← Library · Aristotle: Natural Philosophy
Note for Book Three About the Soul, Reading 12
Aristotle: Natural Philosophy
From his file: OS3_04-Note_for_Bk._3_Reading_12.pdf.
NOTE FOR BOOK THREE ABOUT THE SOUL, READING 12
In understanding a proportion or likeness of ratios, one must see in what way the two ratios are alike and unlike. When we say that four is to six as two is to three, we do not mean that both are a ratio of prime numbers or of an even number to an odd number. They are unlike each other in these ways. But the likeness consists in this, that four is the same parts of six that two is of three. In the following text, Thomas points out the likeness but also the difference in the ratios of Aristotle’s proportion in this reading:
ut enim Philosophus dicit in III de Anima, phantasmata se habent ad intellectum nostrum sicut sensibilia ad sensum, ut colores, qui sunt extra animam, ad visum; unde, sicut species quae est in sensu, abstrahitur a rebus ipsis, et per eam cognitio sensus continuatur ad ipsas res sensibiles; ita intellectus noster abstrahit speciem a phantasmatibus, et per eam cognitio eius quodammodo ad phantasmata continuatur.
Sed tamen tantum interest; quod similitudo quae est in sensu, abstrahitur a re ut ab obiecto cognoscibili, et ideo res ipsa per illam similitudinem directe cognoscitur; similitudo autem quae est in intellectu, non abstrahitur a phantasmate sicut ab obiecto cognoscibili, sed sicut a medio cognitionis, per modum quo sensus noster accipit similitudinem rei quae est in speculo, dum fertur in eam non ut in rem quamdam, sed ut in similitudinem rei.
Unde intellectus noster non directe ex specie quam suscipit, fertur ad cognoscendum phantasma, sed ad cognoscendum rem cuius est phantasma.
Sed tamen per quamdam reflexionem redit etiam in cognitionem ipsius phantasmatis, dum considerat naturam actus sui, et speciei per quam intuetur, et eius a quo speciem abstrahit, scilicet phantasmatis: sicut per similitudinem quae est in visu a speculo accepta, directe fertur visus in cognitonem rei speculatae; sed per quamdam reversionem fertur per eamdem in ipsam similitudinem quae est in speculo.
Inquantum ergo intellectus noster per similitudinem quam accepit a phantasmate, reflectitur in ipsum phantasma a quo species abstrahit, quod est similitudo particularis, habet quamdam cognitionem de singulari secundum continuationem quamdam intellectus ad imaginationem.1
Some have misunderstood Aristotle here when he says that the soul understands nothing without an image. And since the image is in the body, they think that the soul cannot understand without the body and therefore it is not immortal as he taught in the Tenth Reading. But as he has shown before, the act of understanding the universal is not in the body. But if the understanding soul could not be except in the body, it would do nothing except in the body.
In the following text, when considering how the habits of reasoned out knowledge can remain in the separated soul, Thomas shows why the soul understands in the body turning to an image, but not when outside the body:
2. Sed dicendum, quod scientia evacuatur adveniente gloria, non quantum ad scientiam, sed quantum ad modum quo nunc intellectus inquirendo et convertendo se ad phantasmata speculatur. - Sed contra, modus iste est de essentia scientiae; ablato autem aliquo essentiali, non potest rei substantia remanere. Ergo non potest ipsa secundum suam substantiam remanere isto cessante.”
Ad secundum dicendum, quod modus iste cognoscendi non est essentialis ex parte sui, sed ex parte subiecti, cui secundum statum viae talis modus intelligendi competit. Hoc autem per se solum essentiale est scientiae secundum seipsum, ut per eam scibilia cognoscantur. Et ideo quando variatur status subiecti, variatur modus cognoscendi, non tamen habitus scientiae.
3. Praeterea, secundum Philosophum in II Ethicorum, omnes habitus ex actibus acquisiti, reddunt similes actus illis actibus ex quibus acquisiti sunt. Sed scientia quam nunc habemus, acquisita est ex talibus considerationibus quibus ad phantasmata convertimur et procedimus conferendo. Ergo non potest talis scientia nisi tales
1 De Veritate, Q. 2, Art. 6, c
actus reddere. Frustra ergo remaneret scientia, tali modo scientiae cessante.
Ad tertium dicendum, quod unus actus potest dici alteri similis dupliciter.
Uno modo quantum ad speciem actus, quam trahit a materia circa quam est. Et sic habitus acquisitus semper reddit actum similem illi actui a quo generatus est; sicut fortia faciendo efficitur aliquis fortis, et fortis effectus fortia facit.
Alio modo quantum ad modum qui sequitur dispositionem subiecti: et sic non oportet actus praedictos esse similes. Constat enim quod actus ex quibus fortitudo politica acquiritur, sunt actus cum tristitia et sine dilectione effecti; actus autem qui sequuntur habitum, sunt faciliores, et cum delectatione, vel saltem sine tristitia. Ita videmus in scientia, quod homo in considerando aliquid acquirit scientiam illorum, et sciens illa potest considerare eadem, tamen alio modo quam ante, quia iam non inquirit, sed contemplatur quod prius inquisiverat.
Et sic nihil prohibet actus qui redduntur ab habitibus in statu gloriae, habere alium modum.2
One should particularly note the comparison to the moral virtues whose acts differ from those that produced them because of the disposition of the subject rather than a difference from the species of the act.
In the following text, Thomas points out how the image is not the propinquum et proprium object of the reason and why and what is:
ille modus cognoscendi accidit scientiae ex statu ejus in quo est. Non enim phantasma est objectum propinquum et proprium intellectus, cum sit intelligibile in potentia, non actu; sed species intellecta est per se objectum ejus.3
2 De Veritate, Q. 20, Art 3, 2 & Ad 2, 3 & Ad 3
3 Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Dist. XXXI, Q. II, Art. IV, Ad 5
Thomas explains in this text why Aristotle speaks in the Third Book About the Soul only of reason’s way of understanding while the soul is in the body:
4. Praeterea, secundum Philosophum in III de Anima, sicut se habet sensus ad sensibilia, sic se habet intellectus ad phantasmata. Sed sensus nihil potest sentire nisi sensibilia ei repraesententur. Ergo nec anima humana aliquid potest intelligere nisi repraesententur ei phantasmata. Sed non repraesentantur ei post mortem; quia illa non repraesentantur nisi in aliquo organo corporali. Ergo anima post mortem non potest intelligere.
Ad quartum dicendum, quod Philosophus, in III de Anima non loquitur nisi de intellectu corpori coniuncto; alias consideratio de intellectu ad naturalem non pertineret.4
Duane H. Berquist
4 De Veritate, Q. 19, Art 1, 4 & Ad 4