Mode, Species and Order in Aquinas' Teaching

← Library · Natural Philosophy

Mode, Species and Order in Aquinas' Teaching

Natural Philosophy · Physics Book 1

From his file: GOOD IN MODE, SPECIES, ORDER.doc.

Word doc

MODE, SPECIES AND ORDER IN AQUINAS' TEACHING

An essential part of Thomas Aquinas' teaching on created good is that it consists in mode, species and order. He devotes an article to this in the question on good in general in the Summa Theologiae, Prima Pars[1] and also in the similar question in the De Veritate.[2] In both places, he is following the treaching of St. Augustine in the De Natura Boni Contra Manichaeos. The explanation is somewhat different in the De Veritate and in the Summa Theologiae. This is the text in the De Veritate:

Dicendum quod ratio boni in tribus praedictis consistit secundum quod Augustinus dicit (de Nat. Boni, Caput III). Ad huius autem evidentiam sciendum est, quod aliquod nomen potest respectum importare dupliciter. Uno modo sic quod nomen imponatur ad significandum ipsum respectum, sicut hoc nomen pater, vel filius, aut paternitas ipsa. Quaedam vero nomina dicuntur importare respectum, quia significant rem alicuius generis, quam comitatur respectus, quamvis nomen non sit impositum ad ipsum respectum significandum; sicut hoc nomen scientia est impositum ad significandum qualitatem quamdam, quam sequitur quidam respectus, non autem ad significandum respectum ipsum. Et per hunc modum ratio boni respectum implicat: non quia ipsum nomen boni significet ipsum respectum solum, sed quia significat id ad quod sequitur respectus, cum respectu ipso.

Respectus autem qui importatur nomine boni, est habitudo perfectivi, secundum quod aliquid natum est perficere non solum secundum rationem speciei, sed secundum esse quod habet in rebus; hoc enim modo finis perficit ea quae sunt ad finem. Cum autem creaturae non sunt suum esse, oportet quod habeant esse receptum; et per hoc eorum esse est finitum et terminatum per mensuram eius in quo recipitur.

Sic igitur inter ista tria quae Augustinus ponit, ultimum, scilicet ordo, est respectus quem nomen boni importat; sed alia duo, species scilicet et modus, causant illum respectum. Species enim pertinet ad ipsam rationem speciei, quae secundum quod in aliquo esse habet, recipitur per aliquem modum determinatum, cum omne quod est in aliquo, sit in eo per modum recipientis.

Ita igitur unumquodque bonum, inquantum est perfectivum secundum rationem speciei et esse simul, habet modum, speciem et ordinem. Speciem quidem quantum ad ipsam rationem; modum quantum ad esse; ordinem quantum ad ipsam habitudinem perfectivi.[3]

The explanation in the Summa Theologiae is perhaps simpler or more clear:

unumquodque dicitur bonum, inquantum est perfectum: sic enim est appetibile, ut supra dictum est. Perfectum autem dicitur, cui nihil deest secundum modum suae perfectionis. Cum autem unumquodque sit id quod est, per suam formam; formam autem praesupponit quaedam, et quaedam ad ipsam ex necessitate consequuntur; ad hoc quod aliquid sit perfectum et bonum, necesse est quod formam habeat, et ea quae praexiguuntur, et ea quae consequuntur ad ipsum.

Praeexigitur autem ad formam determinatio sive commensuratio principiorum, seu materialium, seu efficientium ipsam: et hoc significatur per modum: unde dicitur quod mensura modum praefigit.

Ipsa autem forma significatur per speciem: quia per formam unumquodque in specie constituitur. Et propter hoc dicitur quod numerus speciem praebet; quia definitiones significantes speciem sunt sicut numeri, secundum Philosophum In VIII Metaphys.; sicut enim unitas addita vel subtracta variat speciem numeri, ita in definitionibus differentia apposita vel subtracta.

Ad forma autem consequitur inclinatio ad finem, aut ad actionem, aut ad aliquid huiusmodi: quia unumquodque, inquantum est actu, agit, et tendit in id quod sibi convenit secundum suam formam. Et hoc pertinet ad pondus et ordinem. Unde ratio boni, secundum quod consistit in perfectione, consistit etiam in modo, specie et ordine.[4]

Although these explanations differ as to why every created good consists in mode, species and order, they agree in their going together - for one follows the other necessarily. Hence, in the Summa Theologiae, Prima Secundae, Thomas replies to an objection against the privation of mode, species and order being an effect of sin (which objection says that since these three are diverse, it is possible to have the lack of one without that of the others) by saying that they follow each other and hence are lacked or diminished together. The objection and the reply:

3. Praeterea, diversa peccata diversos habent effectus. Sed modus, species, et ordo, cum sint quaedam diversa, diversas privationes habere videntur. Ergo per diversa peccata privantur. Non ergo est effectus cuiuslibet peccati privatio modi, speciei et ordinis.

Ad tertium dicendum quod modus, species et ordo se consequuntur, sicut ex dictis patet. Unde simul privantur et diminuuntur.[5]

The sicut ex dictis patet refers back to the body of the same article which, recalling the doctrine of the Summa Theologiae, Prima Pars and restating it with a little change, seems to show how the three go together:

...sicut in Primo dictum est, modus, species et ordo consequuntur unumquodque bonum creatum inquantum huiusmodi, et etiam unumquodque ens. Omne enim esse et bonum consideratur per aliquam formam, secundum quam sumitur species. Forma autem uniuscuisque rei, qualiscumque sit, sive substantialis sive accidentalis, est secundum aliquam mensuram: unde et in VIII Metaphys. dicitur quod formae rerum sunt sicut numeri. Et ex hoc habet modum quendam, qui mensuram respicit. Ex forma vero sua unumquodque ordinatur ad aliud.[6]

The text of Augustine in the De Natura Boni contra Manichaeos seems to suggest this:

Omnia enim quanto magis moderata, speciosa, ordinata sunt, tanto magis utique bona sunt: quanto autem minus moderata, minus speciosa, minus ordinata sunt, minus bona sunt...haec ergo tria, modus, species, ordo, tanquam generalia bona sunt in rebus a Deo factis, sive in spiritu, sive in corpore.[7]

And in a reply to an objection in the De Veritate in the article on created good consisting in mode, species and order, Thomas both asserts that mode, species and order go together, but also that this is the position of Augustine:

4. Praeterea, malum et bonum, cum sint opposita, attenduntur circa idem. Sed sicut Augustinus dicit in libro LXXXIII Quaestionum (quaest. 6), malum de speciei privatione repertum est. Ergo tota ratio boni in positione speciei consistit; et ita superflue videtur modus et ordo.

Ad quartum dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod totum malum est repertum de speciei privatione, non excludit alia duo: quia ut ipse in eodem libro dicit, ubi est aliqua species, necessario est aliquis modus. Ordo etiam consequitur speciem et modum. Sed nominat speciem tantum, quia alia duo ipsam speciem consequuntur.[8]

In the texts we have considered so far, Thomas has taught that created good consists in mode, species and order; and that these are lacking or diminished together since one necessarily follows the other.

But in the De Malo, Q16, Art 2, when considering whether the demons are evil by nature or will, Thomas asserts, in his reply to the first and fourth objections, that the teaching of Augustine (in the De Natura Boni) is compatible with the separation of the privation of mode and order from that of species. He admits, with the objection, that the act whereby the demons fell, was not lacking its species, but was lacking the mode and order it should have had. The first objection and the reply:

1. In daemone enim, cum sit substantia intellectualis a corpore separata, non est nisi appetitus intellectualis, qui dicitur voluntas. Sed appetitus intellectualis non est nisi simpliciter boni, ut dicitur in XI Metaph. Nullus autem appetendo id quod est simpliciter bonum, efficitur malus. Ergo daemon non potuit per voluntatem propriam fieri malus; est ergo naturaliter malus.

Ad primum ergo dicendum quod sicut Augustinus dicit in lib. de Natura Boni (cap. IV, XXVI et XXVIII), malum non solum est privatio speciei, sed etiam modi et ordinis.

Unde dupliciter contingit in voluntate esse peccatum.

Uno modo, quia tendit in id quod est malum simpliciter, quasi carens specie boni; sicut cum quis eligit furtum vel fornicationem.

Alio modo cum quis vult quod est simpliciter et secundum se bonum, puta orare vel meditari; non tamen tendit in illud secundum ordinem divinae regulae.

Sic ergo dicendum est quod primum malum voluntatis daemonis non fuit ex hoc quod vellet malum simpliciter; sed quia voluit quod est bonum simpliciter et conveniens sibi; non tamen quasi sequendo directionem superioris regulae, id est divinae sapientiae, ut Dionysius dicit IV cap. de divinis Nominibus., quod malum daemonibus est aversio, scilicet a superiori regula et convenientium ipsis excessus; quia videlicet bonum sibi conveniens consequi voluerunt non quasi regulati superiori regula, quod excedebat gradum eorum.[9]

And the fourth objection and the reply to it:

4. Praeterea, nulla potentia potest tendere nisi in suum objectum, sicut visus non potest videre nisi visibile. Sed objectum voluntatis est bonum apprehensum. Ergo non potest voluntas tendere in aliquid, nisi apprehendatur sub ratione boni. Aut ergo est vere bonum, et sic voluntas non efficietur mala illud appetendo; aut non erit vere bonum, et sic apprehensio erit falsa. Ergo cuiuscumque apprehensio non potest esse falsa, nec voluntas eius potest esse mala. Sed apprehensio daemonis est solum per intellectum, in quo non cadit falsitas: dicit enim Augustinus in lib. LXXXIII Quaestionum: Qui non intelligit verum, nihil intelligit; et Philosophus in lib. De Anima, quod intellectus semper est rectus; unde et circa prima principia, quorum est intellectus, non contingit errare. Ergo neque voluntas daemonis potest fieri mala.

Ad quartum dicendum, quod secundum Augustinum in lib. de Natura Boni (Caput III), malum non solum consistit in privatione speciei, sed etiam in privatione modi et ordinis.

Unde malum in actu voluntatis non solum est ex obiecto, quod dat speciem actui per hoc quod aliquis velit malum, sed etiam ex subtractione debiti modi vel ordinis ipsius actus; puta si aliquis in hoc ipso quod vult bonum, non servat debitum modum et ordinem.

Et tale fuit daemonis peccatum, quo factus est malus. Non enim appetiit aliquod malum, sed quoddam bonum sibi conveniens; inordinate tamen et immoderate illud appetiit, quia scilicet non appetiit illud ut assequendum per divinam gratiam, sed per propriam virtutem: quod excedebat modum suae conditionis, ut Dionysiius dicit cap. IV de divin. Nomin: Aversio ergo daemonibus est malum, in quantum scilicet eorum appetitus avertit se a directione superioris regulae: et convenientium ipsis excessus, inquantum scilicet appetendo bona convenientia modum suum excesserunt.

Semper autem in peccato defectus intellectus (vel rationis) et voluntatis proportionabiliter se concomitantur. Unde non oportet ponere in primo peccato daemonis talem defectum intellectus ut aliquid falsum existimaverit, puta aliquid malum esse bonum; sed in hoc quod deficit ab apprehensione suae regulae, et ordinis eius.[10]

Is Thomas following the teaching of Augustine here or in the Summa Theologiae and De Veritate?

Looking at Augustine's teaching in the De Natura Boni again, we find that, although the text on the good consisting in mode, species, and order in Caput III suggests the teaching of the Summa Theologiae and the De Veritate, the words of Augustine on evil or bad in Caput IV suggest the possibility of what Thomas does here. The text of Augustine:

Proinde cum quaeritur unde sit malum, prius quaerendum est quid sit malum: quod nihil aliud est quam corruptio, vel modi, vel speciei vel ordinis naturalis.

The conjunction here is vel and in Caput III et. This is not so surprising as first for the good is ex integra causa and the bad from any particular defect. But in Caput III, Augustine's words seem to say that they are great or little together - and, hence, Thomas' teaching in the Summa Theologiae, Prima Secundae that they are diminished and lacking simul.

Thomas' application of mode species and order to a consideration of the sin of the demons reminds one of a frequent use of the words species and mode when he is talking about human acts. This can be seen more in the reply to the fourth objection in the De Malo, Q. 16, Art. 2 where, as we have seen, Thomas says "malum in actu voluntatis non solum est ex obiecto, quod dat speciem actui per hoc quod aliquis velit malum, sed etiam ex subtractione debiti modi vel ordinis ipsius actus."

In the De Spe, Thomas clearly compares the object of an act considered in moral science with the substantial form in natural bodies - both giving the species:

...remoto eo a quo res aliqua habet speciem, consequens est ut species rei solvatur; sicut remota forma substantiali a corporibus naturalibus, non remanent specie eadem. Sicut autem forma in rebus naturalibus dat speciem, ita et in moralibus obiectum dat speciem actui, et per consequens habitui; et ideo sublato principali obiecto alicuius habitus, non potest remanere habitus.[11]

But if the species is determined by the object, the mode is not - if these are to be understood in the second way, as not necessarily going together. How then is the mode determined, or by what is it determined?

A clue to the way we can distinguish between the species and the mode of an act when these are together increased or decreased is found in the Summa Theologiae where Thomas makes this distinction in regard to the act of the knowing powers:

in actu est duo considerare: scilicet speciem actus, et modum ipsius. Et speciem quidem actus consideratur ex obiecto in quod actus cognoscitivae virtutis dirigitur per speciem, quae est obiecti similitudo: sed modus actus pensatur ex virtute agentis. Sicut quod aliquis videat lapidem, contingit ex specie lapidis quae est in oculo: sed quod acute videat, contingit ex virtute visiva oculi....[12]

The species of an act is determined by its object, but the mode of the act by its subject, the agent. A way this could be applied to the acts that give rise to a moral virtue and the acts that proceed from it is given in the reply to an objection in the same place:

...actus per quos acquiritur habitus, sunt similes actibus quos habitus causant, quantum ad speciem actus: non autem quantum ad modum agendi. Nam operari iusta, sed non iuste, idest delectabiliter, causat habitum iustitiae politicae, per quam delectabiliter operamur.[13]

Since moral virtue is a disposition of the one who acts, the just act of the one who does it by the virtue of justice is better than the one who does it without that virtue, by something on the side of the subject or the one who is acting. Given this distinction between the species and the mode of an act, it is clear that they are not increased or decreased together, but the species of one act can be better than that of another while the mode of the latter is better than that of the former. Thus Thomas in his commentary on the De Anima:

Sed in ipsis scientiis speculativis invenitur gradus quantum ad bonitatem et honorabilitatem. Scientia namque omnis ex actu laudatur: omnis actus laudatur ex duobus: ex obiecto et qualitate seu modo: sicut aedificare est melius quam facere lectum, quia obiectum aedificationis est melius lecto. In eodem autem respectu eiusdem rei, ipsa qualitas gradum quendam facit; quia quanto modus aedificii est melior, tanto melius est aedificium. Sic ergo, si consideretur scientia, seu actus eius, ex obiecto, patet quod illa scientia est nobilior, quae est meliorum et honorabilium. Si vero consideretur ex qualitate seu modo, sic scientia illa est nobilior, quae est certior. Sic ergo dicitur una scientia magis nobilis altera, quia est meliorum et honorabiliorum, aut qui est magis certa.

Sed hoc in quibusdam scientiis est diversum: quia aliquae sunt magis certae aliis, et tamen sunt de rebus minus honorabilibus: aliae vero sunt de rebus magis honorabilibus et melioribus, et tamen sunt minus certae. Nihilominus tamen illa est melior quae de rebus melioribus et honorabilibus est. Cuius ratio est, quia sicut Philosophus in lib. undecimo de Animalibus, magis concupiscimus scire modicum de rebus honorabilibus et altissimis, etiam si topice et probabiliter illud sciamus, quam scire multum, et per certitudinem, de rebus minus nobilibus. Hoc enim habet nobilitatem ex se et ex sua substantia, illud vero ex modo et ex qualitate.[14]

It is better to know what God is than to know what a triangle is, but we know better what the triangle is than what God is.[15]

Thomas' use of the words substance and quality as synonyms in this context for species and mode (he speaks of the substance or species of the act as being determined by its object and then of the quality or mode) suggest the order of the species before the mode, just as substance is before quality.

Although mode and order are distinguished together against the species of the act in the former text from the De Malo (neither the mode, nor the order of the act refers here to its object), one might ask whether mode and order can also be understood to refer to aspects of the act which are not lacking or diminished together.

Mode seems closer to species in all the earlier texts and in the comparison that Augustine and Aquinas make to the book of Wisdom which speaks of God having made all things in measure, number and weight. In the explanation of the vestige of the Trinity in creatures, Thomas says:

Et ad haec tria etiam reducuntur illa tria, numerus, pondus et mensura, quae ponuntur Sap. 11: nam mensura refertur ad substantiam rei limitatam suis principiis, numerus ad speciem, pondus ad ordinem. Et ad haec etiam reducuntur alia tria quae ponit Augustinus modus, species, et ordo.[16]

In fact the order we are suggesting - species, mode, and order - is found almost in the text before cited:

modus, species et ordo consequuntur unumquodque bonum creatum inquantum huiusmodi, et etiam unumquodque ens. Omne enim esse et bonum consideratur per aliquam formam, secundum quam sumitur species. Forma autem uniuscuisque rei, qualiscumque sit, sive substantialis sive accidentalis, est secundum aliquam mensuram: unde et in VIII Metaphys. dicitur quod formae rerum sunt sicut numeri. Et ex hoc habet modum quendam, qui mensuram respicit. Ex forma vero sua unumquodque ordinatur ad aliud.[17]

From this it is not difficult to see how the order can be distinguished from mode and not be as close to the species of the act. Since one and the same act can be ordered to diverse ends, some of which are good and some, bad, the goodness of an act also involves its being ordered to a good end. To make an application of this to a human act, one can consider the species or substance of an act from its object, the mode of the act from the disposition of the subject towards this act, and the order of the act from the end intended by the agent in performing that act. Thus the goodness of an act consists in its species, mode and order. An act is just by its object (for example, paying one's debts), by its mode (for example, paying them promptly, firmly and with some delight) and by its order (not to avoid jail, but for the purpose of man and the good of virtue). We can note again the closeness of the mode to the act since pleasure in the act intensifies it.

Thomas' teaching on mode, species and order is not the only place where Thomas explains a general principle starting from some celebrated authority and when applying it, understands the meaning of the words somewhat according to the need of the application, but not in violence to the words being applied. Why he does this, though, is another and more difficult question.

APPENDIX

De Veritate, Q. 21, Art. 6, Sed Contra:

Praeterea, Sapientiae XI, 21, dicitur: Omnia in numero, pondere et mensura constituisti. Sed secundum Augustinum libro IV super Genesim ad litteram (c. iii) cuiuslibet rei modum mensura praefigit, numerus speciem praebet, pondus vero dat ordinem. Ergo in his tribus, modo, specie et ordine, bonitas creaturae consistit, cum creatura secundum hoc sit bona quod a Deo sit disposita.

Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 63, Art. 1, Ad 4:

alio modo contingit peccare per liberum arbitrium, eligendo aliquid quod secundum se est bonum, sed non cum ordine debitae mensurae vel regulae.

De Caritate, Art. 2, Ad 13 (the objection proceeds from the De Natura Boni contra Manichaeos where mode pertains to the good and to lack mode, to the bad):

..obiectum caritatis transcendit omnem facultatem humanam, scilicet Deus; unde quantumcumque voluntas humana conetur ad amandum Deum, non potest attingere ut amet eum quantum est amandus. Et ideo dicitur non habere modum caritas, quia non est aliquis terminus fixus divinae dilectionis ultra quem si diligatur, sit contra rationem virtutis, sicut accidit in virtutibus moralibus, quae consistunt in medio; hoc enim ipsum quod est non habere sic modum, est caritatis modum. Ex hoc igitur non potest concludi quod caritas non sit virtus; sed quod non consistat in medio, sicut virtutes morales.

De Virtutibus in Communi, Art. 13, corpus:

Considerandum autem est quod materia virtutum moralium sunt passiones et operationes humanae, sicut factibilia sunt materia artis. Sicut igitur bonum in his quae fiunt per artem consistit in hoc quod artificiata accipant mensuram secundum quod exigit ars, quae est regula artificiatorum; ita bonum in passionibus et operationibus humanis est quod attingatur modus rationis, qui est mensura et regula omnium passionum et operationum humanarum. Nam cum homo sit homo per hoc quod rationem habet, oportet quod bonum hominis sit secundum rationem esse.

De Virtutibus Cardinalibus, Art. 3, corpus:

Quantitas autem importat rationem mensurae, quae primo quidem invenitur in numeris, secundario in magnitudinibus; et quodam alio modo in omnibus aliis generibus, ut patet in XI Metaphys.

(How can quantity be a genus, then??)

Summa Theologiae, Tertia Pars, Q. 7, Art. 2 - Utrum in Christo fuerint virtutes, Obj. 2 & Ad 2:

2. Praeterea, secundum Philosophum, VII Ethic., virtus dividitur contra quendam heroicam vel divinum habitum, qui attribuitur hominibus divinis. Hoc autem maxime convenit Christo. Ergo Christus non habuit virtutes, sed aliquid altius.

Ad 2...habitus ille heroicus vel divinus non differt a virtute communiter dicta nisi secundum perfectiorem modum, inquantum scilicet aliquis est dispositus ad bonum quodam altiori modo quam communiter omnibus competat. Unde per hoc non ostenditur quod Christus non habuit virtutes: sed quod habuit eas perfectissime, ultra communem modum. sicut etiam Plotinus posuit quendam sublimem modum virtutum, quas esse dixit purgati animi.

Summa Theologiae, Tertia Pars, Q. 24, Art 4, corpus:

Sub praedestinatione enim aeterna non solum cadit id quod est fiendum in tempore, sed etiam modus et ordo secundum quod est complendum ex tempore.

Summa Theologiae, Tertia Pars, Q. , Q 31, Proemium:

Deinde considerandum est de ipsa conceptione Salvatoris. Et primo quantum ad materiam de qua corpus eius conceptum est; secundo, quantum ad conceptionis auctorem; tertio, quantum ad modum et ordinem conceptionis.

Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 105, Art. 7, Thomas objects that some things are not miracles because "Nec etiam sunt supra facultatem naturae, ut cum aliqui sanantur a febribus." and replies Ad 2:

Supra facultatem naturae dicitur aliquid, non solum propter substantiam facti, sed etiam propter modum et ordinem faciendi.

Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 105, Art. 8, corpus (whether one miracle is greater than another):

...secundum quod magis excedit facultatem naturae tripliciter.

Uno modo, quantum ad substantiam facti: sicut quod duo corpora sint simul, vel quod sol retocedat, aut quod corpus humanum glorficatur; quod nullo modo natura facere potst.

Secundo aliquid excedit facultatem naturae, non quantum ad id quod fit, sed quantum ad id in quo fit: sicut resuscitatio mortuorum, et illuminatio caecorum, et similia. Potest enim natura causare vitam, sed non in mortuo...

Tertio modo excedit facultatem naturae, quantum ad modum et ordinem faciendi: siut cum aliquis subito per virtutem divinam a febre curatur absque curatione et consueto processu naturae in talibus.

Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 84, Art. 7, corpus:

Intellectus autem humani, qui est coniunctus corpori, proprium objectum est quidditas sive natura in materia corporali existens.

Summa Theologiae, Tertia Pars, Q. 41, Art. 4, Obj. 5 & Ad 5

5. Praeterea, post victoriam omnium vitiorum, remanet homini tentatio superbiae, vel vanae gloriae...Inconvenienter ergo Matthaeus ultimum ponit tentationem cupiditatis in monte, mediam autem inanis gloriae in Templo: praesertim cum Lucas ordinet e converso.

Ad 5...sicut Augustinus dicit, in libro de Consensu Evang. incertum est quid prius factum sit: utrum regna terrae prius demonstrata sint ei, et postea ea in pinnaculum Templi locatus est; aut hoc prius, et illud postea. Nihil tamen ad rem: dum omnia facta esse manifestum sit. Videntur autem Evangelistae diversum ordinem tenuisse, quia quandoque ex inani gloria venitur ad cupiditatem, quandoque e converso. ----------------------- [1]Q. 5, Art. [2]Q. 21, Art. 6 [3]De Veritate, Q. 21, Art. 6, C - Utrum bonum creaturae sit in modo, specie et ordine. [4]Summa Theolgiae, Prima Pars, Q. 5, Art. 5, corpus [5]Summa Theologiae, Prima Secundae, Q. 85, Art. 4 - Utrum privatio modi, speciei et ordinis sit effectus peccati.. Obj. 3 & Ad 3 [6]Summa Theologiae, Prima Secundae, Q. 85, Art. 4, corpus [7]De Natura Boni Contra Manichaeos, Caput III [8]De Veritate, Q. 21, Art. 6, 4 & Ad 4 [9]De Malo, Q. 16, Art. 2-Utrum Daemones Sint Natura Mali, An Voluntate, Obj. 1 & Ad 1 [10]De Malo, Q. 16, Art. 2, Obj. 4 & Ad 4 [11]Quaestio Disputata De Spe, Art. 4, corpus [12]Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 89, Art 6, corpus [13]Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 89, Art 6, Ad 3 [14]In I De Anima, Lectio I, nn. 4-5 [15]We can see in this distinction the truth in Chesterton's famous remark that, if a thing is worth doing , it is worth doing badly. [16]Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 45, Art. 7, corpus [17]Summa Theologiae, Prima Secundae, Q. 85, Art. 4, corpus