Lectio 12

← Library · Natural Philosophy

Lectio 12

Natural Philosophy · Physics Book 1

From his file: PHUSIS I LECTIO 12.doc.

Word doc

Lectio 12

Scriptum Super Lib. IV Sententiarum, Dist. XI, Q. II, Art. I, Ad Tertiam Quaestionem, C. :

sicut patet in I Phys., "hoc fit hoc", dicimus in permanentibus, per se, sed in non permanentibus, per accidens.

Sed "ex hoc fit hoc", dicitur proprie in non permanentibus. Dicimus enim: "Ex non albo fit album."

Et si aliquando dicatur aliquid fieri ex permanente, hoc est inquantum intelligitur cum permanente aliquid non permanens, sicut cum dicitur "Ex aere fit statua", intelligitur ex aere infigurato.

Et sic patet quod haec locutio: "Hoc fit hoc", exprimit identitatem subjecti.

Haec autem locutio: "Ex hoc fit hoc", principaliter exprimit ordinem terminorum adinvicem, et sic per consequens quandoque unitatem subjecti. Unde quandoque importat tantum ordinem sine hoc quod importet subjectum, ut cum dicitur: "Ex mane fit meridies", idest post, ut dicitur in II Meta.”

In VII Metaphysicorum, Lectio VI, n. 1415:

dupliciter dicitur aliquid fieri ex aliquo: scilicet ex privatione et ex subiecto, quod dicitur materia...Dicitur autem magis aliquid fieri ex privatione quam ex subiecto, sicut magis dicitur aliquis fieri sanus ex laborante, quam ex homine.

Sed hoc fieri hoc magis dicimus in subiecto quam in privatione. Magis enim dicimus proprie quod homo fit sanus, quam quod laborans.

Scriptum Super Librum I Sententiarum, Dist XXX, Art 1, Ad 1:

Ad primum igitur dicendum, quod sicut hujusmodi habitudines non ponuntur realiter esse in Deo, sed secundum rationem tantum; ita etiam ex hoc quod de novo de Deo dicuntur, non sequitur quod in eo sit aliquid fieri secundum rem, sed secundum rationem tantum, sicut dicitur in Ps. 89, 1: Domine refugium factus es nobis. Tamen etsi concedatur secundum rationem aliquid, ut refugium vel hujusmodi, factus; nullo tamen modo dicendus est mutatus: quia mutatio imponitur pro remotione ejus a quo est motus, sed fieri pro adeptione ejus ad quod motus terminatur: a Deo autem nullo modo aliquid removetur, etsi adveniat habitudo aliqua secundum rationem; unde etsi dicatur fieri aliquid, non debet dici mutari in illud.