Infinite

← Library · Natural Philosophy

Infinite

Natural Philosophy · Physics Book 3

From his file: PHUSIS 3 - LECTIOS 6-13.doc.

Word doc

INFINITE

De Potentia, Q. 1, Art. 2:

infinitum dicitur dupliciter. Uno modo privative; et sic dicitur infinitum quod natum est habere finem et non habet: tale autem infinitum non invenitur nisi in quantitatibus. Alio modo dicitur infinitum negative, id est quod non habet finem. Infinitum primo modo acceptum Deo convenire non potest, tum quia Deus est absque quantitate, tum quia omnis privatio imperfectione designat, quae longe a Deo est. Infinitum autem dictum negative convenit Deo quantum ad omnia quae in ipso sunt...

quamvis potentia habeat infinitatem ex essentia, tamen ex hoc ipso quod comparatur ad ea quorum est principium, recipit quemdam modum infinitatis quam essentia non habet. Nam in obiectis potentiae, quaedam multitudo invenitur; in actione etiam invenitur quaedam intensio secundum efficiaciam agendi, et sic potest potentiae activae attribui quaedam infinitas secundum conformitatem ad infinitatem quantitatis et continuae et discretae. Discretae quidem secundum quod quantitas potentiae attenditur secundum multa vel pauca obiecta; et haec vocatur quantitas extensiva: continuae vero, secundum quod quantitas potentiae atttenditur in hoc quod remisse vel intense agit; et haec vocatur quantitas intensiva. Prima autem quantitas convenit potentiae respectu obiectorum, secunda vero respectu actionis. Istorum enim duorum activa potentia est principium.

Ad 5: infinitum privative dictum, quod est passio quantitatis, repugnat simplicitati, non autem infinitum quod est negative dictum.

AD 8: finis cum sit perfectionis, Deo nobilissime attribuitur, scilcet ut ipse essentialiter sit finis, non denominative finitus.

Ad 9: sicut in quantitatibus potest considerari infinitum secundum unam dimensionem et non secundum aliam, et iterum infinitum secundum omnem dimensionem, ita et in effectibus. Possibile est enim aliquam creaturam posse producere effectus infinitos quantum est de se, secundum aliquid, utpote secundum numerum in eadem specie; et sic omnium omnium illorum effectuum natura est finita, ut pote ad unam speciem determinata, ut si accipiamus homines vel asinos infinitos. Non est autem possibile ut sit aliqua creatura quae possit in effectus infinitos omnibus modis et secundum numerum et secundum species et secundum genera; sed hoc solius Dei est, et ideo sola eius potentia est simpliciter infinita.

In XI Metaphysicorum, Lectio X, n. 2354:

infinitum in potentia...invenitur in magnitudine et motu et tempore, et non univoce praedicatur de eis, sed per prius et posterius. Et semper quod est in eis posterius, dicitur infinitum secundum id quod est prius est infinitum, sicut motus secundum magnitudinem...Eodem igitur ordine oportet quod infinitum de istis tribus dicatur sicut et continuum.

cuius est semper aliquid extra - not infinite in time, otherwise circle in definition. One defines species through genus and not vice-versa. Explain as universally, the triangle is always a figure; no part can be taken such that another part cannot be taken (rather than whole of what is left) No matter how many parts you have taken, it is still possible to take another.

Quaestiones Quodlibetales, Quolibetum Nonum, Q. I, Art. I:

cum dicitur Deum non posse aliquid facere, hoc non est propter defectum divinae potentiae, sed propter incompossibilitatem quae importatur in facto. Quod quidem contingit dupliciter.

Uno modo quia repugnat facto in quantum est factum; sicut dicimus Deum non posse facere aliquam creaturam quae se in esse conservet: quia ex hoc ipso quod res aliqua ponitur habere superiorem, ponitur etiam indigere conservatore, cum idem sit causa essendi, et conservans rem in esse.

Alio modo quia repugnat huic facto in quantum est hoc factum, sicut si dicamus, Deum non posse facere equum rationalem esse. Esse enim rationale quamvis non repugnat facto in quantum est factum, tamen hoc factum, scilicet esse rationale, repugnat omni equo in quantum est equus, in cuius definitione cadit irrationale.

Quidam autem dicunt, quod Deus non potest facere esse infinitum in actu, quia esse infinitum repugnat facto in quantum est factum. Est enim contra rationem creaturae ut Creatorem adaequet: quia oportet ponere, si esset aliqua creatura infinita: infinitum enim infinito maius non est.

Sed illud non videtur rationabiliter dici. Nihil enim prohibet, illud quod est infinitum per unum modum, superari ab eo quod est infinitum pluribus modis; sicut si esset aliquod corpus infinitum secundum longitudinem, finitum vero latitudine, esset minus corpore longitudine et latitudine infinito. Dato autem quod Deus faceret aliquod corpus infinitum actu, corpus quidem hoc esset infinitum quantitate dimensiva, sed de necessitate haberet naturam speciei terminatam, et esset limitatum, ex hoc ipso quod esset res naturalis; unde non esset aequale Deo, cuius esse et esentia est modis omnibus infinita...

Alii vero dixerunt, quod esse infinitum in actu secundum aliquem modum non repugnat facto in quantum factum, neque huic facto in quantum est hoc factum, quod est ens in actu; aliquo vero modo repugnat enti in actu esse infinitum.. Et haec est opinio Algazelis. Distinguit enim duplex infinitum: scilicet infinitum per se et infinitum per accidens.

Cuius distinctionis intellectus hinc accipi potest; quod cum infinitum principaliter in quantitate inveniatur, ut dicitur in I Physic..: si quantitas, in qua infinitum consistit, habeat talem multitudinem cuius unaquaeque pars ab altera dependeat, et certum ordinem habeat, ita quod unaquaeque pars illius multitudinis requiratur per se, tunc infinitum in tali quantitate consistens dicitur infinitum per se: sicut patet in hoc quod baculus movetur a manu, manus a lacertis et nervis, qui moventur ab anima: quod scilicet anima ab alio moveatur, et sic deinceps, in infinitum, vel baculus aliquid aliud moveat, et sic deinceps, in infinitum, erit multitudo istorum moventium et motorum per se infinita.

Si vero quantitas in qua consistit infinitum, resultet ex aliquibus pluribus, qui eumdem ordinem servent, et quorum numerus non requiritur nisi per accidens; tunc erit infinitum per accidens: sicut si aliquis faber cultellum faciat, ad cuius constitutionem multis martellis indigeat, ex hoc quod unus post alium frangitur, et unus succedit in locum alterius eiusdem ordinis tenens; si talis multitudo in infinitum excrescat, dicetur infinitum per accidens, et non per se:: accidit enim fabrili operi martellorum infinita multitudo, cum per unum martellum, si duraret, aequaliter posset expleri sicut per infinitos.

Dicunt ergo quod infinitum per se repugnat ei quod est esse in actu, eo quod oportet (Forte: non potest) in his quae per se ordinem habent, compleri postremum, nisi per comparationem quodammodo omnium priorum; et sic ad unum constituendum requiretur infinitorum ordinata influentia, si esset aliquid infinitum per se: et ita numquam posset compleri, cum infinita non sit transire. Sed infinitum per accidens, secundum eos, non repugnat ei quod est esse in actu, cum una pars multitudinis ab altera non dependeat: unde secundum hoc nihil prohibet esse infinitum in acu; sicut Algazel dicit in sua Metaph. animas rationales hominorum defunctorum esse infinitas in actu, eo quod ponit generationem hominum ab aeterno fuisse, et animas post mortem corporum remanere. Et secundum hanc opinionem Deus potest facere infinita , vel infinitum in actu, etiam si non inveniatur in natura infinitum in actu.

Sed e contra Commentator, V Metaph. dicit, quod in actu esse non potest neque infinitum per se, neque infinitum per accidens; in potentia vero invenitur infinitum per accidens, sed non infinitum per se.. Et sic secundum eum, esse infinitum omnino repugnat ei quod est esse in actu; et hoc verius esse videtur.

Non enim potest esse in actu in rerum natura aliquid non specificatum, ad diversa species indifferenter se habens. Quamvis enim intellectus concipiat animal non specificatum rationali vel irrationali diffferentia, non tamen potest esse in actu animal quod non sit rationale vel irrationale; unde secundum Philosophum, non est in genere quod non est in aliqua eius specie.

Unaquaeque vero quantitas specificatur per certam terminationem quantitatis; sicut multitudinis species sunt duo et tria, et sic de aliis; et magnitudinis species sunt bicubitum et tricubitum, et huiusmodi: vel secundum aliquam determinatam mensuram: unde impossibile est sic inveniri aliquam quantitatem in actu quae non sit propriis terminis limitata.

Cum autem infinitum congruat quantitati, et dicatur infinitum per termini remotionem, impossibile erit infinitum esse in actu; propter quod dicit Philsophus in III Physic., quod infinitum est sicut materia nondum specificata, sed sub privatione existens; et quod se habet in ratione partis et contenti, quam totius et continentis. Et ideo, sicut Deus non potest facere equum rationalem, ita non potest facere ens actu esse infinitum.

Ad illud vero quod in contrarium obiicitur dicendum quod verbum intellectus non solum dicitur quod profertur, sed quod mente concipitur: quod autem sibi ipsi est repugnans, mente concipi non potest, quia nullus potest intelligere contradictoria esse simul, ut probatur in IV Metaphys.

Unde cum esse infinitum repugnet ei quod est ese in actu, hoc non est verbum, unde non est infinitum in actu; et ideo non sequitur quod sit Deo possibile. Philosophi autem qui posuerunt infinitum esse in actu, propriam vocem ignoraverunt.

IS THIS CONTRADICTED BY QUODLIBETUM DUODECIMUM, Q. II, ART. II?

esse aliquid infinitum actu suspicari ex primo aspectu quod esset impossibile: quia sequeretur illud esse aequale Deo. Sed hoc non sequitur: quia ei quod est infinitum omnibus modis, non adaequatur illud quod est infinitum uno modo. Dato enim quod esset ignis infinitus secundum magnitudinem, non adaequatur Deo: quia etsi sit infinitus ignis in quantitate, tamen est finitum in specie; Deus autem omnibus modis est infinitus.

Cum ergo quaeritur utrum sit possibile Deo facere aliquid infinitum in actu, dicendum quod non.

Potentiae enim agenti per intellectum aliquid repugnat dupliciter: uno modo quia repugnat potentiae eius: alio modo quia repugnat modo quo agit.

Primo modo non repugnat potentiae Dei absolutae, quia non implicat contradictionem.

Sed si consideretur modus quo Deus agit, non est possibile. Deus enim agit per intellectum et Verbum, quod est formativum omnium; unde oportet quod omnia quae agit sint formata. Infinitum autem accipitur sicut materia sine forma; nam infinitum se tenet ex parte materiae. Si ergo Deus hoc ageret, sequeretur quod opus Dei esset aliquid informe; et hoc repugnat ei per quod agit, et modo agendi; quia per Verbum suum omnia agit, quo omnia formantur.

Scriptum Super Lib. I Sententiarum, Distinctio XLIII, Quaest. I, Art. I, Ad 5:

...nullus effectus producitur per aliquam potentiam per modum qui est contra rationem ipsius, sicut potentia motiva non facit omnes partes motus esse simul: jam enim non esset motus, cum de ratione motus est successio:

et talis actus est infinitum secundum Philosophum in III Phys., text. 60, qui scilicet semper est permixtus potentiae; et ideo non reducitur in actum nisi successive; et ideo non sequitur quod Deus possit facere esse in actu omnia infinita quae potest qui jam infinita essent finita.