Fallacies of Composition, Division and Accent
Intro & Logic · Order of Topics for Class 2016
From his file: COMPOSITION_DIVISION_ACCENT.pdf.
Fallacies of Composition, Division and Accent Duane H. Berquist Fallacy of Composition and Division The fallacy When it is false in the composed sense, it is the fallacy of composition. When it is false in the divided sense, it is the fallacy of division. De Fallaciis Ad quosdam Nobiles Artistas, Caput 8 Sequitur de fallacia compositionis et divisionis: in quibus, sicut supra dictum est, deceptio provenit ex potentiali multiplici unius orationis. Dicitur autem una oratio potentialiter multiplex pro eo quod dictiones eaedem diversimode componi possunt ad invicem, vel ab invicem distingui, sicut cum dicitur: quidquid vivit semper est; haec dictio semper potest componi cum hoc verbo vivit vel dividi ab eodem. Et quia oratio per compositionem partium constituitur, et ipsae partes se habent ad orationem sicut materia, compositio vero sicut forma; ubi sunt ergo eaedem partes, sed non eadem compositio, est oratio eadem multiplex potentialiter et materialiter, sed non formaliter et actualiter. Et propter hoc est multiplex potentiale, quia oratio quae est una formaliter, potentialiter plura significat. Et in hoc differunt illae fallaciae ab amphibologia, quia in amphibologia semper in eodem ponitur cum eodem, licet non uniformiter; unde est eadem compositio, et per consequens eadem oratio formaliter et actualiter una est secundum multiplex actuale; hic autem non est actualis unitas et formalis, sed solum potentialis, quia unum componitur cum diversis. Differunt autem hae duae fallaciae, scilicet compositionis et divisionis. Quando enim oratio in sensu composito est falsa, tunc est fallacia secundum compositionem; quando autem in sensu diviso est falsa, tunc est fallacia secundum divisionem. Et nota quod tunc oratio est composita, quando partes magis debito ordinantur; et tunc est divisa, quando partes minus ordinantur. Causa autem apparentiae sive principium motivum est unitas potentialis orationis plura significantis; causa vero non existentiae sive principium defectus est diversitas significationis secundum quod intelligitur composita vel divisa.
⁂
fallacies of composition, division and accent The species or modes De Fallaciis Ad quosdam Nobiles Artistas, Caput 8 Sunt autem tres modi sive tres species utriusque fallaciae. Primus modus est quando aliquod dictum potest supponere verbo vel ratione totius vel ratione partis: si ratione totius supponat, erit oratio composita; si ratione partis, erit divisa oratio: et tunc si sub composito sensu falsa oratio erit, fallacia est compositionis; si autem in sensu diviso est falsa, erit fallacia divisionis; si autem in utroque sit falsa vel vera, tunc nulla fallacia est: quod etiam in aliis multiplicibus intelligendum est. Et formatur sic paralogismus: quemcumque possibile est esse album, possibile est quod ipse sit albus. Sed nigrum possibile est esse album. Ergo possibile est quod niger sit albus. Non valet: quia illud dictum, nigrum esse album, potest supponere ei quod dicitur possibile vel ratione subiecti, et tunc possibilitas attribuitur subiecto dicti et est modalis de re, et tunc est divisa et vera; est enim sensus quod ille qui est niger, potentiam habet quod sit albus; vel potest idem supponere ratione totius dicti, et sic est modalis de dicto, et est composita et falsa, et est sensus quod hoc dictum, album esse nigrum, sit possibile: unde est fallacia compositionis. Et potest etiam formari sic paralogismus: quodcumque esse nigrum est impossibile, ipsum non potest esse nigrum. Sed album esse nigrum est impossibile; igitur album non potest esse nigrum. Non valet: quia minor est duplex, sicut supra dictum est; et in sensu composito est vera, et in diviso est falsa, unde est fallacia divisionis. Secundus modus provenit ex eo quod aliquando praedicatum, in quo plura adunantur per coniunctionem copulativam vel disiunctivam, potest attribui subiecto coniunctim vel divisim. Si coniunctim, est oratio composita; si divisim, oratio est divisa: et tunc si in sensu composito oratio est falsa, est fallacia compositionis; si in sensu diviso est falsa, est fallacia divisionis, ut patet in his paralogismis: quicumque numerus componitur ex duobus et tribus, est duo et tria. sed quinque non sunt duo et tria. Ergo quinque non componitur ex duobus et tribus. Non sequitur: media enim sive minor est duplex, ex eo quod hoc praedicatum duo et tria potest intelligi et removeri a subiecto divisim, et sic est vera: est enim sensus quod quinque nec sunt duo, nec tria. Vel potest removeri a subiecto coniunctim, et sic est falsa: est enim sensus, quod duo et tria simul iuncta non sunt quinque. Unde in hoc sensu procedit conclusio: unde est fallacia compositionis. Et potest sic formari paralogismus: quaecumque sunt duo et tria, sunt duo. Sed quinque sunt duo et tria: ergo quinque sunt duo. Haec similiter minor est duplex: quia in sensu composito est vera, et in sensu diviso est falsa; unde est fallacia divisionis. Simile est si in praedicato ponatur coniunctio disiunctiva, sicut hic: omne animal est rationale vel irrationale. Sed non omne animal est rationale. Ergo omne animal est irrationale. Non valet: quia prima est duplex, eo quod praedicatum potest attribui coniunctim subiecto, et sic est composita et vera: est enim sensus, quod de quolibet animali est verum dicere, quod est rationale vel irrationale. Vel potest attribui divisim, et sic est falsa: est enim sensus quod altera istarum sit vera. Omne animal est rationale, vel omne animal est irrationale; cum tamen utraque sit falsa: unde est fallacia divisionis.
duane h. berquist Potest etiam sic formari paralogismus: quicquid non est rationale vel irrationale, nec est rationale nec irrationale. Sed non omne animal est rationale vel irrationale: ergo animal est quod nec est rationale nec irrationale. Non sequitur: nam minor est in sensu diviso vera, in sensu composito falsa: unde est fallacia compositionis. Est autem sciendum quod quando praedicatum comparatur ad subiectum coniunctim, tunc coniunctio coniungit terminos; et sic accipitur in vi unius propositionis, quia duo termini coniunctim accepti sumuntur ut unum praedicatum, et cum simul attribuantur subiecto subiectum erit etiam unum; ex uno autem subiecto et uno praedicato fit una oratio. Quando vero termini in praedicato positi copulato vel diviso divisim subiecto attribuuntur, sic accipiuntur ut duo praedicata, et per consequens ut duo subiecta eis respondentia, et sic intelliguntur quasi duae orationes per coniunctionem copulativam vel disiunctivam. Tertius modus est quando una dictio potest coniungi diversis dictionibus in locutione positis: erit autem tunc secundum hoc composita oratio, quando coniungitur cum dictione cui magis apparet, vel apta nata coniungi; diversa vero, quando ab ea disiungitur. sicut in hoc paralogismo patet: quod potest unum solum ferre, plura potest ferre. Sed quod solum unum potest ferre, non potest nisi unum ferre. Ergo quod non potest nisi unum solum ferre, potest plura ferre. Non valet: nam prima est duplex, ex eo quod haec dictio solum potest coniungi cum hac dictione potest, cum qua magis videtur coniungi, et sic est composita et falsa: est enim sensus, quod ille qui non potest portare nisi unum solum pondus, potest plura portare. vel potest dividi ab hoc verbo potest et coniungi cum hac dictione ferre, et sic est divisa et vera: est enim sensus quod ille qui modo potest ferre unum solum pondus, potest quandoque plura ferre: unde est fallacia compositionis. Item: quicumque vivit, semper est. Iste asinus vivit: ergo semper est. Non sequitur: nam prima est duplex, ex eo quod hoc adverbium semper potest componi cum verbo est cum quo magis videtur componi, et sic est composita et falsa. Vel dividi ab eo, et componi cum hoc verbo vivit, et sic est divisa et vera, unde est fallacia compositionis. E contrario est fallacia divisionis, ut patet in his paralogismis: quocumque vides hunc percussum, illo percussus est. Sed oculo vides hunc percussum: ergo oculo percussus est. Non valet: quia minor est duplex, eo quod iste ablativus oculo potest componi cum hoc verbo, vides, cum quo magis videtur componi, et sic est composita et vera: vel dividi ab eo, et componi cum hoc participio, percussum, et sic et divisa et falsa; unde est fallacia divisionis. item: quicumque est hodie natus, hodie primo incoepit esse. Sed tu es hodie natus, constat enim quod hodie es, et es natus: ergo hodie coepisti esse. Non valet: quia minor est duplex, ex eo quod hoc adverbium, hodie, potest componi cum hoc verbo, es, et sic est composita et vera; vel cum hoc participio, natus, et sic est divisa et falsa. Et est notandum quod obliqui et adverbia magis videntur determinare verbum quam participium, et magis verbum principale quam secundarium, quod implicatur in subiecto. cum enim dicitur: quicumque currit, movetur; movetur est verbum principale, currit secundarium in subiecto implicatum.
⁂
Examples of the Fallacy of Composition and Division 1. Do I see you there (out there) or here (in my eyes)? 2. I called you from the house. 3. I see you well. 4. I remember you with anger. 5. I can hear you walking. 6. Can you see me standing up? I can see you standing up. I can’t see you sitting down. 7. I saw you steal with my own eyes. I saw you kill him with my own eyes. I saw you kill him with a telescope. 8. I can only know that you exist by my mind. 9. God knows necessarily you will sin. 10. By memory we know the past to be now. 11. What is the way we know things to be? 12. Henry VI, Part Two, Act I, Sc. 4: Now, pray, my lord, let’s see the devil’s writ. What have we here?
Reads.
“The duke yet lives that Henry shall depose; But him outlive, and die a violent death.” Why, this is just, ‘Aio te, Æacida, Romanos vincere posse.’ (said to Pyrrhus, King of Epirus). 13. If we know things as they are (i.e., truly), then the way we know things must be the way they are. But we know the effect before the cause. Therefore the effect comes before the cause. (?) 14. I can lift only one pound. 15. What I know today I have learned
duane h. berquist
Is it the fallacy of composition when it is true or false in the composed sense? Julius Caesar, Act III, Sc. 3 1st Citizen: What is your name? 2nd Citizen: Whither are you going? 3rd Citizen: Where do you dwell? 4th Citizen: Are you a married man, or a bachelor? 2nd Citizen: Answer every man directly. 1st Citizen: Ay, and briefly. 4th Citizen: Ay, and wisely 3rd Citizen: Ay, and truly, you were best. Cinna:
What is my name? Whither am I going? Where do I dwell? Am I a married man, or a bachelor? Then to answer every man directly and briefly, wisely and truly: wisely I say, I am a bachelor.
2d Citizen: That’s as much as to say, they are fools that marry; you’ll bear me a bang for that I fear. Proceed; directly. Cinna:
Directly, I am going to Caesar’s funeral.
1st Citizen: As a friend or an enemy? Cinna:
As a friend.
2nd Citizen: That matter is answered directly. 4th Citizen: For your dwelling, briefly. Cinna:
Briefly, I dwell by the Capitol.
3rd Citizen: You name, sir, truly. Cinna:
Truly, my name is Cinna.
2nd Citizen: Tear him to pieces; he’s a conspirator. Cinna:
I am Cinna the poet, I am Cinna the poet.
4th Citizen: Tear him for his bad verses, tear him for his bad verses. Cinna:
I am not Cinna the conspirator.
What is inside this room cannot be outside it. But you are inside this room. Therefore, you cannot be outside this room. (In the composed sense this is true, but not in the divided sense. You cannot be outside this room when you are inside it. But you can be outside it.)
Can what is true be false? No. But you are sitting in the chair. Therefore it is impossible for you not to be sitting in the chair. One would not be deceived by such examples. But take this example. What God knows will happen today must be so. If God knows that you will sin to day, you must sin today. But you are not responsible for what you must do. De Veritate, Q. 2, Art. 12, Ad 4 …cum dicitur: Omne scitum a Deo est necesse; haec est duplex: quia potest esse vel de dicto vel de re. Si sit de dicto, tunc est composita et vera, et est sensus: Omne scitum a Deo est necessarium, quia non potest esse quod Deus sciat aliquid esse et id non sit. Si sit de re, sic est divisa et falsa, et est sensus: Id quod est scitum a Deo, necessarium est esse: res enim quae a Deo sunt scitae, non propter hoc necessario eveniunt….
…when it is said: “Whatever is known by God is necessary,” this is twofold: since it is able to be either about what is said or the thing. If it be about what is said, then the proposition is composite and true, and the meaning is: It is necessary that whatever is known by God exists, since it is not possible that God would know something to be and it would not be. If the necessity is about the thing, then the proposition is divided and false and its meaning is: What is known by God must necessarily exist: for what things are known by God do not come about by necessity on account of this…. ⁂
In the following text, Thomas give one example where it is true in the composite sense and false in the divided sense and one in the reverse. Did the Megarians deny ability apart from act because of this kind of fallacy? Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 14, Art. 13, Ad 3 …haec propositio, omne scitum a Deo necessarium est esse, consuevit distingui. Quia potest esse de re, vel de dicto. Si intelligatur de re, est divisa et falsa: et est sensus, omnis res quam Deus scit, est necessaria. Vel potet intelligi de dicto: et sic est composita et vera; et est sensus, hoc dictum, scitum a Deo esse, est necessarium. Sed obstant quidam, dicentes quod ista distinctio habet locum in formis separabilibus a subiecto; ut si dicam, album possibile est esse nigrum. Quae quidem de dicto est falsa, et de re est vera: res enim quae est alba, potest esse nigra; sed hoc dictum, album esse nigrum,
…this proposition, “Everything known by God must necessarily be,” is usually distinguished; for this may refer to the thing, or to the saying. If it refers to the thing, it is divided and false; for the sense is, “Everything which God knows is necessary.” If understood of the saying, it is composite and true; for the sense is, “This proposition, ‘that which is known by God is’ is necessary.” Now some urge an objection and say that this distinction holds good with regard to forms that are separable from the subject; thus if I said, “It is possible for a white thing to be black,” it is false as applied to the saying, and true as applied to the thing: for a thing which
duane h. berquist nunquam potest esse verum.
is white, can become black; whereas this saying, “a white thing is black” can never be true. But in forms that are inseparable from the subject, this distinction does not hold, for instance, if I said, “A black crow can be white”; for in both senses it is false. Now to be known by God is inseparable from the thing; for what is known by God cannot be known.
In formis autem inseparabilibus a subiecto, non habet locum praedicta distinctio; ut si dicam, corvum nigrum possibile est esse album: quia in utroque sensu est falsa. Esse autem scitum a Deo, est inseparabile a re: quia quod est scitum a Deo, non potest esse non scitum. Haec autem instantia locum haberet, si hoc quod dico scitum, importaret aliquam dispositionem subiecto inhaerentem. Sed cum importet actum scientis, ipsi rei scitae, licet semper sciatur, potest aliquid attribui secundum se, quod non attribuitur ei inquantum stat sub actu sciendi: sicut esse materiale attribuitur lapidi secundum se, quod non attribuitur ei secundum quod est intelligibile.
This objection, however, would hold if these words “that which is known” implied any disposition inherent to the subject; but since they import an act of the knower, something can be attributed to the thing known, in itself (even if it always be known), which is not attributed to it in so far as it stands under actual knowledge; thus material existence is attributed to a stone in itself, which is not attributed to it inasmuch as it is known. ⁂
The greater difficulty of seeing the mistake in regard to what God knows than change is like the great difficulty of seeing the accidental that is necessarily there. Summa Contra Gentiles, Liber I, Caput 67 Patet igitur ex dictis quomodo obiectio cognitionem contingentium in Deo impugnans sit repellenda…. Praeterea, si unumquodque a Deo cognoscitur sicut praesentialiter visum, sic necessarium erit esse quod Deus cognoscit, sicut necessarium est Socratem sedere ex hoc quod sedere videtur. Hoc autem non necessarium est absolute, vel, ut a quibusdam dicitur, necessitate consequentis: sed sub conditione, vel necessitate consequentiae. Haec enim conditionalis est necessaria: Si videtur sedere, sedet. Unde et, si conditionalis in categoricam transferatur, ut dicatur, Quod videtur sedere, necesse est sedere, patet eam de dicto intellectam, et compositam esse veram; de re vero intellectam, et divisam, esse falsam.
From what has been said, it is therefore clear how the objection impugning a knowledge of contingents in God is to be repulsed. There is more. If each thing is known by God as seen by Him in the present, what is known by God will then have to be. Thus, it is necessary that Socrates be seated from the fact that he is seen seated. But this is not absolutely necessary or, as some say, with the necessity of the consequent; it is necessary conditionally, or with the necessity of the consequence. For this is a necessary conditional proposition: if he is seen sitting, he is sitting. Hence, although the conditional proposition may be changed to a categorical one, to read what is seen sitting must necessarily be sitting, it is clear that the proposition is true if understood of what is said, and compositely;
fallacies of composition, division and accent but it is false if understood of what is meant, and dividedly. Thus, in these and all similar arguments used by those who oppose God’s knowledge of contingents, the fallacy of composition and division takes place.
Et sic in his, et in omnibus similibus quae Dei scientiam circa contingentia oppugnantes argumentantur, secundum compositionem et divisionem falluntur. ⁂
Summa Contra Gentiles, Liber II, Caput 25 Similiter ostensum est supra quod Dei voluntas non potest esse mutabilis. Sic igitur non potest facere id quod est a se volitum, non impleri. Sciendum tamen quod hoc alio modo dicitur non posse a praemissis. Nam praemissa simpliciter Deus nec velle nec facere potest. Huiusmodi autem potest quidem Deus vel facere vel velle, si eius voluntas vel potentia absolute consideretur, non autem si considerentur praesupposita voluntate de opposito: nam voluntas divina respectu creaturarum necessitatem non habet nisi ex suppositione, ut in primo ostensum est. Et ideo omnes istae locutiones, Deus non potest facere contraria his quae disposuit facere, et quaecumque similiter dicuntur, intelliguntur composite: sic enim implicant suppositionem divinae voluntatis de opposito. Si autem intelliguntur divise, sunt falsae: quia respiciunt potentiam et voluntatem Dei absolute.
And it has already been demonstrated that the will of God cannot be mutable; so, what He wills He cannot cause to be not fulfilled. But observe that God is said to be unable to do this in a different sense than in the preceding instances, for in those cases God’s inability either to will or to make is absolute, whereas in this case God can either make or will if His will or His power be considered in themselves, though not if they be considered on the supposition of His having willed the opposite. For the divine will, as regards creatures, has only suppositional necessity, as was shown in Book I. Thus, all such statements as that God cannot do the contrary of what He has designed to do are to be understood compositely, for so understood they presuppose the divine will as regards the opposite. But, if such expressions be understood in a divided sense, they are false, because they then refer to God’s power and will absolutely. ⁂
De Veritate, Q. 2, Art. 13, Ad 5 …cum dicitur: Deus potest scire quod nescit; loquendo etiam de scientia visionis, potest dupliciter intelligi. Uno modo in sensu composito; scilicet ex suppositione quod Deus non scivit quod dicitur posse scire; et sic falsum est. Non enim
When it is said, “God can know what He does not know,” one can understand this in two ways. First, we can understand it in its composite sense, that is, on the supposition that God has not known what He is said to be able to
duane h. berquist potest utrumque horum esse simul, ut scilicet Deus nesciverit aliquid, et postea sciat illud.
know. In this sense it is false; for the following two things cannot be true simultaneously, namely, that God should have been ignorant of something, and later know that thing. The proposition can also be taken in a divided sense. In this sense, no supposition or condition of His power is included, and in this sense it is true…. Although it may, in some sense, be conceded that God can know what He did not know previously, we cannot concede in any sense that He can know more than He knows; for, since the word more implies a comparison to what has previously existed, it is always understood in a composite sense. For the same reason, we can in no way concede that God’s knowledge can be increased or diminished.
Alio modo in sensu diviso; et sic non includitur aliqua suppositio vel conditio sub potestate; unde in hoc sensu est verum…. Quamvis autem in aliquo sensu concedatur quod Deus potest scire quod prius nescivit, non tamen concedi potest quod potest scire plura quam sciat; quia cum per hoc quod dicitur plura, importetur comparatio ad praeexistentia, semper intelligitur in sensu composito. Et eadem ratione nullo modo est concedendum, quod scientia Dei possit augeri vel minui. ⁂
De Veritate, Q. 6, Art. 3, Obj. 8 & Ad 8 …cum dicitur quod praedestinatus in peccato mortali potest mori, si accipiatur subiectum prout stat sub forma praedestinationis, sic est composita, et falsa; si autem accipiatur prout consideratur sine tali forma, sic est divisa, et vera.
Sed contra, in formis illis quae non possunt removeri a subiecto, non differt utrum aliquid attribuatur subiecto sub forma considerato, vel sine forma; utroque enim modo haec est falsa: Corvus niger potest esse albus. Sed praedestinatio est talis forma quae non potest a subiecto vel praedestinato removeri. Ergo praedicta distinctio in proposito locum non habet.
Ad octavum dicendum, quod nigredo et albedo sunt quaedam formae existentes in subiecto, quod dicitur album et nigrum; et
…when it is stated that one predestined may possibly die in the state of sin, the proposition is taken compositely and so is false; for its subject is taken as simultaneously having the determination predestined. But if its subject is taken without this determination, then the proposition is taken in a divided sense and is true. On the contrary, with those forms which cannot be removed from the subject, it does not matter whether a thing is attributed to the subject with those qualifying determinations or without them. For example, taken either way, the following proposition is false: “A black crow can be white.” Now, predestination is the kind of form that cannot be removed from the one predestined. In the matter at hand, therefore, there is no room for the afore-mentioned distinction. To the eighth it should be said that blackness and whiteness are certain forms that exist in a subject said to be white or black. Conse-
ideo non potest aliquid attribui subiecto nec secundum potentiam nec secundum actum, quod repugnet formae praedictae, quamdiu in subiecto manet. Sed praedestinatio non est forma existens in praedestinato, sed in praedestinante, sicut et scitum denominatur a scientia quae est in sciente; et ideo quantumcumque immobiliter sit sub ordine scientiae, tamen potest aliquid attribui ei considerando suam naturam, etiamsi repugnet ordini praedestinationis.
quently, nothing can be attributed to the subject, either according to potency or according to act, as long as blackness remains, if it is repugnant to this form of blackness. Predestination, however, is a form that exists, not in the person predestined, but in the one predestining, just as the known gets its, name from knowledge in the knower. Consequently, no matter how fixed predestination may remain in the order of knowledge, yet, if we consider only the nature [of the predestined], we can attribute something to it which is repugnant to the ordering of predestination. For, considered this way, predestination is something other than the man who is said to be predestined, just as blackness is something other than the essence of a crow, even though it is not something outside the crow, but, by considering only the essence of a crow, one can attribute to it something that is repugnant to its blackness. For this reason, as Porphyry says, one can think of a white crow. Similarly, in the problem being discussed, one can attribute something to a predestined person taken in himself which cannot be attributed to him in so far as he is predestined.
Hoc enim modo praedestinatio est aliquid praeter ipsum hominem qui dicitur praedestinatus, sicut nigredo est aliquid praeter essentiam corvi, quamvis non sit aliquid extra corvum; considerando autem tantummodo essentia corvi, potest ei aliquid attribui quod repugnet nigredini eius; secundum quem modum dicit Porphyrius, quod potest intelligi corvus albus. Et ita etiam in proposito potest ipsi homini praedestinato attribui aliquid secundum se considerato, quod non attribuitur ei secundum quod intelligitur stare sub praedestinatione. ⁂
De Veritate, Q. 6, Art. 4, Ad 8 …quamvis de quolibet absolute concedi posset quod Deus potest eum praedestinare vel non praedestinare, tamen supposito quod praedestinaverit, non potest non praedestinare, vel e converso, quia non potest esse mutabilis. Et ideo dicitur communiter quod haec: Deus potest non praedestinatum praedestinare, vel praedestinatum non praedestinare; in sensu composito est falsa, in diviso vera.
…while it may be granted with reference to a determined person that God, absolutely speaking, can predestine or not predestine him, nevertheless, supposing that God has predestined him, He cannot not predestine him. Nor is the opposite possible, because God cannot change. Consequently, it is commonly said that the following proposition, “God can predestine one who is not predestined or not predestine one who is predestined,” is false if taken in a composite sense, but true if taken in a divided sense.
duane h. berquist Et ideo omnes locutiones illae quae sensum compositum implicant, sunt falsae simpliciter. Unde non est concedendum quod numero praedestinatorum possit fieri additio vel subtractio, quia additio praesupponit illud cui fit additio, et subtractio illud a quo subtrahitur; et eadem ratione non potest concedi quod Deus possit plures praedestinare quam praedestinet, vel pauciores.
All statements, therefore, which imply that composite sense are absolutely false. Thus, we must not concede that the number of the predestined can be increased or diminished, because addition presupposes something which is increased, and subtraction, something which is diminished. For the same reason, we cannot concede that God can predestine more or fewer than He has already predestined. Furthermore, the example drawn from the making of things is not to the point; for making is a particular action terminating exteriorly in an effect, and the fact that God makes something first and does not make it later indicates no change in God but only in the effect. On the other hand, predestination, foreknowledge, and similar things are acts intrinsic to God; and no change can take place in them without a change taking place in God. Nothing, therefore, that implies a change in these acts should be granted.
Non est simile quod inducitur de factione, quia factio est actus quidam quod terminatur ad effectum exteriorem; et ideo quod Deus facit primo, et post non facit aliquid, non ostendit aliquam mutationem in ipso, sed in effectu solum. Sed praedestinatio et praescientia, et huiusmodi sunt actus intrinseci, in quibus non posset esse variatio sine mutatione Dei; et ideo nihil quod ad variationem horum actuum pertineat concedi debet.
⁂ Super Epistolam Ad Romanos Lectura, Caput I, Lectio III, n. 53 Quaeritur autem in Glossa, primo quidem, utrum Christus, secundum quod homo, sit Filius Dei. Et videtur quod sic. Quia hic est Christus, qui praedestinatus est ut sit, sed secundum quod homo est praedestinatus ut sit; ergo secundum quod homo est Filius Dei. Et dicendum quod si ly “secundum quod” denotat unitatem suppositi: verum est quod “secundum quod homo” est “Filius Dei”, quia unum est suppositum Dei et hominis. Si autem designat conditionem naturae vel causam, falsum est; non enim ex natura humana habet ut sit Filius Dei. In argumento autem est fallacia compositionis et divisionis. Ex eo quod ly “secundum quod” potest determinare participium “praedestinatus”, et sic verum est quod, secundum quod homo, est praedestinatus; vel potest determinare ipsum esse Filium Dei ad quod ordinatur praedestinatio, et sic falsum est. Non enim praedestinatus est ut secundum quod homo sit Filius Dei: et in hoc sensu procedit ratio.
fallacies of composition, division and accent ⁂
Fallacia Accentus The fallacy De Fallaciis Ad quosdam Nobiles Artistas, Caput 9 Sequitur de fallacia accentus. Accentus autem, secundum quod hic sumitur, est modus pronuntiandi aliquam dictionem. Fallacia autem accentus est deceptio proveniens ex eo quod aliqua dictio diversimode pronunciata diversa significat. Sicut enim fallacia secundum compositionem et divisionem est eadem oratio materialiter, diversificata secundum formam; ita hic est eadem dictio materialiter, diversificata secundum diversum modum pronuntiandi: et ideo sicut ibi est potentialis multiplicitas orationis, ita est hic potentialis multiplicitas dictionis. Causa apparentiae huius fallaciae est materialis unitas dictionis; causa non existentiae est diversitas significationis sive dictionis diversimode pronuntiatae. Sunt autem quatuor modi huius fallaciae, secundum quod quatuor modis contingit diversificari modos pronuntiandi dictionem. Primo namque variatur per diversos sonos sive accentus, qui sunt tres: scilicet accentus gravis, acutus et circumflexus. Accentus acutus, sive sonus, est qui acuit sive elevat syllabam, sicut patet in media syllaba cum dicitur martinus, media syllaba acuitur sive elevatur. Gravis autem accentus est qui deprimit syllabam et deponit, sicut patet in media huius dictionis dominus et ultima syllaba huius dictionis lucas. Circumflexus vero accentus est qui acuit syllabam, et postea deprimit, ut Roma.
⁂ The species or modes De Fallaciis Ad quosdam Nobiles Artistas, Caput 9 Primus ergo modus huius fallaciae est qui provenit ex eo quod aliqua dictio potest pronuntiari gravi accentu, vel acuto, vel circumflexo. Acuto, ut patet in hoc paralogismo: quoscumque iustum est pendere, iustum est pati poenam. Sed bonos viros iustum est pendere. Ergo bonos viros iustum est pati poenam. non sequitur: quia in prima pendere sumebatur prout fertur acuto accentu; in secunda ut fertur gravi, et sic idem est pendere, quod donare poenam. Secundo modo variatur modus pronuntiandi accentus secundum diversa tempora, quae sunt duo: scilicet productio in syllaba longa, et correptio in syllaba brevi. Secundus quidem provenit ex eo quod aliqua syllaba alicuius dictionis potest corripi vel produci, ut patet in hoc paralogismo: omnis populus est arbor. Sed aliqua gens est populus; igitur aliqua gens est arbor. Non valet: quia haec dictio populus aliud significat secundum quod prima syllaba eius producitur, quia sic significat arborem quamdam; et aliud secundum quod corripitur, quia sic significat gentem.
duane h. berquist Tertio modo variatur modus pronuntiandi dictionem secundum diversitatem spiritus, qui quidem diversificatur secundum asperum vel lene: asper quidem spiritus designatur per hanc figuram h, lenis vero spiritus est quando sine aspiratione syllaba profertur. Tertius modus huius fallaciae provenit ex eo quod syllaba potest leniter vel aspere proferri, ut patet in hoc paralogismo: quicquid hamatur, hamo capitur. Sed vinum amatur: igitur vinum capitur. Non valet: quia primo hamatur profertur aspere, postea leniter. Similiter hic: omnis ara est in templo. Stabulum porcorum est hara: igitur stabulum porcorum est in templo. Non sequitur: quia hoc nomen ara primo profertur leniter, postea aspere. Quartus modus provenit ex eo quod aliquid potest proferri ut una dictio vel plures, ut hic: tu es qui es. Sed quies idem est quod requies. Ergo tu es requies. Non sequitur: quia haec dictio qui es primo sumitur ut oratio, postea ut dictio una. Similiter hic: quicquid deus fecit invite, fecit invitus. Sed racemos fecit in vite: igitur racemos fecit invitus. Non sequitur: quia primo haec dictio invite sumitur ut una dictio, postea ut plures. Patet ergo ex praedictis quod accentus denominatus secundum quod ab eo denominatur haec fallacia, communior est quam accentus qui dividitur per gravem et acutum et circumflexum, quia comprehendit sub se et hunc accentum, et alios tres, ut dictum est.