Ens Rationis

← Library · Logic as a Whole

Ens Rationis

Logic as a Whole · Subject of Logic

From his file: ENS RATIONIS.doc.

Word doc

ENS RATIONIS

Thomas touches upon the division of ens rationis in the De Veritate, Q 21, Art. 1:

Id autem quod est rationis tantum, non potest esse nisi duplex. Omnis enim positio absoluta aliquid in rerum natura existens significat.

A being of reason or ens rationis may be either a negation or privation (which is distinguished from a positio) or a relation (which is divided against absoluta). We find both of these beings of reason in what is convertible with being.

Thomas Aquinas, De Veritate, Q. 21, Art. 1, corpus:

Sic ergo supra ens, quod et prima conceptio intellectus, unum addit id quod est rationis tantum, scilicet negationem: dicitur enim unum quasi ens indivisum.

Sed verum et bonum positive dicuntur; unde non possunt addere nisi relationem quae sit rationis tantum.

All privations would seem to be beings of reason.

Thomas Aquinas, De Veritate, Q. 21, Art. 2, Ad 7:

...privatio non dicitur ens naturae, sed solummodo ens rationis

Thomas Aquinas, De Veritate, Q. 21, Art. 1, corpus:

Caecum enim aliquid addit supra hominem, scilicet caecitatem, quae non est aliquod ens in natura, sed rationis tantum, secundum quod ens est comprehendens privationes....

Likewise, all negations are beings of reason.

Thomas Aquinas, De Veritate, Q. 21, Art. 4, Ad 8:

Et ideo hoc ipsum quod est non posse recipere additionem...distinguit primam bonitatem, quae et bonitas prima, ab aliis bonitatibus.

Hoc autem quod non est recipere additionem, cum sit negatio, est ens rationis,

et tamen fundatur super simplicitatem bonitatis primae.

Is there another kind of being of reason?

Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 30, Art. 1, Obj. 4 & Ad 4:

4. Praeterea, ubicumque est numerus, ibi est totum et pars. Si igitur in Deo sit numerus personarum, erit in Deo ponere totum et partem: quod simplicitati divinae repugnat.

Ad quartum dicendum quod numerus est duplex:

scilicet numerus simplex vel absolutus, ut duo et tria et quatuor;

et numerus qui est in rebus numeratis, ut duo homines et duo equi.

Si igitur in divinis accipiatur numerus absolute sive abstracte, nihil prohibet in eo esse totum et partem:

et sic non est nisi in acceptione intellectus nostri;

non enim numerus absolutus a rebus numeratis est nisi in intellectu.

Si autem accipiamus numerum prout est in rebus numeratis,

sic in rebus creatis, unum est pars duorum, et duo trium, ut unus homo duorum, et duo trium:

sed non est sic in Deo, quia tantus est Pater quanta tota Trinitas, ut infra patebit.

Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 30, Art. 2, Obj 5 & Ad 5:

5. Praeterea, omne quod continetur sub determinato numero, est mensuratum: numerus enim mensura quaedam est. Sed personae divinae sunt immensae, ut patet per Athanasium: Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus. Non ergo sub numero ternario continentur.

Ad quintum dicendum quod numerus determinatus, si accipiatur numerus simplex, qui est tantum in acceptione intellectus, per unum mensuratur.

Si vero accipiatur numerus rerum in divinis personis, sic non competit ibi ratio mensurati: quia eadem est magnitudo trium personarum, ut infra patebit; idem autem non mensuratur per idem.