Note for Sixth Book of Wisdom, Readings 2-3

← Library · Aristotle: First Philosophy (Wisdom)

Note for Sixth Book of Wisdom, Readings 2-3

Aristotle: First Philosophy (Wisdom)

From his file: WS02_B6_03-Note_for_Readings_Two_and_Three.pdf.

PDF

NOTE FOR SIXTH BOOK OF WISDOM, READINGS 2-3

Thomas often comes back to the teaching of Aristotle in this Sixth Book of Wisdom when showing that not everything comes to be by necessity:

Nec tamen verum est quod ea quae directe causantur a corporibus caelestibus, ex necessitate ab eis proveniant;

ut enim Philosophus dicit in VI Metaphy., si omnis effectus ex aliqua causa procederet, et omnis causa ex necessitate produceret suum effectum, sequeretur quod omnia essent necessaria.

Sed utrumque istorum est falsa:

quia aliquae causae, etiam cum sint sufficientes, non ex necessitate producunt suos effectus, quia possunt impediri, sicut patet in omnibus causis naturalibus.

Nec iterum verum est quod omne quod fit, habet causam naturalem; ea enim quae fiunt per accidens, non fiunt ab aliqua causa activa naturali; quia quod est per accidens, non est ens et unum.

Sic ergo occursus impedientis, cum sit per accidens, non reducitur in corpus caeleste sicut in causam: agit enim corpus caeleste per modum agentis naturalis.1

In the following texts, Thomas replies in particular to various ways in which thinkers have laid down that all things happen by necessity:

Ad decimum quartum dicendum, quod quatuor viis processerunt aliqui ponentes omnia ex necessitate evenire.

Quarum una fuit via Stoicorum, qui imponebant necessitatem futuris eventibus ex certa serie causarum ad invicem connexarum, quam fatum dicebant; et ad hoc tendit haec ratio.

1 Quaestiones Disputatae de Malo, Q. VI, Ad 21

Sed Aristoteles solvit eam in VI Metaphys., dicens, quod si duo supponantur, quod scilicet omne quod evenit habet causam, et quod posita causa necesse est effectum poni, sequitur omnia ex necessitate contingere; erit enim quemlibet effectum futurum reducere in aliquam causam praesentem vel praeteritam, quam ex quo est vel fuit, necesse est eam esse vel fuisse; puta, quod iste occidetur, si de nocte exibit domo; exibit autem, si volet bibere; quod volet, si sitiet; et hoc erit, si comedet salsa; et forte iam comederat, vel comedit: unde sequitur quod necessarium erit eum occidi.

Sed utraque praedictarum suppositionum falsa est.

Falsum enim est quod causa posita, etiamsi de se sit sufficiens, necesse est effectum poni, quia potest impediri, puta ignis a combustione lignorum per inectionem aquae.

Similiter etiam non est verum quod omne quod evenit, habet causam. Quaedam enim eveniunt per accidens; quod autem est per accidens non habet causam, quia proprie non est ens, ut Plato dixit. Unde quod iste fodiat sepulcrum, causam habet; et iterum quod in aliquo loco conditus est thesaurus, causam habet; sed iste concursus qui est per accidens, scilicet hunc volentem sepulcrum fodere in loco ubi est thesaurus reconditus; non habet causam, quia est per accidens.

Ad decimumquintum dicendum, quod quidam voluerunt imponere necessitatem futuris eventibus ex providentia divina, in qua fatum constituebant; et ad hoc videtur haec ratio tendere. Ideo autem Augustinus dici [lib. LXXXIII Quaestionum, quaest. 24] nihil in mundo temere fieri, quia omnia sunt providentiae divinae subiecta.

Sed hoc non tollit contingentiam futurorum eventuum, neque propter certitudinem divinae cognitionis, neque propter efficaciam divinae voluntatis.

Et hoc quidem quantum ad scientiam patet ex his quae supra dicta sunt. Sicut autem se habet divina scientia ad futura contingentia, sic se habet oculus noster ad contingentia quae in praesenti sunt, ut dictum est. Unde sicut certissime videmus Socratem sedere cum

sedet, nec tamen propter hoc sequitur quod sit simpliciter necessarium; ita etiam ex hoc quod Deus videt omnia quae eveniunt, in seipsis, non tollitur contingentia rerum.

Ex parte autem voluntatis considerandum est, quod voluntas divina est universaliter causa entis, et universaliter omnium quae consequuntur modum necessitatis et contingentiae. Ipsa autem est supra ordinem necessarii et contingentis, sicut est supra totum esse creatum.

Et ideo necessitas et contingentia in rebus distinguuntur non per habitudinem ad voluntatem divinam, quae est causa communis, sed per comparationem ad causas creatas, quas proportionaliter divina voluntas ad effectus ordinavit; ut scilicet necessariorum effectuum, sint causae intransmutabiles, contingentium autem transmutabiles.

Ad decimum sextum dicendum, quod quidam etiam conati sunt futuris eventibus necessitatem imponere ex virtute caelestium corporum, in qua fatum constituebant; et secundum hoc procedit haec ratio.

Quae quidem deficit primo in hoc quod non omnia principia futurorum eventuum sunt subiecta virtuti caelestium corporum; intellectus enim, et per consequens voluntas quae in ratione est, non sunt vires alicuius organi corporalis; et ideo non subduntur directe actioni alicuius corporalis virtutis.

Deficit etiam quantum ad effectus pure corporales: virtus enim corporis caelestis est virtus naturalis; natura autem semper tendit ad unum; id autem quod est per accidens non est vere unum, ut dicitur in V Metaphy.

Unde id quod est per accidens, potest quidem quandoque reduci in aliquam causam intellectualem, quae potet accipere ut unum id quod est per accidens; non autem in causam naturalem.

Manifestum est autem, in effectibus pure corporalibus multa evenire per accidens: puta quod fulgur cadat in loco nemoroso, ubi sunt multae arbores sitae, quae accenduntur, et comburunt totam silvam. Unde non omnes effectus pure corporales reduci possunt

sicut in causa in virtutem caelestis corporis; et propter hoc non omnes corporales effectus caelestium corporum ex necessitate eveniunt, quia possunt per accidens impediri, sicut dicitur in lib. de divinat. per somnium, cap. II, quod multa in commotionibus aëris non eveniunt quorum signa praecesserunt in caelesibus corporibus.

Ad decimumoctavum dicendum, quod ratio illa tangit quartam viam ex qua aliqui necessitatem actibus humanis imponere voluerunt.

Sed ad hoc repellendum, considerandum est, quod movetur voluntas a bono, sicut intellectus a vero. Intellectus autem ex necessitate assentit primis principiis, quae sunt secundum se nota; et omnibus illis quae ex his considerat ex necessitate concludi, quia sine his principia vera esse non possunt.

Et similiter voluntas ex necessitate appetit ultimum finem, qui est propter se appetendus (Omnes ex necessitate volunt esse beati.); similiter ea quae considerat ut sine quibus beatitudo esse non possit. Alia vero eligibilia quae possunt considerari vel sicut ad beatitudinem pertinentia secundum aliquam rationem boni, vel sicut impeditiva, ita tamem ut sine his beatitudo possit haberi, voluntas non ex necessitate affectat; sicut nec intellectus opinabilibus assentit de necessitate, in quibus considerat quod eis remotis nihilominus stare possunt principia per se nota.2

There is a possibility that some determinists are making the fallacy of the accidental. In the following text, Thomas developes the role of the per accidens or through happening or by happening in showing why not all things happen by necessity:

Sed quia huiusmodi causae non deficiunt in minori parte, nisi propter aliquam causam impedientem, videtur adhuc praedictum inconveniens non vitari: quia et ipsum impedimentum talis causae ex necessitate contingit.

Et ideo, secundo, oportet dicere quod omne quod est per se, habet causam: quod autem est per accidens, non habet causam, quia non est vere ens, cum non sit vere unum. Album enim causam habet, et

2 Quaestiones Disputatae de Malo, Q. XVI, Art. 7, Ad 14, 15, 16 & 18

similiter musicum; sed album musicum non habet causam, quia non est vere ens, neque vere unum.

Manifestum est autem quod causa impediens actionem alicuius causae ordinatae ad suum effectum ut in pluribus, concurrit ei interdum per accidens: unde talis concursus non habet causam, inquantum est per accidens.

Ad tertium dicendum quod licet causa impediens effectum alterius causae, reducatur in aliquod caeleste corpus sicut in causam; tamen concursus duarum causarum, cum sit per accidens, non reducitur in causam caelestem, ut dictum est.3

In many texts, Thomas points out that reason can take as one the accidental which nature cannot and that therefore the accidental can more be reduced to an understanding cause than to nature:

natura autem semper tendit ad unum; id autem quod est per accidens, non est vere unum, ut dicitur in V Metaphys. Unde id quod est per accidens, potest quidem quandoque reduci in aliquam causam intellectualem, quae potest accipere ut unum id quod est per accidens; non autem in causam naturalem.4

And a fuller text from Thomas on the same:

Quamvis autem secundum praedictum inclinationis modum, corpora caelestia disponant ad aliquos actus humanos necessitatem non imponendo, non tamen ad omnes eventus humanos talis inclinatio se potest extendere. Corpora enim caelestia naturaliter agunt. Est autem hoc naturae proprium ut ad unum aliquid tendat, sicut etiam actio rei naturalis ab uno procedit principio, scilicet a propria forma rei, quae est naturalis actionis principium. Intellectus vero agit per formas mente conceptas, quae in eodem possunt multiplicari: et ideo potestates rationales non determinantur ad unum, sed se habent ad multa.

Ea vero quae in humanis eventibus casualiter accidunt, per accidens sunt, puta quod homo fodiens sepulcrum, inveniat thesaurum. Quod

3 Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 115, Art. 6, C, Ad 3

4 De Malo, Q. 16, Art. 7, Ad 16

vero per accidens est, non est unum. Unde nullum agens naturale inclinare potest ad id quod per accidens evenit. Posset igitur esse in homine aliqua inclinatio naturalis ut sepulcrum foderet, quia hic hoc aliquid unum est, et similiter ad hoc quod thesaurum quaereret; sed hoc quod fodienti sepulcrum thesaurus occurrat, non potest causam naturalem habere. Non igitur per modum inclinationis ad omnes eventus humanos secundum praedictum opinionem sortium inquisitio efficax esse potest.

Sed intellectus potest accipere ut unum quod evenit per accidens, ex multis unam compositionem formando: et ideo nihil prohibet aliqua quae per accidens evenire videntur, ab aliquo intellectu esse praeordinata; puta si aliquis lapidem in via ponat, ad quem qui ab eo mittitur, impingens cadat; casus quidem euntis est per accidens, non eveniens secundum eius propositum; est autem dispositum per intellectum alterius eum mittentis.5

We should take into account this ability of reason to take as one what is by happening:

nihil prohibet id quod est per accidens, accipi ut unum ab aliquo intellectu: alioquin intellectus formare non posset hanc propositionem, Fodiens sepulcrum invenit thesaurum.6

But we should not confuse the way things are with the way we understand or know them.

Duane H. Berquist

5 De Sortibus Ad Dominum Iacobum De Burgo, Caput 4, n. 661

6 Thomas Aquinas,Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 116, Art 1, c