← Library · Wisdom about Beginnings
For Distinct. of Private Roads
Wisdom about Beginnings · Roads in Our Knowledge
From his file: FOR DISTINCT. OF PRIVATE ROADS.doc.
For beginning of distinction of private roads
Summa Contra Gentiles, Liber III, Capitulum CXI:
Omnis autem ratio operis variatur secundum diversitatem finis, et eorum quae operationi subiiciuntur: sicut ratio operandi per artem diversa est secundum diversitatem finis et materiae; aliter enim operatur medicus ad aegritudinem pellendam, et ad sanitatem confirmandam; atque aliter in corporibus diversimode complexionatis. Et similiter oportet in regimine civitatis diversam rationem ordinis observari secundum diversas conditiones eorum qui subiiciuntur regimini, et secundum diversa ad quae ordinantur: oportet enim aliter disponi milites, ut sint praeparati ad pugnam; et artifices, ut bene se habeant circa sua opera.