Note for Book Two About the Soul, Readings 5-6

← Library · Aristotle: Natural Philosophy

Note for Book Two About the Soul, Readings 5-6

Aristotle: Natural Philosophy

From his file: OS2_02-Note_for_Bk._2_Readings_5-6.pdf.

PDF

Read from in 3 classes

NOTE FOR BOOK TWO ABOUT THE SOUL, READINGS 5-6

Powers or abilities of the soul are distinguished by their acts, but sometimes they give their name to those acts. Thomas explains when this is so:

actus qui est absolute actus potentiae, denominatur ab ipsa potentia;

actus vero qui est unius secundum ordinem ad aliam, non denominatur ab aliqua earum: sicut scire neque a ratione neque ab intellectu nominatur.1

In the following text, Thomas shows two ways in which the genera of the powers of the soul can be distinguished:

genera potentiarum animae distinguuntur dupliciter: uno modo ex parte obiecti; alio modo ex parte subiecti, sive ex parte modi agendi, quod in idem redit.

Si igitur distinguantur ex parte obiecti, sic inveniuntur quinque potentiarum genera...Si autem distinguantur ex parte subiecti vel modi agendi, sic sunt tria genera potentiarum animae: scilicet vegetativum, sensitivum et intellectivum.

Operatio enim animae tripliciter potest se habere ad materiam.

Uno modo ita quod per modum naturalis actionis exerceatur; et talium actionum principium est potentia nutritiva, cuius actus exercentur qualitatibus activis et passivis, sicut et aliae actiones materiales.

Alio modo ita quod operatio animae non pertingat ad ipsam materiam, sed solum ad materiae conditiones, sicut est in actibus potentiae sensitivae: in sensu enim recipitur species sine materia, sed tamen cum materiae conditionibus.

1 Scriptum Super Lib. II Sententiarum, Dist. XXIV, Q. I, Art 3, Ad 1

Tertio modo ita quod operatio animae excedat et materiam et materiae conditiones; et sic est pars animae intellectiva.

Secundum igitur has diversas potentiarum animae participationes contingit aliquas duas potentias animae ad invicem comparatas in idem vel diversum genus reduci. Si enim appetitus sensibilis et intellectualis qui est voluntas, considerentur secundum ordinem ad obiectum, sic reducuntur in unum genus, quia utriusque obiectum est bonum. Si vero considerentur quantum ad modum agendi, sic reducuntur in diversa genera; quia appetitus inferior reducetur in genus sensitivi, appetitus vero superior in genus intellectivi.

Sicut enim sensus non apprehendit suum obiectum sine conditionibus materialibus; sic et appetitus sensibilis in suum obiectum fertur, in bonum scilicet particulare. Appetitus vero superior in suum obiectum tendit per modum quo intellectus apprehendit; et sic quantum ad modum agendi voluntas ad genus intellectivi reducitur.

Modus autem actionis provenit ex dispositione agentis; quia quanto fuerit agens perfectius, tanto est eius actio perfectior. Et ideo si considerentur huiusmodi potentiae secundum quod egrediuntur ab essentia animae, quae est subiectum earum, voluntas invenitur in eadem coordinatione cum intellectu; non autem appetitus inferior, qui in irascibilem et concupiscibilem dividitur.2

When the powers of the soul are distinguished in the second way (ex parte subiecti, sive ex parte modi agendi), they are distinguished into three, which is also the way in which the three kinds of soul are distinguished. We could also distinguish the powers of the soul into two: those in which the object acts upon the power and those in which the power acts upon the object. But Aristotle distinguishes the powers into five kinds.

And in replying to an objection based on Aristotle himself sometimes placing
the will in reason, Thomas again touches upon this distinction:

2 De Veritate, Q. 10, Art. 1, Ad 2

2. Praeterea, secundum Philosophum in III de Anima, voluntas in ratione est. Ergo vel est idem quod ratio, vel pars rationis. Sed ratio est eadem potentia cum intellectu. Ergo et voluntas.

Ad secundum dicendum, quod potentia dupliciter potest considerari: vel in ordine ad obiectum, vel in ordine ad essentiam animae, in qua radicatur.

Si ergo voluntas consideretur in ordine ad obiectum, sic ad aliud genus animae pertinet quam intellectus; et sic voluntas contra rationem et intellectum distinguitur, ut dictum est, in corp. art.

Si vero voluntas consideretur secundum id in quo radicatur, sic cum voluntas non habet organum corporale, sicut nec intellectus, voluntas et intellectus ad eamdem partem animae reducentur.

Et sic quandoque intellectus vel ratio sumitur prout includit in se utrumque; et sic dicitur quod voluntas est in ratione. Et secundum hoc rationale includens intellectum et voluntatem dividitur contra irascibile et concupiscibile.3

The above text also shows a way of defending Socrates' division of the parts of the soul in the Republic. Socrates' division there has often seemed to me deficient in that it does not distinguish the will from reason on the one hand and from thumos and epithumia on the other hand. Hence, Socrates has no single power in which to place justice, as we do in the will. But one can see a defense of Socrates' division or a way of understanding it as good in this subtle text from Thomas:

in appetitu inferiori est quaedam naturalis inclinatio, qua quodammodo naturaliter cogitur appetitus ut in appetibile tendat. Sed superior appetitus non determinatur ad alterum, quia superior appetitus liber est, non autem inferior.

Et inde est quod motus inferioris appetitus non invenitur attribui potentiae apprehensivae, quia causa illius motus non est ex apprehensione, sed ex inclinatione appetitus; sed motus appetitus

3 De Veritate, Q. 22, Art. 10, Utrum Voluntas et intellectus sint eadem potentia, Obj. 2 and Ad 2

superioris attribuitur suae apprehensivae, scilicet rationi, quia superioris appetitus inclinatio in hoc vel illud ex iudicio rationis causatur.

Et inde est quod vires motivas distinguimus per rationalem, irascibilem, et concupiscibilem, in parte superiori nominantes quod apprehensionis est, in inferiori vero quod appetitus.4

Turning how in particular to the distinction of the powers of the soul by their acts and objects. A text of Thomas:

secundum hoc diversificatae sunt potentiae, quod diversitas actuum diversa principia requirebat a quibus elicerentur. Cum autem obiectum comparetur ad actum sicut terminus, terminis autem specificentur actus, ut patet in V Phys., oportet quod actus penes obiecta distinguantur; et ideo obiectorum diversitas, potentiarum diversitatem inducit.5

Some had said that the acts and objects of the powers are only a sign of their distinction. But Thomas says that they are in some way the cause of their distinction insofar as every ability is for the sake of act and, hence, act, is the end of the power or ability:

Sed si diligenter consideretur, in utrique potentiis inveniuntur actus et obiecta non solum esse signa diversitatis, sed causae aliquo modo. Omne enim cuius esse non est nisi propter finem aliquem, habet modum sibi determinatum ex fine ad quem ordinatur...Omnis autem potentia animae, sive activa sive passiva, ordinatur ad actum sicut ad finem, ut patet in IX Meta.6

But when one distinguishes the acts by their objects, Thomas does not say that the objects are the end or purpose of the acts, but rather:

Cum autem obiectum comparetur ad actum sicut terminus, terminis autem specificentur actus, ut patet in V Physicorum, oportet quod

4 De Veritate, Q. 15, Art. 3, corpus

5 De Veritate, Q. 15, Art. 2, C

6 De Veritate, Q. 15, Art. 2, corpus

actus penes obiecta distinguantur; et ideo obiectorum diversitas, potentiarum diversitatem inducit.7

Hence, although there is a sort of proportion when we say the powers are distinguished by their acts and the acts by their objects, the relation of the acts to the powers and that of the acts to the objects is not the same in that one is the finis and the other a terminus or limit. The necessity of Book V of Natural Hearing (the Physics) for understanding terminis autem specificentur actus is another reason for studying the eight books of Natural Hearing (the Physics) before the three books About the Soul (the De Anima). The word terminus must be studied more here with the help of the fifth book of Wisdom (the Metaphysics) and the Fifth book of Natural Hearing. Since terminus can also mean end in the sense of that for the sake of which (that is the third sense in the fifth book of Wisdom, the second sense of terminus or limit must be distinguished from the third sense. (The second sense there is close to the Fifth Book of Natural Hearing).

Some other texts on distinguishing acts by their objects or terms can be considered here. The following text shows a way of going from the specific difference of motion being determined by its limit to the same for operation:

Specifica autem differentia cujuslibet motus vel operationis, accipitur penes terminum ad quem.8

And in the following text, Thomas goes so far as to say that no motion or operation or going forward is specified by itself, but only by its beginning or limit or end:

Nulla autem processio nec operatio nec motus habet speciem a se, sed sortitur speciem a termino vel a principio.

Unde nihil est dictu, quod processiones aliquae distinguantur seipsis; sed oportet quod distinguantur penes principia vel penes terminos.9

But not every difference of act or object can lead to a difference of power or habit:

7 De Veritate, Q. 15, Art. 2, corpus

8 Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Dist. X, Q. III, Art. I, Sol. II, Resp (n. 117)

9 De Potentia, Q. 10, Art. 2, corpus

Non autem quaelibet diversitas actuum facit differentiam potentiarum et habituum, sed illa tantum quae est ex diversitate objectorum, a quibus actus specificantur, sicut motus a terminis. Solum autem illa differentia terminorum facit diversam speciem motus quae attenditur secundum illam rationem secundum quam terminat motum. Unde quod descensus terminetur ad aquam vel ad terram, non facit diversam speciem motus localis; quia motus localis non erat ad terram vel aquam inquantum huiusmodi, sed inquantum deorsum sunt. Generationes autem differunt secundum speciem quae terminantur ad formas aquae et terrae. Et similiter objecta diversa non diversificant actus secundum speciem, nisi sit diversitas secundum illam rationem secundum quam est objectum. Videre enim album et nigrum non sunt diversi actus secundum speciem; quia utrumque est objectum visus secundum unam rationem, inquantum scilicet sunt colorata visibilia actu per lucem.10

There is another very interesting distinction Thomas points about the two kinds of diversity there can be in the objects of the powers:

Sed obiectorum diversitas dupliciter attendi potest: uno modo secundum naturam rerum; alio modo secundum rationem. Diversitas obiectorum secundum naturam rerum, ut calor et sapor: secundum diversam rationem obiecti, ut bonum et verum.11

The first distinction is found only in powers with a bodily organ. (This is not to deny the possibility of the second distinction also sometimes being found there - but Thomas is perhaps not explicit about this point here.) But such a distinction cannot be found in the powers without a bodily organ which are three: the undergoing understanding, the acting upon understanding and the will:

Cum autem potentiae quae sunt actus determinatorum organorum, non possint se extendere ultra suorum organorum dispositionem (non enim potest esse organum corporale unum et idem omnibus naturis cognoscendis accomodatum); oportet de necessitate quod

10 Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Dist. XXXIII, Q. I, Art. I, Sol. I, Resp

11 De Veritate, Q. 15, Art. 2, corpus

potentiae quae sunt organis affixae, circa quasdam naturas determinatae sunt: scilicet circa naturas corporeas.12

But there is a difference in the lack of universality between the inward senses and the outward ones. The following text touches upon two differences between the imagination and the common sense. Imagination regards all natural bodies in common by reason of quantity and figure while the common sense regards all natural bodies insofar as they have a vis activa or immutativa. Hence, the imagination also extends to mathematical things while the common sense does not. (This may be significant for the judgment of the mathematician and why he has a good understanding only secundum quid. Touch and common sense are closely related.) We can see from this also how the common sense is more closely related to the outward senses (in which there is, as seen below, a "diversum modum immutandi")

Operatio enim quae per organum corporeum exercetur, non potest se extendere ultra naturam corpoream. Sed cum in natura corporea inveniatur aliquid in quo omnia corpora conveniunt, aliquid vero in quo diversa corpora diversificantur; possibile erit aptare unam potentiam corpori alligatam omnibus corporeis secundum id quod commune habent; sicut imaginativa prout omnia corpora communicant in ratione quantitatis et figurae et consequentium (unde non solum ad naturalia, sed ad mathematica se extendit); sensus vero communis prout in omnibus corporibus naturalibus, ad quae solum se extendit, invenitur vis activa et immutativa.13

In the outward senses there is a distinction even more particular (We should note the difference in universality between the inward senses and the outward senses and how the inward above approach more closely to the complete universality of reason. But even the outward senses escape some of the limitation of matter.):

Quaedam vero potentiae aptantur his in quibus corpora diversificantur, secundum diversum modum immutandi; et sic est visus circa colorem, auditus circa sonum, et sic de aliis.

12 De Veritate, Q. 15, Art. 2, corpus

13 De Veritate, Q. 15, Art. 2, corpus

Ex hoc igitur quod pars sensitiva animae utitur organo in operando, duo ipsam consequuntur: scilicet quod not potest ei attribui aliqua potentia respiciens commune obiectum omnibus entibus; sic enim iam transcenderet corporalia; et iterum quod possibile est in ea inveniri diversas potentias secundum diversam naturam obiectorum propter conditionem organorum, quae aptari potest huic vel illi naturae.14

But it is quite different for the powers that do not have an organ or bodily tool:

Illa vero pars animae quae non utitur organo corporeo in opere suo, non remanet determinata, sed quodammodo infinita, inquantum est immaterialis; et sic eius virtute se extendit ad obiectum commune omnibus entibus.

Unde commune obiectum intellectus dicitur esse quod quid est, quod in omnibus generibus entium invenitur...

Unde impossibile est quod in parte intellectiva distinguuantur potentiae ad diversas naturas obiectorum; sed solummodo secundum rationem diversam obiecti, prout, scilicet, secundum diversam rationem in unam et eamdem rem, quandoque actus animae fertur. Et sic bonum et verum in parte animae diversificant intellectum et voluntatem:15

Thomas continues showing, in a most interesting way, how "bonum et verum" differ not by "diversas naturas obiectorum" but rather "secundum diversam rationem obiecti", making use of the distinction between form and end:

in verum enim intelligibile fertur intellectus ut in formam, cum oporteat eo quod intelligitur, intellectum esse informatum; in bonum autem fertur ut in finem.

Unde a Philosopho in VI Metaphys. dicitur verum esse in mente, bonum et malum in rebus; cum forma sit intus, et finis extra. Non

14 De Veritate, Q. 15, Art. 2, corpus

15 De Veritate, Q. 15, Art. 2, corpus

autem eadem ratione finis et forma perficit: et sic bonum et verum non habent eamdem rationem obiecti.16

The above text is most interesting in the comparison it makes between form and end and the difference between the true and the good pointed out in the Sixth Book of Wisdom (the Metaphysics). One is also reminded of the definition of the good as perfectivum alterius per modum finis. (A note about the difficulty of translating ratio obiecti: One can more translate "non enim eadem ratione est obiectum" - "it is not an object for the same reason".)

Thomas then goes on to distinguish the acting upon understanding and the undergoing understanding by the diverse reasons why the understandable is an object for both.

Sic etiam circa intellectum agens et possibilis intellectus distinguuntur. Non enim eadem ratione est obiectum aliquid in quantum est in actu et inquantum est in potentia, aut inquantum agit et patitur: intelligibile enim actu, est obiectum intellectus possibilis agens quasi in ipsum, prout exit de potentia in actum; intelligibile vero in potentia est obiectum intellectus agentis, prout fit per intellectum agentem, intelligibile actu.17

In the following text, Thomas points out in particular the distinction of powers corresponding to how they are to the what it is of things:

Scientificum autem et ratiocinativum diversae quidem potentiae sunt, quia quantum ad ipsam rationem intelligibilis distinguuntur. Cum enim actus alicuius potentiae se non extendat ultra virtutem sui obiecti, omnis operatio quae non potest reduci in eamdem rationem obiecti, oportet quod sit alterius potentiae, quae habet aliam rationem obiecti.

Obiectum autem intellectus est quod quid est, ut dicitur in III De Anima: et propter hoc, actio intellectus extenditur quantum potest extendi virtus eius ad quod quid est. Per hanc autem primo ipsa principia cognita fiunt, ex quibus cognitis ulterius ratiocinando pervenitur in conclusionum notitam: et hanc potentiam quae ipsas

16 De Veritate, Q. 15, Art. 2, corpus

17 De Veritate, Q. 15, Art. 2, corpus

conclusiones in quod quid est nata est resolvere, Philosophus scientificum appellat.

Sunt autem quaedam in quibus non est possibile talem resolutionem facere ut perveniatur usque ad quod quid est, et hoc propter incertitudinem sui esse; sicut est in contingentibus in quantum contingentia sunt. Unde talia non cognoscuntur per quod quid est, quod erat proprium obiectum intellectus, sed per alium modum, scilicet per quamdam coniecturam de rebus illis de quibus plena certitudo haberi non potest. Unde ad hoc alia potentia requiritur.

Et quia haec potentia non potest reducere rationis inquisitionem usque ad suum terminum quasi ad quietem, sed consistit in ipsa inquisitione quasi in motu, opinionem solummodo inducens de his quae inquirit; ideo quasi a termino suae operationis haec potentia ratiocinativum vel opinativum nominatur.18

The following text of Thomas casts some light upon the distinction of objects that gives rise to a distinction of the genera of powers and that which gives rise to a distinction of species within a genus:

cum distinctio potentiarum attendatur penes actus et obiecta, non quaelibet obiectorum differentia ostendit diversitatem potentiarum; sed differentia obiectorum, inquantum obiecta sunt; non autem accidentalis differentia quae accidit obiecto secundum quod et obiectum...

Et quando quidem differentiae essentiales obiectorum inquantum obiecta sunt, sumuntur ut dividentes per se aliquod speciale obiectum animae, ex hoc diversificantur potentiae et non genera potentiarum; sicut sensibile nominat non obiectum animae simpliciter, sed quoddam obiectum quod praedictis differentiis per se dividitur. Unde visus, auditus et tactus sunt diversae potentiae speciales ad idem genus potentiarum animae pertinentes, scilicet ad sensum.

18 De Veritate, Q. 15, Art. 2, Ad 3

Sed quando differentiae acceptae dividunt ipsum obiectum communiter acceptum, tunc ex tali differentia innotescunt diversa genera potentiarum. Dicitur autem aliquid esse obiectum animae secundum quod habet aliquam habitudinem ad animam. Ubi ergo invenimus diversa rationes habitudinis ad animam, ibi invenimus per se differentiam in obiecto animae, demonstrantem diversum genus potentiarum animae.

Res autem ad animam invenitur duplicem habitudinem habere: unam secundum quod ipsa res est in anima per modum animae, et non per modum sui; aliam secundum quod anima comparatur ad rem in suo esse existentem.

Et sic obiectum animae est aliquid dupliciter. Uno modo in quantum natum est esse in anima non secundum esse proprium, sed secundum modum animae, id est spiritualiter; et haec est ratio cognoscibilis in quantum est cognoscibile. Alio modo est aliquid obiectum animae secundum quod ad ipsum anima inclinatur et ordinatur secundum modum ipsius rei in seipsa existentis; et haec est ratio appetibilis in quantum est appetibile. Unde cognoscitivum in anima et appetitivum constituunt diversa genera potentiarum.

Unde, cum intellectus sub cognoscitivo comprehendatur, voluntas autem sub appetitivo, oportet voluntatem et intellectum esse potentias etiam genere diversas.19

The distinction between powers that act upon their object and powers that are acted upon by their object also seems to be a distinction that gives rise to a distinction of genera of powers rather than to a distinction of species of genera. The vegetative powers and perhaps the locomotive powers act upon their objects (if we think of the latter as actively moving the body) while the sense powers and the undergoing understanding (but not the acting upon understanding) and the desiring powers are acted upon by their objects.
Then the distinction in the above text would separate the knowing powers (the senses and the undergoing understanding) from the desiring powers. But why does Aristotle separate the knowing powers, the sense powers and the understanding, as genera of powers, but not the distinction of the desiring powers?

19 De Veritate, Q. 22, Art. 10, corpus

The following text is important for seeing why sense and reason are diverse genera of powers but not sense appetite and rational appetite (even though the distinctions would seem proportional):

voluntas et appetitus sensibilis non distinguitur directe per hoc quod est sequi apprehensionem hanc vel illam; sed ex hoc quod est determinare sibi inclinationem, vel habere inclinationem determinatam ab alio: quae duo exigunt potentiam non unius modi. Sed talis diversitas requirit diversitatem apprehensionum...Unde quasi ex consequenti accipitur distinctio appetitivarum virium penes distinctionem apprehensivarum, et non principaliter.

sensus et intellectus differunt per rationes apprehensibilis inquantum est apprehensibile, propter hoc quod ad diversa genera pertinent potentiarum. Sensus enim tenet in apprehendendo particulare, intellectus autem in apprehendendo universale.

Appetitus vero superior et inferior non differunt per differentias appetibilis inquantum est appetibile, cum in idem tendat bonum quandoque uterque appetitus; sed differunt penes diversum modum appetendi...Et ideo sunt quidem diversae potentiae, sed non diversa potentiarum genera.20

Duane H. Berquist

20 De Veritate, q. 22, Art. 4, Ad 4