Fallacy of Figura Dictionis

← Library · Intro & Logic

Fallacy of Figura Dictionis

Intro & Logic · Order of Topics for Class 2016

From his file: FALLACY_OF_FIGURE_OF_DICTION.pdf.

Read from in 3 classes

Fallacy of Figura Dictionis Duane H. Berquist

The fallacy De Fallaciis Ad quosdam Nobiles Artistas, Caput 10 Sequitur de fallacia figurae dictionis. Figura dictionis, prout hic sumitur, est similitudo unius dictionis ad alteram, sicut aliquid dicitur ad figuram alterius factum quod ei assimilatur: unde fallacia figurae dictionis est deceptio proveniens ex eo quod aliqua dictio similis alteri dictioni videtur habere eumdem modum significandi, cum tamen non habeat: ut haec dictio homo videtur significare hoc aliquid propter similitudinem quam habet cum nominibus significantibus substantias particulares; et sic in hac fallacia non est multiplex verum, sed phantasticum, quia una dictio non significat plura secundum veritatem rei, sed habet unum modum significandi, et videtur habere alium. Causa apparentiae est similitudo unius dictionis cum alia dictione; causa vero non existentiae est diversus modus significandi.

The species or modes De Fallaciis Ad quosdam Nobiles Artistas, Caput 10 Sunt autem tres modi huius fallaciae. Primus modus provenit ex eo quod dictio quae significat masculinum sumitur ac si significaret femininum vel neutrum, aut e converso, ut patet in hoc paralogismo: quaecumque substantia coloratur albedine, est alba. Papa coloratur albedine: igitur Papa est alba. Non sequitur: quia cum Papa sit nomen viri, non significat foeminam, licet videatur propter similitudinem quam habet cum nominibus foemininis, unde non debet sumi sub distributo feminino. vel sic: omnis substantia colorata albedine, est alba. Sed vir est substantia colorata albedine: igitur vir est alba. Non sequitur: quia masculinum mutatur in foemininum. Secundus modus provenit ex eo quod aliqua dictio quae significat per modum unius praedicamenti, potest videri significari per modum alterius; sicut hic: quicquid heri vidisti, hodie vides. Album heri vidisti: ergo album hodie vides. Non valet: quia mutatur quid in quale. vel: quantumcumque emisti, comedisti. Sed carnes crudas emisti: ergo carnes crudas comedisti. Non sequitur: quia mutatur quantum in quale. vel sic: quotcumque digitos olim habuisti, modo habes. Sed olim habuisti

fallacy of figura dictionis parvos: ergo modo habes parvos. Non sequitur: quia mutatur quantum quantitatis discretae in quantum quantitatis continuae. Et est notandum quod non facit fallaciam figurae dictionis mutatio praedicamentorum quantum ad rem significatam, sed quantum ad modum significandi. Albedo enim significat qualitatem, sed significat eam per modum substantiae, quia non significat eam ut inhaerentem; album autem significat eam per modum qualitatis, quia significat eam ut inhaerentem. Unde hic non est fallacia figurae dictionis: quicquid heri vidisti, hodie vides. Albedinem heri vidisti: igitur albedinem hodie vides. Tertius modus provenit ex eo quod aliqua dictio, quae significat quale quid, significare videtur hoc aliquid, et contingit hoc quando quale quid mutatur in hoc aliquid. et dicitur significare, quale quid, quod significat naturam communem generis vel speciei, secundum quod pertinet ad tertium modum; hoc aliquid vero significat quod significat substantiam particularem. Si autem sumatur quale quid secundum quod pertinet ad genus qualitatis, sic mutare quale quid in hoc aliquid pertinet ad secundum modum, ut: album currit. Socrates est albus. Ergo Socrates currit; et formatur sic paralogismus: Socrates est alter ab homine. et ipse est homo: igitur est alter a seipso. non sequitur: quia proceditur ab homine ad Socratem, et sic mutatur quale quid in hoc aliquid. Et ad hunc modum reducitur omnis deceptio proveniens ex mutata suppositione terminorum. Unde cum dicitur: homo est species. Socrates est homo: igitur Socrates est species; hic proceditur a simplici suppositione ad discretam, quae mutat quale quid in hoc aliquid.

Examples De Veritate, Q. 8, Art. 6, Obj. 3 & Ad 3 The same thing cannot be both active and passive, mover and moved, unless one of its parts is a mover or active and its other part is moved or passive. This is clear in the case of animals, as is shown in Book VIII of the Books of Natural Hearing. But the knower and the known are related as active and passive. Consequently, it is impossible for an angel to know all of himself. To the third it should be said that the knower and the known are not related as active and passive but as one principle of activity, as is clear from what has been said above, even though they may seem to be so related from our manner of speaking.

Praeterea, idem non potest esse agens et patiens, movens et motum, nisi hoc modo quod una pars eius sit movens vel agens, et alia mota vel passa; ut patet in animalibus, ut probatur in VIII Physic. Sed intelligens et intellectum se habent ut agens et patiens. Ergo non potest esse ut angelus totum se intelligat.

Ad tertium dicendum, quod intellectum et intelligens non se habent ut agens et patiens; sed ambo se habent ut unum agens, ut patet ex dictis, in corp. art., quamvis quantum ad modum loquendi videantur ut agens et patiens significari. ⁂

duane h. berquist

De Veritate, Q. 8, Art. 6, Obj. 11 & Ad 11 Praeterea, operatio cadit media inter agens et patiens. Sed intellectus et intellectum se habent ut agens et patiens. Cum igitur nihil medium cadat inter rem aliquam et seipam, impossibile videtur quod angelus seipsum intelligat. Ad undecimum dicendum, quod operatio intelligibilis non est media secundum rem inter intelligens et intellectum, sed procedit ex utroque, secundum quod sunt unita.

Operation lies as a medium between what is active and what is passive. But the knower and the known are related as active and passive. Now, since there is nothing intermediate between a thing and itself, it seems impossible that an angel could know himself. To the eleventh it should be said that the act of understanding is not a medium that stands as a reality between the knower and the known; it proceeds from the union of both. ⁂

In the following, we seem to have a probable argument based on seeing a likeness of ratios and upon the place of more so. De Veritate, Q. 8, Art. 8 Utrum angelus res materiales cognoscat per formas aliquas, an per essentiam sui cognoscentis, Obj. 10 & Ad 10 Praeterea, efficacior est angelus in cognoscendo quam ignis in comburendo. Sed ignis comburit sine hoc quod aliquid combustibile sit in ipso. Ergo idem quod prius.

An angel’s ability to know is much greater than fire’s ability to bum. But fire can bum combustible material without that material entering into the fire. So, likewise, an angel knows through itself without the presence of a knowable species within it. To the tenth it should be said that the knower is not related to the known as what burns is related to the combustible. In this second case, one is active and the other passive; but a knower and the known are related as one principle of knowing inasmuch as the act of knowing in some way comes into being from the known and the knower. This is clear from what was said previously. Hence, the argument proves nothing.

Ad decimum dicendum, quod cognoscens non se habet ad cognoscibile sicut comburens ad combustibile, quorum unum est agens et alterum patiens; sed cognoscens et cognoscibile se habent ut unum principium cognitionis, inquantum ex cognoscibili et cognoscente fit aliquo modo cognitio, ut ex praedictis patet; et ideo ratio non sequitur.

⁂ Scriptum super Lib. II Sententiarum, Dist. XXII, Q. II, Art. II, Ad 2 …ebrius homicida duobus peccatis peccat, scilicet ebrietate et homicidio: propter quod dicitur duplices maledictiones mereri. Nihil tamen prohibet quin quantitas sequentis peccati per ignorantiam ex procedenti consequentem minuatur. Unde in processu argumenti est figura dictionis, quia mutatur discretum in continuum.

fallacy of figura dictionis ⁂ Q. D. De Potentia, Q. 7, Art. 10, Obj. 8 & Ad 8

Praeterea, omnis denominatio est a forma. Forma autem est aliquid inhaerens ei cuius est. Cum ergo Deus nominetur a relationibus ad creaturam, videtur quod ipsae relationes aliquid sint in Deo. Ad octavum dicendum est, quod illud a quo aliquid denominatur, non oportet quod sit semper forma secundum rei naturam, sed sufficit quod significetur per modum formae, grammatice loquendo. Denominatur enim homo ab actione et ab indumento, et ab aliis huiusmodi, quae realiter non sunt formae.

All names are taken from forms: and forms are something inherent to the things whereto they belong. Since then God is named from his relation to creatures, it would seem that these relations are something in God. To the eighth it should be said that from which a thing is denominated need not always be its natural form, and it suffices for it to be expressed, grammatically speaking, by way of a form: thus a man is denominated from an action, his apparel and the like which are not really forms. ⁂

Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 36, Art. 4, Objs. 4, 5, 6 and Ad 4, 5 & 6 Praeterea, si Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, aut unum quod est Pater; aut unum quod non est Pater. Sed neutrum est dare: quia si unum quod est Pater, sequitur quod Filius sit Pater; si unum quod non est Pater, sequitur quod Pater non est Pater. Non ergo dicendum est quod Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti. Ad quartum dicendum quod haec duo, scilicet Pater et Filius sunt unum principium quod est Pater, aut, unum principium quod non est Pater, non sunt contradictorie opposita. Unde non est necesse alterum eorum dare. Cum enim dicimus, Pater et Filius unt unum principium, hoc quod dico principium, non habet determinatam suppositionem: imo confusam pro duabus personis simul. Unde in processu est fallacia Figurae Dictionis, a confusa suppositione ad determinatam.

Further, if the Father and the Son are one principle of the Holy Ghost, this one is either the Father or it is not the Father. But we cannot assert either of these positions because if the one is the Father, it follows that the Son is the Father; and if the one is not the Father, it follows that the Father is not the Father. Therefore we cannot say that the Father and the Son are one principle of the Holy Ghost. To the fourth it should be said that these two propositions, “The Father and the Son are one principle which is the Father,” or, “one principle which is not the Father,” are not mutually contradictory; and hence it is not necessary to assert one or other of them. For when we say the Father and the Son are one principle, this word “principle” has not determinate supposition but rather it stands indeterminately for two persons together. Hence there is a fallacy of “figure of speech” as the argument concludes from the indeterminate to the determinate.

duane h. berquist Praeterea, si Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, videtur e converso dicendum quod unum principium Spiritus Sancti sit Pater et Filius. Sed haec videtur esse falsa: quia hoc quod dico principium, oportet quod supponat vel pro persona Patris, vel pro persona Filii; et utroque modo est falsa. Ergo etiam haec est falsa, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti.

Further, if the Father and the Son are one principle of the Holy Ghost, it seems necessary to say, conversely, that the one principle of the Holy Ghost is the Father and the Son. But this seems to be false; for this word “principle” stands either for the person of the Father, or for the person of the Son; and in either sense it is false. Therefore this proposition also is false, that the Father and the Son are one principle of the Holy Ghost. To the fifth it should be said that this proposition is also true: the one principle of the Holy Ghost is the Father and the Son. Because the word “principle” does not stand for one person only, but indistinctly for the two persons as above explained. Further, unity in substance makes identity. So if the Father and the Son are the one principle of the Holy Ghost, it follows that they are the same principle; which is denied by many. Therefore we cannot grant that the Father and the Son are one principle of the Holy Ghost. To the sixth it should be said that there is no reason against saying that the Father and the Son are the same principle, because the word “principle” stands confusedly and indistinctly for the two Persons together.

Ad quintum dicendum quod haec etiam est vera, unum principium Spiritus Sancti est Pater et Filius. Quia hoc quod dico principium, non supponit pro una persona tantum, sed indistincte pro duabus, ut dictum est. Praeterea, unum in substantia facit idem. Si igitur Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, sequitur quod sunt idem principium. Sed hoc a multis negatur. Ego non est concedendum quod Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti. Ad sextum dicendum quod convenienter potest dici quod Pater et Filius sunt idem principium, secundum quod ly principium supponit confuse et indistincte pro duabus personis simul. ⁂

Quaestio Disputata de Virtutibus Cardinalibus, Art. 3, corpus Dicendum, quod aequale et inaequale dicuntur secundum quantitatem; unum enim in quantitate aequale dicitur, sicut in qualitate simile, et in substantia idem, ut patet in V Metaph. Quantitas autem importat rationem mensurae, quae primo quidem invenitur in numeris; secundario autem in magnitudinibus; et quodam alio modo in omnibus aliis generibus, ut patet in I Metaph. In quolibet enim genere id quod est simplicissimum et perfectissimum, est mensura omnium aliorum, ut in coloribus albedo, et in motibus motus diurnus; eo quod unaquaeque res tanto perfectior es quanto magis accedit ad primum sui generis principium. Ex quo patet quod perfectio uniuscuiusque rei secundum quam attenditur

fallacy of figura dictionis mensuratio eius, est a primo principio; similiter quantitas eius; et hoc est quod Augustinus dicit in VI de Trinit. [cap. viii], quod in his quae non mole magna sunt, idem est melius quod maius. Cum autem cuiuslibet formae non subsistentis esse consistit in eo quod subiecto vel materiae inest, dupliciter potest eius quantitas seu perfectio considerari: uno modo, secundum rationem propriae speciei; alio modo, secundum esse quod habet in materia seu subiecto. Secundum quidem rationem propriae speciei, formae diversarum specierum sunt inaequales; sed formae unius speciei quaedam quidem possunt esse aequales, quaedam autem non. Oportet enim principium specificum accipi in aliquo indivisibili. Differentia enim huiusmodi principii speciem variat, et ideo, si hoc principio esset additio vel subtractio, ex necessitate species variaretur. Unde et Philosophus dicit in VIII Metaph., quod species rerum sunt sicut numeri, in quibus unitas addita vel subtracta variat speciem. Quaedam vero formae sunt quae sortiuntur speciem per aliquid suae essentiae, sicut omnes formae absolutae, sive sint substantiales vel accidentales; et in talibus impossibile est quod in eadem specie secundum hunc modum una forma maior alia inveniatur, non enim est una albedo secundum se considerata, magis albedo quam alia. Quaedam vero formae sunt quae sortiuntur speciem ex aliquo extrinseco ad quod ordinantur, sicut motus sortitur speciem ex termino. Unde unus motus est maior alio, secundum propinquitatem vel distantiam a termino. Et similiter inveniuntur quaedam qualitates quae sunt dispositiones in ordine ad aliquid; sicut sanitas est quaedam commensuratio humorum in ordine ad naturam animalis, quod dicitur sanum: et ideo aliquis gradus commensurationis humorum in leone est sanitas, qui in homine esset infirmitas. Quia ergo secundum gradum commensurationis sanitas non recipit speciem, sed secundum naturam animalis ad quam ordinatur, contingit etiam quod in eodem animali una sanitas est maior quam alia, ut dicitur in X Ethicorum: in quantum, scilicet, diversi gradus commensurationis humorum possunt esse, in quibus salvatur convenientia humanae naturae. Et eodem modo se habet in scientia, quae recipit unitatem ex unitate subiecti; unde in uno potest geometria maior quam in alia, inquantum novit plures conclusiones ordinata ad cognitionem subiecti geometriae, quod est magnitudo. Similiter etiam secundum quantitatem perfectionis quam habent huiusmodi formae secundum quod insunt materiae vel subiecto, quaedam formae unius speciei inaequales esse possunt, in quantum insunt secundum magis et minus; quaedam vero magis et minus inesse non possunt. Non enim quaecumque forma dat speciem subiecto cui inest, potest inesse magis et minus: quia, sicut dictum est, principium specificum oportet in indivisibili consistere; quod inde est, quia nulla forma substantialis recipit magis et minus. Similiter etiam si qua forma speciem sortiatur secundum aliquid quod secundum suam rationem est indivisibile, non dicitur secundum magis et minus. Et inde est quod binarius, et quaelibet alia species numeri quae specificatur secundum unitatem

duane h. berquist additam, non recipit magis et minus; et eadem ratio est in figuris quae secundum numerum specificantur, ut triangulus et quadratum; et in quantitatibus determinatis, ut bicubitum et tricubitum; et in relationibus numeralibus, sicut duplum et triplum. Formae vero quae neque dant speciem subiecto, neque sortiuntur speciem ex aliquo quod secundum rationem suam sit indivisibile, possunt inesse secundum magis et minus, ut albedo et nigredo, et alia huiusmodi. Ex his igitur patet, quod dupiciter potest aliquid se ad diversas formas habere circa aequalitatem et inaequalitatem. Quaedam enim formae sun quae in eadem specie inaequalitatem non recipiunt neque secundum se, ut una earum sit maior quam aliam ejusdem speciei, neque secundum esse, ut scilicet magis insit subicto; et huiusmodi sunt omne formae substantiales. Quaedam vero inaequalitatem non recipiunt secundum se, sed solum secundum quod sunt in subiecto, sicut albedo et nigredo. Quaedam vero inaequalitatem recipiunt secundum se, non tamen secundum quod insunt subiecto, sicut triangulus dicitur maior triangulus, eo quod lineae unius trianguli sunt maiores quam alterius, quamvis ordinentur ad aliquid unum specificans; non tamen una superficies est magis triangula quam alia. Quaedam vero sunt quae recipiunt inaequalitatem et secundum se, et secundum quod insunt subiecto; sicut sanitas, et scientia et motus. Est enim motus inaequalis, vel quia maius spatium pertransit, vel quia mobile velocius movetur. Similiter etiam scientia est maior unius quam alterius, vel quia conclusiones plures novit, vel quia easdem res melius scit. Similiter potest esse sanitas inaequaliter, vel quia gradus commensurationis in uno est propinquior debitae et perfectae aequalitati quam in alio, vel quia circa eumdem gradum commensurationis unus firmius se habet quam alius, et melius.

⁂ Quaestio Disputata de Virtutibus in Communi, Art. 11, corpus & Ad 10 Dicendum, quod multis error accidit circa formas ex hoc quod de eis iudicant sicut de substantiis iudicatur. Quod quidem ex hoc contingere videtur, quod formae per modum substantiarum signantur in abstracto, ut albedo, vel virtus, aut aliquid huiusmodi; unde aliqui modum loquendi sequentes, sic de eis iudicant ac si essent substantiae. Et ex hinc processit error tam eorum qui posuerunt latitationem formarum, quam eorum qui posuerunt formas esse a creatione. Aestimaverunt enim quod formis competeret fieri sicut competit substantiis; et ideo non invenientes ex quo formae generentur, posuerunt eas vel creari, vel praexistere in materia; non attendentes, quod sicut esse non est formae, sed subiecti per formam, ita nec fieri, quod terminatur ad esse, est formae, sed subiecti. Sicut enim forma ens dicitur, non quia ipsa sit, si proprie loquamur, sed quia aliquid ea est; ita et forma fieri dicitur,

fallacy of figura dictionis non quia ipsa fiat, sed quia ea aliquid fit: dum scilicet subiectum educitur de potentia in actum. Sic autem et circa augmentum qualitatum accidit; de quo aliqui locuti sunt ac si qualitates et formae substantiae essent. Substantia autem augeri dicitur, in quantum ipsa est subiectum motus quo pervenitur de minori quantitate in maiorem qui motus augmenti dicitur. Et quia augmentum substantiae fit per additionem substantiae ad substantiam; quidam aestimaverunt, quod hoc modo caritas, sive quaelibet virtus infusa, augeatur per additionem caritatis ad caritatem, vel virtutis ad virtutem, aut albedinis ad albedinem: quod omnino stare non potest. Nam non potest intelligi additio unius ad alterum nisi praeintellecta dualitate. Dualitas autem in formis unius speciei non potest intelligi nisi per alietatem subiecti. Formae enim unius speciei non diversificantur numero nisi per subiectum. Si igitur qualitas additur qualitati, oportet alterum duorum esse: vel quod subiectum addatur subiecto, ut puta quod unum album addatur alteri albo; aut quod aliquid in subiecto fiat album, quod prius non fuit album, ut quidam posuerunt circa qualitates corporeas; quod etiam improbat Philosophus in IV Physicorum. Cum enim aliquid fit magis curvum, non curvatur aliquid quod prius curvum non fuit, sed totum fit magis curvum. Circa qualitates autem spirituales, quarum subiectum est anima, vel pars animae impossibile est etiam hoc fingere. Unde quidam alii dixerunt caritatem, et alias virtutes infusas, non augeri essentialiter; sed quod dicuntur augeri, vel in quantum radicantur fortius in subiecto, vel in quantum ferventius vel intensius operantur. Sed hoc quidem dictum aliquam rationem haberet, si caritas esset quaedam substantia habens per se esse absque substantia; unde et Magister Sententiarum [lib. I Sentent., dist. 17], aestimans caritatem esse aliquam substantiam, scilicet ipsum Spiritum sanctum, non irrationabiliter hunc modum augmenti posuisse videtur. Sed alii, aestimantes caritatem esse qualitatem quamdam, penitus irrationabiliter sunt locuti. Nihil enim est aliud qualitatem aliquam augeri, quam subiectum magis participare qualitatem; non enim est aliquod esse qualitatis nisi quod habet in subiecto. Ex hoc autem ipso quod subiectum magis participat qualitatem, vehementius operatur; quia unumquodque agit in quantum est actu; unde quod magis est reductum in actum, perfectius agit. Ponere igitur quod aliqua qualitas non augeatur secundum essentiam, sed augeatur secundum radicationem in subiecto, vel secundum intensionem actus, est ponere contradictoria esse simul. Et ideo considerandum restat quomodo aliquae qualitates et formae augeri dicuntur; et quae sunt quae augeri possunt. Sciendum est ergo, quod cum nomina sint signa intellectuum, ut dicitur I Periher.; sicut ex magis notis cognoscimus minus nota, ita ex magis notis minus nota nominamus. Et inde est quod, quia motus localis est notior inter omnes motus, ex contrarietate secundum locum derivatur nomen distantiae ad omnia contraria inter quae potest esse aliquis motus; ut dicit Philosophus X Metaph.

duane h. berquist Et similiter, quia motus substantiae secundum quantitatem est sensibilior quam motus secundum alterationem; inde est quod nomina convenientia motui secundum quantitatem derivantur ad alterationem. Et inde est quod, sicut corpus quod movetur ad quantitatem perfectam dicitur augeri, et ipsa quantitas perfecta dicitur magna respectu imperfectae; ita illud quod movetur de qualitate imperfecta ad perfectam, dicitur augeri secundum qualitatem; et ipsa qualitas perfecta dicitur magna respectu imperfectae. Et quia perfectio uniuscuiusque rei est eius bonitas; ideo Augustinus dicit, quod in his quae non magna mole sunt, idem est esse maius quod melius. Moveri autem de forma imperfecta ad perfectam, nihil est aliud quam subiectum magis reduci in actum; nam forma actus est; unde subiectum magis percipere formam, nihil est aliud quam reduci magis in actum illius formae. Et sicut ab agente reducitur aliquid de pura potentia in actum formae; ita etiam per actionem agentis reducitur de actu imperfecto in actum perfectum. Sed hoc non contingit in omnibus formis, propter duo. Primo quidem ex ipsa ratione formae; eo scilicet quod id quod perficit rationem formae, est aliquid indivisibile, puta numerus. Nam unitas addita constituit speciem: unde binarius aut trinarius non dicitur secundum magis et minus; et per consequens non invenitur magis et minus neque in quantitatibus quae denominatur a numeris, puta bicubitum vel tricubitum, neque in figuris, puta triangulum et quadratum; et in proportionibus, puta duplum et triplum. Alio modo ex comparatione formae ad subiectum; quia inhaeret ei modo indivisibili. Et propter hoc forma substantialis non recipit intensionem vel remissionem, quia dat esse substantiale, quod est uno modo: ubi enim est aliud esse substantiale, est alia res; et propter hoc Philosophus, VIII Metaphys., assimilat definitiones numeris. Et inde est etiam quod nihil quod substantialiter de altero praedicatur, etiam si sit in genere accidentis, praedicatur secundum magis et minus; non enim dicitur albedo magis et minus color. Et propter hoc etiam qualitates in abstracto signatae, quia signantur per modum substantiae, nec intenduntur nec remittuntur; non enim dicitur albedo magis et minus, sed album. Ad decimum dicendum, quod omnibus qualitatibus et formis est communis ratio magnitudinis quae dicta est, scilicet perfectio earum in subiecto. Aliquae tamen qualitates, praeter istam magnitudinem seu quantitatem quae competit eis per se, habent aliam magnitudinem vel quantitatem quae competit eis per accidens; et hoc dupliciter. Uno modo ratione subiecti; sicut albedo dicitur quanta per accidens, quia subiectum eius est quantum; unde augmentato subiecto, augmentatur albedo per accidens. Sed secundum hoc augmentum, non dicitur aliquid magis album, sed maior albedo, sicut et dicitur aliquid maius album; non enim aliter praedicantur ea quae pertinent ad hoc augmentum, de albedine, et de subiecto ratione cuius albedo per accidens augeri dicitur. Sed hic modus quantitatis et augmenti non competit qualitatibus animae, scilicet scientiis et virtutibus. Alio modo quantitas et augmentum attribuitur alicui qualitati per accidens, ex parte obiecti in quod agit: et haec dicitur quantitas virtutis; quae magis dicitur prop-

fallacy of figura dictionis ter quantitatem obiecti vel continentiam; sicut dicitur magnae virtutis qui magnum pondus potest ferre, vel qualitercumque potest magnam rem facere, sive magnitudine dimensiva, sive magnitudine perfectionis, vel secundum quantitatem discretam; sicut dicitur aliquis magnae virtutis qui potest multa facere. Et hoc modo quantitas per accidens potest attribui qualitatibus animae, scilicet scientiis et virtutibus. Sed tamen hoc interest inter scientiam et virtutem: quia de ratione scientiae non est quod se extendat in actum respectu omnium obiectorum: non enim est necesse quod sciens omnia scibilia cognoscat. Sed de ratione virtutis est quod in omnibus virtuose se agat. Unde scientia potest augeri vel secundum numerum obiectorum, vel secundum intensionem eius in subiecto; virtus autem uno modo tantum. Sed considerandum est, quod eiusdem rationis est quod aliqua qualitas in aliquid magnum possit, et quod ipsa sit magna, sicut ex supradictis patet; unde etiam magnitudo perfectionis potest dici magnitudo virtutis. ⁂ Universal and Fundamental Importance of the Distinction Corresponding to this Kind of Mistake