Generation

← Library · Natural Philosophy

Generation

Natural Philosophy · Physics Book 1

From his file: GENERATION.doc.

Word doc

Scriptum Super Lib. IV Sententiarum, Distinctio XVII, Quaestio I, Art. II, Ad primam quaestionem:

Sed non semper oportet quod talis praeparatio tempore justificationem praecedat, sicut oportet in mutationibus naturalibus quod alteratio tempore semper praecedat generationem.

Scriptum Super Lib. IV Sententiarum, Distinctio XVII, Quaestio I, Art. II, Ad secundam quaestionem:

...praeparatio quae exigitur in materia ad hoc quod formam suscipiat, duo includit: scilicet quod sit in debita proportione ad formam et quod sit in debita proportione ad agens quod debet formam inducere; quia nihil se educit de potentia in actum.

Debita autem proportio ad suscipiendum actionem agentis attenditur secundum debitam approximationem ad agens. In spiritualibus autem non est intelligenda localis approximatio...

Sed debita proportio materiae ad formam est dupliciter: scilcet per ordinem naturalem materiae ad formam, et per remotionem impedimenti.

Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 115, Art. 3, ad 2:

principia activa in istis inferioribus corporibus non inveniuntur nisi qualitates activae elementorum, quae sunt calidum et frigidum et huiusmodi...Sed recte considerantibus apparet quod huiusmodi accidentia se habent sicut materiales dispositiones ad formas substantiales naturalium corporum. Materia autem non sufficit ad agendum. Et ideo oportet super has materiales dispositiones ponere aliquod principium activum...

Unde secundum Philosophum, in II de Gen., necesse est ponere aliquod principium activum mobile, quod per sui praesentiam et absentiam causet varietatem circa generationem et corruptionem inferiorum corporum. Et huiusmodi sunt corpora caelestia. Et ideo quidquid in istis inferioribus generat, movet ad speciem sicut instrumentum caelestis corporis; secundum quod dicitur in II Physic, quod homo generat hominem et sol

Why not say that the active qualities of the elementary body are an instrument of the substantial form of that element rather than of the heavenly bodies?