← Library · Wisdom about Beginnings
Order of Learning the Forms of Reasoned Out Knowledge
Wisdom about Beginnings · Roads in Our Knowledge
From his file: ORDER OF FORMS OF REASONED OUT KNOW..doc.
ORDER OF LEARNING THE FORMS OF REASONED OUT KNOWLEDGE
Natural understanding comes before reasoned out understanding or reasoned out knowledge. But there is an order among the philosophical forms of reasoned out knowledge
In VI Ethicorum, Lectio VII, nn. 1209-1211:
Movet circa hoc quaestionem, scilicet quare puer potest fieri mathematicus non autem potest fieri sapiens, idest metaphysicus vel physicus, idest naturalis.
Ad hoc respondet Philosophus, quia haec quidem, scilicet mathematicalia, cognoscuntur per abstractionem a sensibilibus quorum est experientia; et ideo ad cognoscendum talia non requitur temporis multitudo. Sed principia naturalia quae non sunt abstracta a sensibilibus. per experientiam considerantur, ad quam requiritur temporis multitudo.
Quantum ad sapientiam, subiungit quod iuvenes sapientialia quidem scilicet metaphysicalia non credunt, idest non attingunt mente, licet dicant ore; sed circa mathematica non est immanifestum eis quod quid est, quia rationes mathematicorum sunt rerum imaginabilium, sapientialia autem sunt pure intelligibilia. Iuvenes autem de facili capere possunt ea quae sub imaginatione cadunt. Sed ad illa quae excedunt sensum et imaginationem non attingunt mente, quia nondum habent intellectum exercitatum ad tales considerationes, tum propter parvitatem temporis, tum propter plurimas mutationes naturae.
Erit ergo congruus ordo addiscendi ut primo quidem pueri logicalibus instruantur, quia logica docet modum totius philosophiae.
Secundo autem instruendi sunt in mathematicis quae nec experientia indigent.
Tertio autem in naturalibus, quae etsi non excedunt sensum et imaginationem, requirunt tamen experientiam.
Quarto in moralibus quae requirunt experientiam et animum a passionibus liberum. ut in primo habitum est.
Quinto autem in sapientialibus et divinis quae transcendunt imaginationem et requirunt validum intellectum.
In addition to the above, one can consider as far as the looking forms of reasoned out knowledge are concerned, the order from the easy to the more difficult. Natural philosophy is more difficult than mathematics because of a difficulty on the side of the things considered there. And wisdom is more difficult because of the weakness of our reason. And since the chief difficulty is in the weakness of our reason as Aristotle shows in the second book of the Metaphysics, there can be little doubt that mathematics is before natural philosophy and the latter before wisdom if we should go from the easy to the difficult. Logic is an exception to this rule and is studied before out of necessity, as is shown in the fifth reading of the second book of the Metaphysics. There are other particular reasons why natural philosophy should be considered before moral and political philosophy. Unless we know that end is a cause in the natural world and there are natural ends, ethics is impossible. Likewise, a knowledge of the parts of the soul underlies the consideration of the virtues and vices in ethics which must be understood as dispositions of these different parts. Moreover, an experience of looking knowledge sufficient to judge the desirability of the philosophical life as well as the practical life is important for determining the end of man in ethics. Logic can be learned by the beginner because it considers the definition, statement and syllogism which are in words and these words or names.
In Librum De Causis Expositio, Proemium, nn. 1-8:
Sicut Philosophus dicit in X Ethic. ultima felicitas hominis consistit in optima hominis operatione quae est supremae potentiae scilicet intellectus respectu optimi intelligibilis.
Quia vero effectus per causam cognoscitur, manifestum est quod causa secundum sui naturam est magis intelligibilis quam effectus, etsi aliquando quoad nos effectus sunt notiores causis, propter hoc quod ex particularibus, sub sensu cadentibus, universalium et intelligibilium causarum cognitionem accipimus.
Oportet igitur quod simpliciter loquendo primae rerum causae sint secundum se maxima et optima intelligibilia, eo quod sunt maxime entia et maxime vera cum sint aliis essentiae et veritatis causa, ut patet per Philosophum In II Metaphys. quamvis huiusmodi primae causae sint minus et posterius notae quoad nos.
Habet enim se ad ea intellectus noster sicut oculus noctuae ad lucem solis, quam propter excedentem claritatem perfecte percipere non potest.
Oportet igitur quod ultima felicitas hominis, quae in hac vita haberi potest, consistat in consideratione primarum causarum, quia illud modicum quod de eis sciri potest, est magis amabile et nobilius omnibus his quae de rebus inferioribus cognosci possunt, ut patet per Philosophum in I de partibus Animalium.
Secundum autem quod haec cogntio in nobis perficitur post hanc vitam, homo perfecte beatus constituitur secundum illud Evangelii: "Haec est vita aeterna ut cognoscant te Deum verum" (Ioan. 17, 3)
Et inde est quod Philosophorum intentio ad hoc principaliter erat ut per omnia quae in rebus considerabant, ad cognitionem primarum causarum pervenirent. Unde scientiam de primis causis ultimo ordinabant, cuius considerationi ultimum tempus suae vitae deputarent.
Primo quidem incipientes a Logica quae modum scientiarum tradit.
Secundo procedentes ad Mathematicam cuius etiam pueri possunt esse capaces.
Tertio, ad Naturalem Philosophiam quae propter experientiam tempore indiget.
Quarto ad Moralem Philosophiam, cuius iuvenis esse conveniens auditor non potest.
Ultimo autem Scientiae Divinae insistebant quae considerat primas entium Causas.
In Librum Boetii De Trinitate Expositio, Lectio II Q.I [V], Art. 1. Ad Tertium:
...septem liberales artes non sufficienter dividunt philosophiam theoricam: sed, ut dicit Hugo de Sancto Victore in III sui Didascalon [cap. 3], praetermissis quibusdam aliis septem connumerantur, quia his primum erudiebantur qui discere volebant philosophiam. Et ideo in trivium et quadrivium distinguuntur, eo quod his quasi quibusdam viis vivax animus ad secreta philosophiae introeat.
Et hoc etiam consonat verbis Philosophi, qui dicit in II Metaph., quod modus scientiae debet quaeri ante ante scientias; et Commentator ibidem dicit [comm. 15], quod logicam, quae docet modum omnium scientarum, debet quis ante omnes alias scientias addiscere, ad quam pertinet trivium.
Dicit etiam in VI Ethic., quod mathematica potest sciri a pueris; non autem physica, quae experimentum requirit.
Ex quo datur intelligi quod primo logica, deinde mathematica debet addisci, ad quam pertinet quadrivium; et ita his quasi quibusdam viis praeparatur animus ad alias philosophicas disciplinas.
One could reason like the Commentator Averroes here that a knowledge of the first road in our knowledge must come before even logic.
In Librum Boetii De Trinitate Expositio, Lectio II Q.II [VI], Art. 1. Ad Tertium:
...in addiscendo incipimus ab eo quod est magis facile, nisi necessitas aliud requirat. Quandoque enim necesse est in addiscendo incipere non ab eo quod est facilius, sed ab eo a cuius cognitione cognitio sequentium dependet.
Et hac ratione oportet in addiscendo a logica incipere, non quia ipsa sit facilior scientiis ceteris, habet enim maximam difficultatem, cum sit de secundo intellectis, sed quia aliae scientiae ab ipsa dependent, inquantum ipsa docet modum modum procedendi in omnibus scientiis.
Oportet enim primo scire modum scientiae quam scientiam ipsam, ut dicitur in II Metaphysicorum.
The difficulty of learning logic in the beginning is a little mitigated by studying directly the definition, statement and syllogism which are in words and these words. Otherwise, the beginner could in no way learn logic.
R. Moyses, Moreh Nebukhim, Pars Prima, Caput 34:
...quisquis velit humanam perfectionem acquirere necesse est ut prius Logicam addiscat, dein gradatim in Mathematicis instruatur, postea vero in Physicis et post haec in Metaphysica.