← Library · Wisdom about Beginnings
Foundation Carried Over to Spiritualia
Wisdom about Beginnings · Beginnings Misc
From his file: FOUNDATION CARRIED OVER TO SPIRITUALIA.doc.
Scriptum Super Lib. IV Sententiarum, Distinctio XXI, Quaestio. I, Art. II, Ad primam quaestionem, Obj. 1 & Ad 1:
Videtur quod lignum, fenum et stipula quae superaedificari dicuntur supra positum fundamentum, non sint peccata venialia. 1. Quia supra id quod est summum, nihil potest aedifcari. Sed fundamentum spiritualis aedificii, est in summo, ut Glossa dicit. Ergo non potest super ipsum aedificari.
Ad primum igitur dicendum quod sicut fundamentum transsumitur ad spiritualia ratione prioritatis et non ratione inferioritatis; ita superaedificari dicuntur non quae superius, sed quae posterius fiunt.