Motion — Short Texts

← Library · Intro & Logic

Motion — Short Texts

Intro & Logic · Order of Topics for Class 2016

From his file: 11c14_Motion_ShortTexts.pdf.

PDF

Motion — Short Texts Duane H. Berquist In VII Metaphysicorum, Lectio: Somewhere Aristotle calls action and passion motion. ⁂ In V Physicorum, Lectio III, n. 668 Deinde… probat quod non sit motus in genere actionis et passionis. Actio enim et passio non differunt subiecto a motu, sed addunt aliquam rationem, ut in tertio dictum est. Unde idem est dicere quod motus sit in agere et pati, et quod motus sit in motu.

Then… he proves that motion is not in the genera of action and passion. For action and passion do not differ really from motion, but they add to it something of reason, as we said in book three. Hence, it is the same thing to say that motion is present in acting and being acted upon as to say that motion is present in motion.

In V Physicorum, Lectio III, n. 661 Concludit ergo ex praemissis, quod cum motus sit de subiecto in subiectum, subiecta autem sunt in aliquo genere praedicamentorum; necesse est quod species motus distinguantur secundum genera praedicamentorum, cum motus denominationem et speciem a termino trahat, ut supra dictum est. Si ergo praedicamenta sunt divisa in decem rerum genera, scilicet in substantiam at qualitatem etc., ut dictum est in libro Praedicamentorum et in V Metaphysicorum; et in tribus illorum inveniatur motus, scilicet motus qui est in genere quantitatis, et motus qui est in genere qualitatis, et motus qui est in genere ubi, qui dicitur secundum locum. Qualiter autem motus sit in istis generibus, et qualiter pertineat motus ad praedicamentum actionis et passionis, in tertio dictum est. Unde nunc breviter dicere sufficat, quod quilibet motus sit in eodem genere cum suo termino,

He concludes therefore from the previous lecture that, since motion goes from subject to subject, and subjects are involved in certain genera of the predicaments, the species of motion must be distinguished according to the genera of predicaments, especially since motions derive their nature and name from the terminus, as was said above. Therefore, if the predicaments are divided into ten genera of things; namely, substance, quality, etc. as is explained in the book of the Categories and in V Metaphysics and motion is found in three of these genera, there must be three species of motion, i.e., in the genus of quantity and in the genus of quality and in the genus of where, which is motion in respect of place. The way in which motion is present in these three genera as well as how it is related to the predicaments of action and passion has been explained in book three. Hence it is enough to mention briefly that a motion is in the same genus as its terminus, not

motion — short texts

non quidem ita quod motus qui est ad qualitatem sit species qualitatis, sed per reductionem. Sicut enim potentia reducitur ad genus actus, propter hoc quod omne genus dividitur per potentiam et actum: ita oportet quod motus, qui est actus imperfectus, reducatur ad genus actus perfecti. Secundum autem quod motus consideratur ut est in hoc ab alio, vel ab hoc in aliud, sic pertinet ad praedicamentum actionis et passionis.

that the motion itself would be in the genus, for example of quality, but it is placed there by reduction. For just as potency is reduced to the same genus as its act, inasmuch as every genus is divided by potency and act; so it is necessary for motion, which is an imperfect act, to be reduced to the genus of its perfect act. But when motion is regarded as being in something, though originating from something else, or as originating from one thing and being in something else, then it belongs to the predicaments of action and passion.

De Potentia, Q. 3, Art. 3, Ad 8 Motus reducitur ad genus sui termini, in quantum proceditur de potentia ad actum: …nam in ipso motu terminus motus est in potentia, …et potentia et actus reducuntur ad idem genus.

Movement is reduced to the genus of its term, in so far as there is a process from potency to act; since during the movement the term thereof is potential, …and potency and act belong to the same genus.

Scriptum Super Lib. II Sententiarum, Distinctio II, Q. I, Art 1, Ad 3 …motus univocatur ad minus in intentione generis….

Scriptum Super Lib. I Sententiarum, Distinctio XV, Quaest. IV, Art. II, Ad 2 …omnes species motus aequaliter conveniunt in ratione communi motus; tamen secundum esse suum proprium, motus localis est prior aliis motibus.

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXXIII, Quaest II, Art. I, Solutio I, Ad 2 …ea quae dividunt aliquod commune univocum, simul sunt quantum ad intentionem generis, quamvis unum possit esse causa alterius quantum ad esse, sicut motus localis est causa aliorum motuum contra quos dividitur. Sed ea quae dividunt aliquod commune analogum se habent secundum prius et posterius, etiam quantum ad intentionem communis quod dividitur, sicut patet de substantia et accidente. Unde ex hoc quod una virtus condividitur alteri, non oportet quod una non sit altera principalior.

duane h. berquist

In XI Metaphysicorum, Lectio IX, n. 2291 Et sicut non sit aliquid commune decem praedicamentis quod sit genus eorum, ita non est aliquod genus commune omnium motuum. Et propter hoc motus non est aliquod unum praedicamentum distinctum ab aliis praedicamentis; sed sequitur alia praedicamenta.

And just as the ten categories have nothing in common as their genus, in a similar way there is no genus common to all the kinds of motion. Hence motion is not a category distinct from the others but is a natural concomitant of the other categories.

Since acting upon and undergoing in some way signify motion, but motion is not put in those genera, we have one reason for a chapter on the “species” of motion. That acting upon and undergoing signify motion in some way can be seen from the following two texts. In XI Metaphysicorum, Lectio XII, n. 2377 Attendendum est autem quod praetermittere videtur tria genera, scilicet quando, situm et habere. Cum enim quando significet esse in tempore, tempus autem sit numerus motus, eiusdem rationis est non esse motum in genere quando, et non esse motum in genere actionis et passionis, quae significant aliqualiter ipsum motum. Positio vero non addit supra Ubi nisi ordinem partium determinatum, qui nihil aliud est quam determinata relatio partium adinvicem. Habitus etiam importat habitudinem indumenti ad indutum. Et sic eiusdem rationis videtur esse quod non sit motus in situ et habere, et quod non sit in ad aliquid.

Now it should be noted that he seems to omit three categories, namely, temporal situation (quando), posture and accoutrement; for since temporal situation signifies being in time, and time is the measure of motion, the reason why there is no motion in the category of temporal situation or in that of action and of passion, which signify motion itself under special aspects, is the same. And posture adds nothing to location except a definite arrangement of parts, which is nothing else than a definite relationship of parts to each other. And accoutrement implies the relation of one clothed to his clothing. Hence the reason why there does not seem to be motion with respect to posture and to accoutrement and to relation seems to be the same.

In XI Metaphysicorum, Lectio XII, n. 2386 Ostendit, quod neque in agere et pati sit motus: et hoc quatuor rationibus: quarum prima talis est. Agere et pati sunt motus , et significant motum. Si igitur in agere et pati esset motus, sequeretur, quod motus sit alicuius motus, et generatio generationis, et permutatio permutationis. Sed hoc est impossibile; ergo, et hoc quod in agere et pati sit motus.

Here he shows that motion does not occur with respect to either action or passion. He proves this by four arguments, of which the first is as follows: action and passion constitute motion and designate it. If, then, motion were to occur in action and in passion, it would follow that there would be motion of motion and generation of generation and change of change. But this is impossible. Therefore it is also impossible that there should be motion in action and in passion.

motion — short texts Scriptum Super Lib. IV Sententiarum, Distinctio I, Quaest I, Art. IV. Quaestiuncula II, Responsio & Ad 1 …virtus agendi proportionatur agenti. Unde alio modo oportet ponere virtutem agendi in agente principali; alio modo in agente instrumentali. Agens enim principale agit secundum exigentiam suae formae. Et ideo virtus activa in ipso est aliqua forma vel qualitas habens completum esse in natura. Instrumentum autem agit ut motum ab alio. Et ideo competit sibi virtus proportionata motui; motus autem non est ens completum sed est via in ens quasi medium quid inter potentiam puram et actum purum, ut dicitur in II Phys. Et ideo virtus instrumenti inquantum hujusmodi, secundum quod agit ad effectum ultra id quod competit sibi secundum suam naturam, non est ens completum habens esse fixum in naturam, sed quoddam ens incompletum: sicut est virtus immutandi visum in aere, inquantum est instrumentum motum ab exteriori visibili. Et hujusmodi entia consueverunt intentiones nominari et habent aliquid simile cum ente quod est in anima quod est ens diminutum, ut dicitur in VI Meta. Et quia sacramenta non faciunt effectum spiritualem nisi inquantum sunt instrumenta; ideo virtus spiritualis est in eis non quasi ens fixum, sed sicut ens incompletum. Ad primum ergo dicendum quod ens incompletum quod est in anima, dividitur contra ens distinctum per decem genera, ut patet in Vi Meta. (1026a 35). Et ideo talia entia incompleta, per se loquendo, non sunt in aliquo genere nisi per reductionem: sicut motus quantum ad suam substantiam reducitur ad illud genus in quo sunt termini motus, sicut imperfectum ad perfectum, quamvis ponatur in praedicamento passionis secundum quod importat ordinationem moventis ad motum, ut dicit Commentator in III Phys. Unde et virtus haec quae est in sacramentis reducitur ad idem genus in quo est virtus completa principalis agentis quae est qualitas, vel in qua esset, si in genere esset; quia virtus increata non est in aliquo genere.

Scriptum Super Lib. IV Sententiarum, Distinctio I, Quaest I, Art. IV. Quaestiuncula II, Ad 4 Ad quartum dicendum quod in re corporali non potest esse virtus spiritualis secundum esse completum; potest tamen ibi esse per modum intentionis: sicut in instrumentis motis ab artifice est virtus artis, et sermo audibilis existens causa disciplinae, ut dicitur in lib. de Sensu et Senasato (437a 12) continet intentiones animae; quodammodo etiam in motu est virtus substantiae separatae moventis, secundum Philosophos, et semen agit in virtute animae, ut dicitur in XVI De animal.

Scriptum Super Lib. IV Sententiarum, Distinctio I, Quaest I, Art. IV. Quaestiuncula IV, Responsio …quia omne agens agit sibi simile, ideo effectus agentis oportet quod aliquo modo sit in agente. In quibusdam enim est idem secundum speciem; et ista dicuntur agentia univoca, sicut calor est in igne calefaciente. In quibusdam vero enim est idem secundum proportionem sive

duane h. berquist analogiam, sicut cum sol calefacit. Est enim in sole aliquid quod ita facit eum calefacientem sicut calor facit ignem calidum et secundum hoc calor dicitur esse in sole aequivoce, ut dicitur in libro de Substantia orbis (cap. 2) Ex quo patet quod illud quod est in effectu ut forma dans esse, est in agente, inquantum hujusmodi, ut virtus activa. Et ideo sicut se habet agens ad virtutem activam, ita se habet ad continendam formam effectus. Et quia agens instrumentale non habet virtutem agendi ut aliquod ens completum, sed per modum intentionis, ut dictum est; et forma introducta continetur in eo per modum intentionis: sicut sunt species colorum in aere, a quibus aer non denominatur coloratus. Et hoc modo gratia est in sacramentis sicut in instrumento, non complete, sed incomplete quantum ad quatuor. Primo, quia in instrumento non est forma effectus secundum completam rationem speciei, sicut est in effectu jam completo et in causa univoca. Secundo, quia est in eo per modum intentionis, et non secundum completum esse in natura: sicut forma effectus est in causa principali non univoca secundum perfectum esse in natura, quamvis non secundum completam rationem illius speciei sive formae quam inducit in effectu, ut calor est in sole. Tertio, quia non est in eo per modum intentionis quiescentis, sicut sunt intentiones rerum in anima, sed per modum intentionis fluentis duplici fluxu: quorum unus est de potentia in actum: sicut etiam in mobili est forma quae est terminus motus, dum movetur ut fluens de potentia in actum; et inter haec cadit medium motus cujus virtute instrumentum agit; alius de agente in patiens, inter quae cadit medium instrumentum, prout unum est movens et alterum motum. Quarto, quia sacramentum etiam instrumentaliter non attingit directe ad ipsam gratiam, ut dictum est, sed dispositive.

Scriptum Super Lib. IV Sententiarum, Distinctio I, Quaest I, Art. IV, Qa. 2, Ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod ens incompletum quod est in anima, dividitur contra ens distinctum per decem genera, ut patet in 6 Metaph.; et ideo talia entia incompleta, per se loquendo, non sunt in aliquo genere nisi per reductionem, sicut motus quantum ad suam substantiam reducitur ad illud genus in quo sunt termini motus, sicut imperfectum ad perfectum, quamvis ponatur in praedicamento passionis secundum quod importat ordinationem moventis ad motum, ut dicit Commentator. Unde et virtus haec quae est in sacramentis reducitur ad id genus in quo est virtus completa principalis agentis, quae est qualitas, vel in qua esset, si in genere esset: quia virtus increata non est in aliquo genere.