← Library · Natural Philosophy
Lectio I and Road
Natural Philosophy · Physics Book 1
From his file: PHUSIS 1 LECTIO 1.doc.
Lectio I and Road
De Veritate, Q. 14, Art. 12, ad 1:
scire in universali et particulari non diversificat scientiam nisi quantum ad modum sciendi; non autem quantum ad rem scitam, a qua habitus habet unitatem.
Scriptum Super Lib. III Sentientarum, Dist IV, Q. I, Art. II, Sol. I, In Resp:
...confusio sit ex inordinata permixtione aliquorum.
The following texts show the connection of the words precise and distinct with certain. This is perhaps a reason for Descartes’ error or a contributing factor in the common mind to assent to his error.
De Veritate, Q. 14, Art. 2, C:
Quandoque vero intellectus non potest determinari ad alteram partem contradictionis neque statim per ipsas definitiones terminorum, sicut in principiis, nec etiam virtute principiorum, sicut in conclusionibus demonstrativis est; determinatur autem per voluntatem, quae eligit assentire uni parti determinate et praecise propter aliquid, quod est sufficiens ad movendum voluntatem, non autem ad movendum intellectum, utpote quod videtur bonum vel conveniens, huic parti assentire. Et ista est dispositio credentis, ut cum aliquis credit dictis hominis quia videtur decens vel utile......
Sententia autem, ut dicit Isaac et Avicenna (lib. II Metaph.. cap. iv, et lib. VIII cap. vi) est conceptio distincta vel certissima alterius partis contradictionis; assentire autem a sententia dicitur.”
De Veritate, Q. 18, Art 6, c:
Quidam enim dicunt, quod cum Adam non habuerit simpliciter omnium rerum scientiam, sed quaedam cognoverit, et quaedam ignoraverit....in aliis autem quorum scientiam non habebat, sicut sunt cogitationes cordium et futura contingentia, et singularia a sensu absentia, poterat quidem falsam aestimationem habere, leviter in huiusmodi aliquid falsum opinando, non autem ita quod praecise assensum praeberet. Et ideo dicunt, quod in eum error cadere non poterat, nec iterum falsa pro veris approbare, quia in his designatur praecisus assensus ad id quod est falsum.
Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 87, art. 3, Ad 1:
obiectum intellectus est commune quoddam, scilicet ens et verum, sub quo comprehenditur etiam ipse actus intelligendi. Unde intellectus potest suum actum intelligere.
Sed non primo, quia nec primum obiectum intellectus nostri, secundum praesentem statum, est quodlibet ens et verum;
sed ens et verum consideratum in rebus materialibus, ut dictum est;
ex quibus in cognitionem omnium aliorum devenit.”
De Veritate, Q. 9, Art. 1. Ad 3:
Philosophus enim primus habet cognitionem rerum in principiis universalibus. Medicus autem considerat res maxime in particulari: unde non accipit immediate principia a primo philosopho, sed accipit immediate a naturali, qui habet principia magis contracta quam primus philosophus. Naturalis autem, cuius consideratio est universalior quam medici, potest accipere immediate principia suae considerationis a primo philosopho.
THE ABOVE EXPLAINS WHY ACT AND ABILITY AND OTHER COMMON NOTIONS FROM METAPHYSICS CAN BE APPLIED IN THE PHYSICS OR IN THE DE ANIMA. BUT NOT SO MUCH IN THE EXPERIMENTAL SCIENCES (ALTHOUGH HEISENBERG USES ABILITY IN QUANTUM THEORY). IT ALSO SHOWS HOW THESE WORKS ARE A MANUDUCTIO FOR WISDOM IN A WAY THAT EXP. SC. CANNOT BE
In VII Metaphysicorum, lectio II, n. 1304:
accidentia et motus et privationes parum aut nihil habent de entitate; et tamen ista sunt magis nota quoad nos quam substantiae rerum, quia sunt viciniora sensui, cum per se cadant sub sensu quasi sensibilia propria vel communia. Formae substantiales per accidens.
Scriptum Super Lib. III Sententarum, Dist. XIV, Art. III, Sol. V, Resp.:
Cum enim anima nostra secundum naturam sit media inter intellectum purum, qualis est in angelis, et sensus, dupliciter certificatur de aliquibus.
Uno modo ex lumine intellectus, qualis est certitudo in demonstrationibus eorum quae nunquam visa sunt.
Alio modo ex sensu, sicut cum aliquis est certus de his quae videt sensibiliter. Et talis certitudo acquiritur alicui, etiam quantumcumque per certissimam demonstrationem aliquid sciat, quando videt sensibiliter quod prius non viderat - unde anima delectatur in visis etiam quae scivit - et haec vocatur certitudo experimentalis.
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Dist. III, Q. V, Art. I, Resp.:
Hoc autem Philosophus in XV De Animalibus multipliciter destruit...et per rationes, et per experimenta sensibilia quae magis in rebus naturalibus fidem faciunt.
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Dist. XXXVII, Art. II, Sol. I Resp.:
cum intentio legislatoris sit ad virtutes homines inducere, quibus legem tradit, oportet quod illo modo in assignandis praeceptis legis utatur, qui competat viae ad virtutem; quae quidem est ut ex his quae magis in promptu sunt, ad difficiliora tendatur; sicut etiam in disciplinis ex magis notis in minus nota proceditur.
Et ideo legislator in istis decem praeceptis quae sunt quasi prima legis initia, illa prohibuit vel praecepit quae primo occurrunt facienda vel dimittenda eunti ad virtutem; et ex his alia intelligi voluit quae in eis quasi in suis principiis includuntur; et propter hoc plura negativa posuit quam affirmativa, quia magis in promptu est et facile ut mala dimittantur, quam ut bona perficiantur. In malis etiam illa prohibuit quae statim in primo aspectu detestanda videtur, et similiter in bonis illa praecepit quae cuilibet esse debita manifestum est.
De Veritate, q. 20, Art. 5, Ad 2:
semper illud per quod alterum cognoscitur, se habet in ratione magis noti; et ideo quamvis secundum aliquem modum cognoscendi, creatura sit magis nota quoad nos quam Deus; tamen in illo modo cognitionis quo res videntur in Verbo, ipsum Verbum est magis notum quam res visae in Verbo. Unde ratio non sequitur.