Note on Word Necessary

← Library · Aristotle: First Philosophy (Wisdom)

Note on Word Necessary

Aristotle: First Philosophy (Wisdom)

From his file: WS02_B5_05-Note_for_Word_Necessary.pdf.

PDF

NOTE ON WORD NECESSARY

Thomas gives as a reason for considering the word necessary with the names of causes that a “Causa enim est ad quam de necessitate sequitur aliud.” In the following text, he says that proprie a cause is that to which something follows necessarily:

...diabolus, quamvis ordine naturae sit supra animam humanam, non tamen ex necessitate potest voluntatem eius movere; et sic non est proprie causa peccati. Nam proprie causa dicitur ad quam ex necessitate sequitur aliquid.1

But in the following text, after pointing out that all causes do not produce their effects with necessity, he teaches us that the statement that a cause is that to which something follows necessarily should be understood of a cause that is complete and unimpeded:

...ex causa sequitur effectus secundum conditionem causae et effectus: quia in quibusdam necessario, et in quibusdam non, sed ut in pluribus, sicut est in rebus naturalibus, quia causa naturalis impediri potest. Similiter etiam in moralibus multo minus oportet quod ex causa de necessitate effectus sequatur: quia in his nihil est causa completa, nisi adjuncto voluntatis actu, et subtracto omni impedimento;

et quod dicitur quod ad causam de necessitate sequitur effectus, intelligitur de causa completa non impedita.2

Thomas followed the rule of two or three when dividing the fourth sense of necessary against the first three, saying that it was necessary absolute and the first three secundum quid. In the following text, he begins from this

1 Quaestiones Disputatae de Malo, Q. 3, Art. 3, Ad 3

2 Scriptum Super Lib. II Sententiarum, Distinctio XXXVI, Quaest I, Art. I, Ad 2

distinction, but calling them necessary absolute and necessary ex conditione:

...secundum Philosophum, V Metaph., text. 6, necessarium dicitur multipliciter. Est enim necessarium absolute, et necessarium ex conditione;

et hoc est duplex: scilicet ex conditione finis vel ex conditione agentis.

Necessarium ex conditione agentis, est necessarium per violentiam: non enim qui violenter currit, necesse est currere, nisi sub hac conditione, si aliquis eum cogit.

Necessarium ex conditione finis est illud sine quo non potest consequi aliquis finis, vel non ita faciliter. Finis autem est duplex: vel ad esse, et hoc modo cibus vel nutrimentum dicuntur esse necessaria, quia sine eis non potest esse homo; vel pertinens ad bene esse, et sic dicitur esse navis necessarium eunti ultra mare; quia sine ea exercere non potest actionem suam.

Necessarium autem absolute dicitur quod est necessarium per id quod in essentia sua est; sive illud sit ipsa essentia, sicut in simplicibus; sive sicut in compositis, illud principium sit materia, sicut dicimus hominem mori est necessarium; sive forma, sicut dicimus, hominem esse rationalem est necessarium.

Hoc autem absolute necessarium est duplex. Quoddam enim est quod habet necessitatem et esse ab alio, sicut in omnibus quae causam habent: quoddam est cujus necessitas non dependet ab alio, sed ipsum est causa necessitatis in omnibus necessariis, sicut Deus.3

In the following text, he also follows the rule of two or three when dividing and sub-dividing the same senses in a slightly different way, starting with the distinction of whether it comes from an intrinsic beginning and cause or an extrinsic one:

3 Scriptum Super Lib. I Sententiarum, Distinctio VI, Quaest I, Art. I, Solutio

...necessitas dicitur multipliciter.

Necesse est enim quod non potest non esse. Quod quidem convenit alicui,

uno modo ex principio intrinseco:

sive materiali, sicut cum dicimus quod omne compositum ex contrariis necesse est corrumpi;

sive formali, sicut cum dicimus quod necesse est triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis.

Et haec est necessitas naturalis et absoluta.

Alio modo convenit alicui quod non possit non esse, ex aliquo extrinseco, vel fine vel agente.

Fine quidem, sicut cum aliquis non potest sine hoc consequi, aut bene consequi finem aliquem: ut cibus dicitur necessarius ad vitam, et equus ad iter. Et haec vocatur necessitas finis; quae interdum etiam utilitas dicitur.

Ex agente autem hoc alicui convenit, sicut cum aliquis
cogitur ab aliquo agente, ita quod non possit contrarium
agere. Et haec vocatur necessitas coactionis.4

In the following text, Thomas calls the necessary secundum quid or ex conditione necessary per aliud:

...necessarium dicitur aliquid per se et per aliud

per aliud quidem dupliciter

uno modo, sicut per causam agentem et cogentem: et sic necessarium dicitur quod est violentum

4 Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 82, Art. 1, corpus

Alio modo, sicut per causam finalem: sicut dicitur aliquid esse necessarium in his quae sunt ad finem, inquantum sine hoc non potest esse finis, vel bene esse

Et neutro istorum modorum divina generatio est necessaria: quia Deus non est propter finem, neque coactio cadit in ipsum.

Per se autem dicitur aliquid necessarium, quod non potest non esse.

Et sic Deum esse est necessarium.

Et hoc modo Patrem generare Filium est necessarium.5

In the following text, Thomas makes an interesting application of the senses of necessary in considering the voluntariness and merit of our acts:

Videntur autem huiusmodi homines necessitatis rationem ignorare. Est enim duplex necessitas.

Quaedam coactionis. Et haec laudem virtuosorum actuum diminuit, quia voluntario contrariatur: coactum enim est quod est voluntati contrarium.

Est autem quaedam necessitas ex interiori inclinatione proveniens. Et haec laudem virtuosi actus non minuit, sed auget: facit enim voluntatem magis intense tendere in actum virtutis. Patet enim quod habitus virtutis, quanto fuerit perfectior, tanto vehementius voluntatem facit tendere in bonum virtutis, et minus ab eo deficere. Quod si ad finem perfectionis devenerit, quandam necessitatem infert ad bene agendum, sicut est in beatis, qui peccare non possunt, ut infra patebit: nec tamen propter hoc aut libertati voluntatis aliquid deperit, aut actus bonitati.

5 Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 41, Art. 2, Ad 5

Est autem et alia necessitas ex fine: sicut cum dicitur alicui necesse esse habere navem ut transeat mare. Patet autem quod nec haec necessitas libertatem voluntatis diminuit, nec actuum bonitatem. Quin potius quod quis agit quasi necessarium ad finem, ex hoc ipso laudabile est: et tanto laudabilius, quanto finis fuerit melior.6

Duane H. Berquist

6 Summa Contra Gentiles, Liber III, Capitulum CXXXVIII