.
Wouldn't a beginning that was already there, a beginning which reason is not responsible for, be due to custom which comes before reason or to something equally arbitrary, such as chance? Would not such a beginning be irrational? Does one simply choose to begin where one does?Thus when reason begins to question its starting-point, it can fall into despair. It seems impossible to begin well in philosophy and human knowledge.
Although it is very difficult to begin well in philosophy, it is not impossible. If the beginning of philosophy exists in part by nature and is completed according to nature, then it is possible and most necessary to begin well in philosophy. If not, it doesn't matter where or how you begin. It is possible to begin well in philosophy only if the beginning exists in some way by nature.
Does the beginning of philosophy exist by nature or by some other cause, such as custom, fashion, hypothesis, human belief, choice etc.?
There are many reasons why the beginning of philosophy is thought to exist not by nature, but by one or more other causes. The history of philosophy shows not only that philosophers begin in different places, but also that their beginnings fitted the customs and fashions of their time and were influenced by their predecessors. The strength of our custom of working with hypotheses in the experimental sciences, plus the fact that philosophers do not agree where to begin is enough to make people think that the beginning of philosophy does not exist by nature. Claude Bernard, for example, thought that every beginning in our thinking is an hypothesis, to be tested by its consequences. If the beginning of philosophy exists by nature, why do not all philosophers begin in the same place? It seems all philosophers would have the same beginning if the beginning existed by nature.
We maintain nevertheless that the beginning of philosophy exists by nature in some way. The beginning of philosophy is in part or imperfectly by nature and the rest should be in accord with this natural beginning. Nature does not perfect the beginning but the perfection of the beginning is in accord with nature.
Beginning and first mean almost the same, and first is in the definition of nature. Custom or habit or "second nature" cannot be responsible for what is first in us. All men by nature desire to know, as is seen in the delight they take in their senses, apart from their practical use. For man's soul not to have such a natural desire would be similar to his body not having a natural desire to eat and drink. Moreover, all men naturally proceed from the senses to reason and from the confused to the distinct. This is due to our being by nature an animal with reason and to the nature of our knowing powers which are able to know before they actually know. And here are some things which everyone naturally knows, such as what is a whole and what is a part, and that the whole is greater than the part. The beginning of philosophy in the reason are these seeds of distinct knowledge which are implanted in our mind from experience without any reasoning. They are the most vague and indistinct part of our knowledge. If man's reason understood or knew nothing before reasoning, it would have nothing to reason from. It would know nothing.
Not everything which comes before reasoning is irrational, as the objection maintains. It is non-rational, or not rational, in the sense of not being a work of reason as reason. But it is not necessarily opposed to reason, as is implied in the word irrational. The natural is not opposed to reason. It is rather the foundation of reason and the rational. After all, it is by nature that man is an animal with reason.
But how is it possible that men do not begin in the same place and even go against a beginning which exists in them by nature? This is deserving a long study. The modern philosophers differ most fundamentally from the Greek philosophers by their rejection of the natural beginnings. A beginning need not be recognized as a beginning.
[Plato: See Timaeus' Proemium about natural beginning]