Hope and Fear

← Library · Wisdom about Beginnings

Hope and Fear

Wisdom about Beginnings · Beginning of Philosophy in the Will

From his file: HOPE & FEAR.doc.

Word doc

HOPE AND FEAR

HOPE

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest I, Art. II, Responsio:

Omnis autem passio de cujus intellectu est motus in bonum cum circumstantia difficultatis, est in irascibili; et hujusmodi sunt omnia illa quae important bonum vel malum cum determinatione alicujus quantitatis, sicut ira quae non ex qualibet laesione consurgit, sed ex ea quam potest aliquis vindicare et tamen non habet in promptu vindictam. Timor etiam non de quolibet malo, sed de malo cui non potest resisti, vel difficulter resistitur. Spes autem importat motum appetitus in aliquod bonum commensuratum appetenti; non enim est de bono tanto ad quod nullo modo possit perveniri, nec iterum de tam parvo quod pro nihilo habeatur, sed de eo quod est possibile haberi et tamen est difficile ad habendum, propter quod dicitur arduum. Unde patet quod spes, secundum quod est passio, est in irascibili.

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest I, Art. II, Ad 1:

...difficile vel arduum addit quamdam specialem rationem bonitatis, scilicet pretiositatem quamdam, ex hoc ipso quod non de facili habetur, sicut dicitur omne rarum carum.

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest I, Art. III, Ad 5:

...cum arduum sive difficile sit proprium objectum irascibilis, differentiae facientes oppositiones in passionibus irascibilis sunt difficile facultatem superans vel non superans; et utrumque vel est bonum vel malum.

Fiducia ergo seu confidentia, importat motum irascibilis in id quod aestimatur ut facultatem non excedens, quod quidem specialiter circa bona importat spes, circa mala autem audacia, nisi quod audacia excessum importat quandoque, unde in malum quandoque accipitur.

Motus autem appetitus in id quod aestimatur ut superans facultatem sive in bonum sive in malum, est diffidentia. In bonum autem specialiter est desperatio, in malum autem timor.

Ira autem est passio composita ex audacia et et tristitia et spe, ut ex dictis patere potest.

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest I, Art. IV, Ad 5:

...omnes praedictae passiones ad has principales passiones reducuntur

vel sicut species ad genus, sicut admiratio ad timorem;

vel sicut imperfectum ad perfectum, sicut concupiscentia ad gaudium;

vel sicut effectus ad causam et participans ad participatum, sicut audacia et ira ad spem, quia spes tendit in arduum bonum quod de se est tale ut in illud debeat tendi, audacia autem et ira tendunt in arduum nocivum repellendum, quod quidem non est tale ut in ipsum tendi debeat, sed magis ut fugiatur; tendunt tamen in ipsum inquantum participat aliquid de ratione boni quod est victoria ipsius; et ideo etiam spes participatur quodammodo in audacia et ira, sicut quod est per se, in eo quod est per accidens.

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest I, Art. II, Ad 3:

...in quantum spes est de difficili arduo non delectat sed magis affligit, cum ex hoc ipso sit distans; sed inquantum est de bono possibili acquiri sic facit delectationem, quia sicut quod est in potentia jam habet inchoationem sui esse, ita quod apprehenditur ut possibile adipisci, apprehenditur ut jam quodammodo praesens. Et ideo spes delectationem facit; et haec delectatio non est in concupiscibili, sed in irascibili.

Quaelibet enim potentia appetit sibi conveniens et de eo delectatur, ut infra (d. 27) dicetur. Bonum autem arduum ex hoc ipso quod est possibile adipisci est conveniens irascibili, unde in ipsum tendit.

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest II, Art. II, Obj. 4 & Ad 4:

Videtur quod spes non sit virtus theologica...4. Praeterea. Spei est in arduum tendere. Sed hoc est magnanimitatis quae maxime magnum attendit. Ergo spes est idem quod magnanimitas. Sed magnanimitas est virtus moralis et non theologica. Ergo et spes.

Ad quartum dicendum quod magnanimitas magis accedit ad spem quam aliqua dictarum virtutum, quia est secundum extensionem appetitus in alquod bonum arduum obtinendum, et ideo circa spem-passionem versatur et ejus opposita,

ut sic sint in irascibili tres virtutes quantum ad tria genera passionum. Magnanimitas quidem quantum ad genus spei et aliarum passionum circumstantium ipsam, quae habent bonum arduum expectatum pro objecto; fortitudo autem circa timorem et audaciam; mansuetudo autem circa iram.

Sed tamen magnanimitas non est idem quod spes-virtus, quia est circa arduum quod consistit in rebus humanis, non circa arduum quod est Deus; unde non est virtus theologica, sed moralis participans aliquid a spe.

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest I, Art. II, Ad 1:

...objectum irascibilis est bonum difficile, quod quandoque habet bonitatem ex ordine ad aliud. Unde in actu vel motu irascibilis est duplex terminus.

Primus est proximus, secundum quod terminatur in objectum proprium, ut quando consequitur victoriam. Et quia objectum proprium irascibilis habet difficultatem, ideo non est delectabile alicui simpliciter, sed est delectabile ei secundum hanc vim, cujus actus est perfectus per hoc quod pertingit ad objectum proprium quod jam consecutum est; sicut quando aliquis delectatur de hoc quod vincit, quamvis simpliciter sensibilem dolorem de vulneribus sustineat et de fatigatione tristitiam habeat; et ideo haec delectatio non est concupiscibilis, sed est proprie irascibilis, sicut delectatio quae est in actu videndi est propria ipsius visus.

Secundus terminus est ultimus finis in quem objectum proprium ordinatum est. Hoc autem est aliquid quod secundum seipsum est conveniens et delectabile, sicut quod animal postquam vincit aliud animal utitur ad libitum voluntate propria; et haec delectatio pertinet ad concupiscibilem.

Irascibilis enim ad conservationem concupiscibilis ordinatur, ut scilicet propter difficultatem intervenientem delectatio conveniens non praetermittatur. Et ideo dicit Damascenus in II lib. (c. 16), quod "ira est audax concupiscentiae vindex"; et propter hoc etiam dicit Philosophus in VIII [VI] De anima. (596b 20) quod animalia pugnant ad invicem propter cibum et propter coitum, quia circa has delectationes praecipue est concupiscibilis.

The following text is useful both for seing a connection in object of desire and hope (both are of a future good which is not had yet) and fear which is also of the future and a distinction between these and love which is greater of the present and the had. Wonder, as Aristotle said in the Proemium, diminishes as one acquires wisdom (we mean the wonder that is a desire), but the love of wisdom is greater the more one is wise. (And also the love of reason and order?)

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest I, Art. II, Ad 4:

...objectum irascibilis est bonum difficile: quod autem habetur, non est jam difficile, sed tantum dum non habetur. Et ideo omnes passiones irascibilis sunt futuri, sicut timor et spes.

Thomas touches here upon the reason why the will is not divided into two different powers as is the sense desire:

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest I, Art. II, Ad 2:

...natura rationalis ex seipsa habet conferre et discernere; unde bonum quod est ex seipso appetibile vel quod indiget collatione et discretione ad hoc quod appetatur, secundum naturam rationalis apprehensionis appetitum rationalem movet; et ideo ex hoc non diversificatur appetitus rationalis, sed dicitur voluntas universaliter. Non sic autem est de appetitu sensitivae ut ex dictis patet. [in the brilliant Responsio of this article]

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest I, Art. III, Responsio:

Quia autem irascibilis propter concupiscibilem est animalibus data, ut non deficiat in suo actu; ideo passiones irascibilis ex passionibus concupiscibilis originem habent. Adjuvat autem concupiscibilem irascibilis et in bono et in malo. In bono quidem, ut delectabile concupiscibili conveniens non obstante difficultate prosequatur; in malo autem, ut nocivum difficile repellatur.

Passio ergo irascibilis vel oritur ex passione concupiscibilis quam facti apprehensio appetibilis, vel quam facit praesentia ipsius.

Si primo modo, vel respectu boni, et hoc vel possibilis consequi in quod tendendum est, et sic est spes; vel non possibilis, quod dimittendum est, et sic est desperatio;

aut respectu mali, et hoc vel possibilis repelli, cui resistendum est, et sic est audacia; vel non possibilis repelli, quod fugiendum est, et sic est timor.

Si autem ex praesentia appetibilis, hoc non potest esse respectu boni; quia ex quo concupiscibilis suo delectabili fruitur non indiget irascibili, quia non habet difficultatem in illo, sed est respectu mali quod repellendum est difficultatem habens; et sic causatur ira si est possible repelli, alias passio in concupiscibili sistit.

Et ideo ira non habet passionem contrariam, neque secundum contrarietatem boni vel mali, sicut gaudium et tristitia, quae contrarietas est propria passionum concupiscibilis; vel secundum contrarietatem possibilis et non possibilis, sicut spes et desperatio, quae contrarietas est propria passionum irascibilis.

Sciendum tamen quod ira causatur non solum ex re corporali inconvenienti praesenti, sicut cum quis irascitur de vulneratione, sed etiam de inconvenienti animali praesenti, sicut cum qui irascitur ex injuriis illatis et etiam ex apprehensione inconvenientis habiti; et ideo causatur ex dolore quantum ad primum, et ex tristitia ut dicit Damascenus (lib. II, cap. 16), quantum ad secundum.

FEAR

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest I, Art. III, Responsio:

Similiter et timor distinguitur; quia malo difficili superanti facultatem timentis accidit aliquid dupliciter: vel ex parte ipsius mali, vel ex parte timentis.

Primo modo accidit sibi turpitudo; et hoc vel in se, et sic est verecundia quae est de turpi actu; vel in opinione, et sic est erubescentia quae est timor de convicio, ut dicit Damascenus, (lib. II, c. 15); vel verecundia de turpitudine culpae, erubescentia de turpitudine poenae.

Ex parte autem timentis sumuntur accidentales differentiae timoris hoc modo; quia terribile vel excedit facultatem timentis in agendo, et sic est segnities vel ignavia quae est timor futurae operationis, ut dicit Damascenus (ubi supra);

vel in cognoscendo et hoc tripliciter:

vel propter cognoscibilis altitudinem, et sic est admiratio quae est timor ex magna imaginatione;

vel propter ejus inconsuetudinem, et sic est stupor qui est timor ex inassueta imaginatione;

vel propter incertitudinem et sic est agonia quae est timor infortunii et hoc idem dicitur trepidatio vel dubitatio.