Phusis 2 - Lectio 5

← Library · Natural Philosophy

Phusis 2 - Lectio 5

Natural Philosophy · Physics Book 2

From his file: PHUSIS 2 - LECTIO 5.doc.

Word doc

WHAT IS A CAUSE AND THE FOUR KINDS OF CAUSE:

FUSIKHS AKROASEWS B, 194b 23-35:

*na μὲν οὖν τρόπον αἴτιον λέγεται τὸ ἐξ ο” γίγνεταί τι ἐνυπάρχοντος, οἷον ὁ χαλκὸς τοῦ ἀνδριάντος καὶ ὁ ἄργυρος τῆς φιάλης καὶ τὰ τούτων γένη· ἄλλον δὲ τὸ εἶδος καὶ τὸ παράδειγμα, τοῦτο δ’ ἐστὶν ὁ λόγος ὁ τοῦ τί |ν εἶναι καὶ τὰ τούτου γένη (οἷον τοῦ διὰ πασῶν τὰ δύο πρὸς ἕν, καὶ ὅλως ὁ ἀριθμός) καὶ τὰ ἐν τῷ λόγῳ. ἔτι ὅθεν ἡ ἀρχὴ τῆς μεταβολῆς ἡ πρώτη ἢ τῆς ἠρεμήσεως, οἷον ὁ βουλεύσας αἴτιος καὶ ὁ πατὴρ τοῦ τέκνου, καὶ ὅλως τὸ ποιοῦν τοῦ ποιουμένου καὶ τὸ μεταβάλλον τοῦ μεταβαλλομένου. ἔτι ὡς τὸ τέλος· τοῦτο δ’ ἐστὶν τὸ ο” ἕνεκα, οἷον τοῦ περιπατεῖν ἡ ὑγίεια· διὰ τί γὰρ περιπατεῖ; φαμέν "ἵνα ὑγιαίνῃ", καὶ εἰπόντες οὕτως οἰόμεθα ἀποδεδωκέναι τὸ a9tion.

In I Physicorum, Lectio I, n. 5:

Per hoc autem quod dicit principia aut causas aut elementa, non intendit idem significare.

Nam causa est in plus quam elementum; elementum enim est ex quo componitur res primo et est in eo, ut dicitur in V Metaphys., sicut litterae sunt elementa locutionis, non autem syllabae:

causae autem dicuntur ex quibus aliqua dependent secundum suum esse vel fieri;

unde etiam quae sunt extra rem, vel quae sunt in re ex quibus non componitur res primo, possunt dici causae, non tamen elementa.

Principium vero importat quendam ordinem alicuius processus; unde aliquid potest esse principium, quod non est causa: sicut id unde incipit motus est principium motus, non tamen causa; et punctum est principium lineae, non tamen causa.

In II Physicorum, Lectio X, n. 240:

Necesse est autem quatuor esse causas.

Quia cum causa sit ad quam sequitur esse alterius, esse eius quod habet causam, potest considerari dupliciter:

uno modo absolute, et sic causa essendi est forma per quam aliquid est in actu;

alio modo secundum quod de potentia ente fit actu ens.

Et quia omne quod est in potentia, reducitur ad actum per id quod est actu ens; ex hoc necesse est esse duas alias causas, scilicet materiam, et agentem qui reducit materiam de potentia in actum.

Actio autem agentis ad aliquid determinatum tendit, sicut ab aliquo determinato principio procedit: nam omne agens agit quod est sibi conveniens; id autem ad quod tendit actio agentis, dicitur causa finalis.

Sic igitur necese est esse causas quatuor.

Sed quia forma est causa essendi absolute, aliae vero tres sunt causae essendi secundum quod aliquid accipit esse; inde est quod in immobilibus non considerantur aliae tres causae, sed solum causa formalis.

In V Metaphysicorum, Lectio VI, n. 827:

Postquam Philosophus distinxit nomina, quae significant causas, hic distinguit nomen quod significat aliquid pertinens ad orationem causae; scilicet necessarium.

Causa enim est ad quam de necessitate sequitur aliud.

In VI Metaphysicorum, Lectio III, nn. 1192-1193:

Sciendum tamen, quod Avicenna probat in sua Metaphysica, quod nullus effectus sit possibilis in comparatione ad suam causam, sed solum necessarius. Si enim posita causa, possibile effectum non poni, et poni, id autem quod est in potentia inquantum huiusmodi reducitur in actum per aliquod ens actu, oportebit ergo quod aliquid aliud a causa faciat ibi sequi effectum in actu. Causa igitur illa non erat sufficiens. Et hoc videtur contra id, quod Philosophus hic dicit.

Sed sciendum, quod dictum Avicennae intelligi debet, supposito quod nullum impedimentum causae adveniat. Necesse est enim causa posita sequi effectum, nisi sit impedimentum, quod quandoque contingit esse per accidens. Et ideo Philosophus dicit, quod non est necessarium generationem sequi vel corruptionem, positis causas generationis vel corruptionis.

In V Metaphysicorum, Lectio I, n. 751:

Sciendum est auem, quod principium et causa licet sint idem subiecto, differunt tamen ratione.

Nam hoc nomen principium ordinem quemdam importat;

hoc vero nomen causa, importat influxum quemdam ad esse causati.

Scriptum Super Lib. IV Sententiarum, Distinctio XVII, Quaestio III, Art. V, Ad primam quaestionem:

Dispositio autem reducitur ad causam materialem, si accipiatur dispositio quae disponit materiam ad recipiendum.

Secus autem est de dispositione agentis ad agendum, quia illa reducitur ad genus cause efficientis.

IS GROUND THE ENGLISH WORD FOR CAUSE OR REASON?

Romeo and Juliet, Act V, Sc. 3, lines 179-181. Watch:

We see the ground whereon these woes do lie; But the true ground of all these piteous woes We cannot without circumstance descry.

Hamlet, Act V, Sc. 1:

“Upon what ground?” “Why, here in Denmark."

(Pun upon two meanings of ground as in Romeo and Juliet the nightwatchman.)

TOWARDS UNDERSTANDING FIRST IN THE DEFINITION OF MOVER AND IN DEFINITION OF NATURE

De Potentia, Q. III, Art 11, Ad 5:

Ad quintum dicendum, quod instrumentum intelligitur moveri a principali agente, quamdiu retinet virtutem a principali agente impressam; unde sagitta tamdiu movetur a proiciente, quamdiu manet vis impulsus proicientis. Sicut etiam generatum tamdiu movetur a generante in gravibus et levibus quamdiu retinet formam sibi traditam a generante; unde et semen tamdiu intelligitur moveri ab anima generantis quamdiu remanet ibi virtus impressa ab anima, licet corporaliter sit divisum. Oportet autem movens et motum esse simul quantum ad motus principium, non tamen quantum ad totum motum, ut apparet in proiectis.

Summa Contra Gentiles, Lib. III, Caput XXIII:

formae simplices non sint moventes, sunt tamen principia motuum, ad eas enim consequuntur motus naturales, sicut et omnes aliae naturales proprietates.

The word first in the definition of the mover would seem to separate the mover as a cause from these principia motuum which are not moventes. In the following text, the above principia motuum are called activa.:

Natura igitur corporis gravis et levis est principium activum motus eius: natura vero corporis caelestis est motus ipsius passivum principium.

Unde non debet alicui videri quod violenter moveatur, sicut corpora gravia et levia, quae a nobis moventur per intellectum. Corporibus enim gravibus et levibus inest naturalis aptitudo ad contrarium motum ei a quo moventur a nobis, et ideo a nobis moventur per violentiam:

licet motus corporis animalis, quo movetur ab anima, non sit ei violentus inquantum est animatum, etsi sit ei violentus inquantum est grave quoddam.

Corpora autem caelestia non habent aptitudinem ad motum contrarium, seed ad illum quo moventur a substantia intelligente. Unde simul est voluntarius, quantum ad principium activum; et naturalis, quantum ad principium passivum.

Note how the same motion can be voluntary and natural, or violent and natural in the above texts.

Hamlet, Act IV, Sc. 7: “Nature her custom holds”

In VI Metaphysicorum, Lectio III, n. 1202:

Praetermittit autem de causa formali, quia quaestio hic habetur de causa generationis...in generatione autem, forma non habet causalitatem, nisi per modum finis.

Compare the above with Thomas’ explanation of the sufficiency of the four causes in Physics II.

Scriptum Super Lib. II, Sententiarum, Dist. XIX, Art, Sol I, Responsio:

delere peccatum dicitur dupliciter. Uno modo formaliter...et sic gratiae est delere peccatum

Alio modo dicitur effective. Et hoc contingit tripliciter, secundum tria genera causae efficientis.

Dicitur enim efficiens uno modo perficiens effectum, et hoc est principale agens inducens formam. Et sic Deus solus peccatum delet, quia ipse solus gratiam infundit.

Alio modo dicitur efficiens, disponens materiam ad recipiendum formam. Et sic dicitur peccatum delere ille qui meretur peccati deletionem... Solus autem Christus aliis potest sufficienter mereri...

Tertio modo dicitur agens instrumentale. Et hoc modo sacramenta peccata delent, quia sunt instrumenta divinae misericordiae salvantis.

COMPARE THE ABOVE WITH THE DIVISION OF EFFICIENT CAUSE IN PHYSICS II AND METAPHYSICS V

ON THE END AS A CAUSE:

Summa Contra Gentiles, I, Caput 75, p. 71R:

Causalitas autem finis in hoc consistit quod propter ipsum alia desiderantur.

(But what is the cause that the end is itself desired?)

Summa Contra Gentiles, IV, Caput 84, p. 549R:

est enim contra rationem motus quod sit finis, cum omnis motus in aliud tendat

HOW THE KINDS OF CAUSE ARE SIGNIFIED BY PREPOSITIONS:

De Veritate, Q. 5, Art. 8, Ad 13:

cum per alterum aliquid fieri dicitur, haec praepositio per importat causam operationis. Sed cum operatio sit media inter operantem et operatum, potest importare causam operationis secundum quod terminatur ad operatum; et sic per instrumentum dicimus aliquid fieri: vel secundum quod exit ab operante; et sic dicimus aliquid fieri per formam agentis (non enim instrumentum est causa agentis, ut agat; sed forma agentis solum vel aliquis superior agens); instrumentum vero causa est operato quod actionem agentis suscipiat.

Ad Romanos, XI, Lectio V, nn. 945-946:

Haec autem praepositio per designat causam operationis, sed quia operatio est medium inter faciens et factum, dupliciter haec praepositio per potest operationis causam designare.

Uno modo secundum quod operatio exit ab operante: sicut aliquid dicitur per se operari, quod est sibi causa ut operetur. Hoc autem est uno quidem modo forma, sicut dicimus quod ignis calefacit per calorem. Alio modo aliquid superius agens, puta si dicamus quod homo generat per virtutem solis, vel potius Dei.

Sic igitur omnia dicuntur dupliciter per ipsum. Uno modo sicut per primum agens, cuius virtute omnia alia agunt. Prov. VIII, 15: Per me reges regnant. Alio modo, inquantum eius sapientia, quae est eius essentia, est forma per quam Deus omnia fecit, secundum illud Prov. III, 19: Dominus sapientia fundavit terram.

Alio vero modo haec praepositio per designat causam operationis, non quidem secundum quod exit ab operante sed secundum quod terminatur ad opera, sicut dicimus quod faber facit cultellum per martellum, quod non est sic intelligendum, quod martellus sic cum fabro operetur, sicut in prioribus intelligebatur, sed quia cultellus fit ex operatione fabri per martellum. Et ideo dicitur quod haec praepositio per, quandoque designat auctoritatem in recto, sicut cum dicimus: Rex operatur per balivum, quod pertinet ad hoc quod nunc dicitur. Quandoque autem in causali, sicut cum dicitur: Balivus per regem operatur; quod pertinet ad praecedentem modum.

Hoc autem modo de quo nunc loquimur, dicuntur omnia esse facta a Patre per Filium, secundum illud Io. I, 3: Omnia per ipsum facta sunt.: non ita quod Pater habeat a Filio hoc quod facit res, sed potius, quia virtutem faciendi Filius accipit a Patre, non tamen instrumentalem, aut diminutam, aut aliam, sed principalem et aequalem et eamdem. Io. V, 19: Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit. Unde licet omnia sint facta a Patre per Filium, non tamen Filius est instrumentum vel minister Patris.

Scriptum Super Lib. II Sententiarum, Distinctio XIII, Quaest. I, Art. V, Sol:

operari per aliquem dicitur dupliciter. Uno modo operari per virtutem alicujus sicut dicitur ballivus operari per regem...Alio modo dicitur aliquis operari per aliquam sicut per operantem: et hoc modo rex per ballivum operari dicitur.

Et hujus distinctionis ratio est, quia cum operatio sit medium inter operantem et operatum, causalitas importata per praepositionem per potest referri ad operationem secundum quod exit ab operante, et sic dicitur aliquis operari per illum qui est causa quod iste operatur, et est ille cujus virtute operatur; vel potest referri ad operationem secundum quod terminatur ad operatum; et sic dicitur aliquis operari per illud quod est ab operante ordinatum ad operatum ut causa...quando illud quod ordinatur ab operante ut causa operati est causa ejus secundum virtutem aliam a virtute operantis, quam tamen ab ipso recipit: et hoc oportet esse instrumentum operantis, inquantum est motum ab operante vel per imperium, sicut servus, vel motu corporali: sicut res inanimatae, ut securis.

Scriptum Super Lib. I Sententiarum, Distinctio I, Quaest. II, Art. I, Ad 3:

"propter se" dicitur dupliciter: uno modo secundum quod opponitur ad "propter aliud"...alio modo...secundum quod opponitur ad "per accidens"

Scriptum Super Lib. II Sententiarum, Distinctio XV, Quaest. I, Art. I, Ad 6:

aliquid potest esse propter aliud dupliciter. Aut quia ordinatur ad ipsum sicut ad finem proprium et principalem, et sic inconveniens est dicere quod aliquid sit propter vilius se...cum finis potior sit his quae sunt ad finem. Alio modo potest dici aliquid esse propter aliud, cui ex ipso provenit aliqua utilitas; eo modo quo posset rex dici propter rusticum, ex cujus regimine provenit ei pax.

Scriptum Super Lib. I Sententiarum, Distinctio XXXII, Quaest. II, Art. II, Qa. 1, Solutio:

...istae praepositiones "a" et "per", in hoc differunt; quia "a" designat tantum habitudinem principii per modum efficientis; sed "per" designat habitudinem principii secundum quodlibet genus causae; unde omne illud quod est ab aliquo, est per illud, sed non convertitur.

Cassell's Latin-English Dictionary, p. 700:

from, prep. 1. denoting severance and distance, is expressed by a, ab..."From" denoting the place out of which by e, ex (e.g., ex urbe venit)

The preposition from seems to be connected with beginning:

In V Metaphysicorum, Lectio XXI, n. 1087:

haec praepositio Ex...principium designat

There is a connection between our using the word from more with matter and the mover or agent and our thinking more of these two causes when we think of the beginning.

In VII Metaphysicorum, Lectio VI, n. 1383:

Omnia enim quae fiunt, fiunt ab aliquo agente, et ex aliquo, sicut ex materia...

The word from is said more in matter than in mover or make. The chair is made by the carpenter from matter. Nevertheless, the chair is from the carpenter. What is the order of the senses of from? from opposite, from matter, from maker?

Scriptum Super Lib. I Sententiarum, Dist. XXV, Expositio Textus:

haec praepositio "ex" denotat habitudinem causae efficentis vel materialis; sed in genitivo potest intelligi habitudo cujuslibet causae. Et quia essentia se habet ad persona per modum causae formalis, ideo dicuntur personae unius essentiae, non ex essentia una.

Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 39, Art. 8, c.:

Haec enim praepositio ex importat quandoque quidem habitudinem causae materialis quae locum non habet in divinis: aliquando vero habitudinem causae efficientis...

Haec vero praepositio per designat quidem quandoque causam mediam; sicut dicimus quod faber operatur per martellum.. Quandoque vero designat habitudinem formae per quam agens operatur; sicut dicimus quod artifex operatur per artem.

Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 39, Art. 2, Ad 5:

haec praepositio ex vel de non designat habitudinem causae formalis; sed magis habitudinem causae efficientis vel materialis. Quae quidem causae in omnibus distinguuntur ab his quorum sunt causae: nihil enim est sua materia, neque aliquid est suum principium activum. Aliquid tamen est sua forma, ut patet in omnibus rebus immaterialibus. Et ideo per hoc quod dicimus tres Personas unius essentiae, significando essentiam in habitudine formae, non ostenditur aliud esse essentia quam persona: quod ostenderetur, si diceremus tres Personas ex eadem essentia.

Scriptum Super Lib. I Sententiarum, Dist. XXXIV, Q. I, Art. II, Ad 3:

hae praepositiones "ex" et "de" designant habitudinem alicujus quod se habet ad motum vel operationem, sicut initum et non sicut terminus: et ideo designant habitudinem causae efficientis vel materialis, non autem formae vel finis, quae sunt potius ut terminus motus;

et ideo nullo modo potest dici quod tres personae sint ex eadem essentia vel de eadem essentia, sed potest dici quod sint in eadem essentia, quia haec praepositio "in" potest denotare habitudinem causae formalis continentis.

Ad Romanos, III, Lectio IV, n. 320:

Quod autem dicit ex fide et per fidem, secundum Glossam est omnino idem; potest tamen aliqua differentia attendi.

Nam haec praepositio ex, designat aliquando causam remotam; haec autem praepositio per propinquam.

Iuduaei ergo iustificari dicuntur ex fide, qui fides fuit prima causa ex qua processit circumcisio et caetera sacramenta legalia: et ita Iudaeos iustificat fides, sicut quaedam causa primaria per quasdam medias causa. Sed Gentiles per ipsam fidem immediate iustificantur.

PERHAPS THE ABOVE DISTINCTION IS USEFUL IN LOGIC. WE MIGHT SAY THAT EVERY CONCLUSION IS FROM THE STATEMENT ABOUT CONTRADICTION BUT IT IS THROUGH OTHER STATEMENTS MORE PROXIMATE THAT EVERY CONCLUSION IS DRAWN.

Ad Romanos, XI, Lectio V, n. 943 (“ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia”):

Ad designandum autem Dei causalitatem utitur tribus praepositionibus, quae sunt ex, per et in.

Haec autem praepositio, ex, denotat principium motus, et hoc tripliciter:

primo quidem ipsum principium agens, vel movens:

alio modo, ipsam materiam;

tertio modo, ipsum contrarium oppositorum, quod est terminus a quo incipit motus.

Dicimus enim cultellum fieri ex fabro et ferro et ex infigurato.

Universitas autem creaturarum non est facta ex praeexistenti materia, quia et ipsa materia est effectus Dei. Et secundum hoc omnia creata non dicuntur ex aliquo esse sed, sicut ex opposito, dicuntur esse ex nihilo, quia nihil erant antequam crearentur ut essent. Sap. II, 2: Ex nihilo nati sumus. Ex Deo autem sunt omnia, sicut ex primo agente. I Cor. XI, 12: Omnia autem ex Deo.

Notandum tamen quod haec praepositio de, easdem habitudines designare videtur, hoc tamen superaddit, quia semper designat causam consubstantialem. Dicimus enim cultellum esse de ferro, non autem de artifice; quia igitur filius procedit a patre ut ei consubstantialis, dicimus filium esse de patre. Creaturae vero non procedunt a Deo tamquam ei consubstantiales; unde non dicuntur de ipso, sed solum ex ipso.

Ad Romanos, XI, Lectio V, nn. 947-949:

Haec autem praepositio in, designat etiam triplicem habitudinem causae: uno quidem modo designat materiam, sicut dicimus animam esse in corpore et formam in materia; hoc autem modo non dicitur quod omnia sint in Deo, quia ipse non est causa materialis rerum.

Alio modo designat habitudinem causae efficientis, in cuius potestate est effectus suos disponere, et secundum hoc dicuntur omnia esse in ipso, secundum quod omnia in eius potestate et dispositione consistunt, secundum illud Ps. XCIV, 4: In manu eius sunt omnes fines terrae. Et Act XVII, 28: In ipso vivimus, movemur et sumus..

Tertio modo designat habitudinem causae finalis, secundum quod totum bonum rei et conservatio ipsius consistit in suo optimo, et secundum hoc dicuntur omnia esse in Deo, sicut in bonitate conservante. Col. I, 17: Et omnia in ipso constant.....

Sic igitur secundum praemissa, omnia sunt ex ipso, scilicet Deo, sicut ex prima operatrice potentia. Omnia autem sunt per ipsum, inquantum omnia facit per suam sapientiam. Omnia sunt in ipso, sicut in bonitate conservante.

Haec autem tria, scilicet potentia, sapientia et bonitas, communia sunt tribus personis. Unde hoc quod dicitur ex ipso, et per ipsum, et in ipso, potest attribui cuilibet trium personarum, sed tamen potentia, quae habet rationem principii, appropriatur Patri, qui est principium totius divinitatis; sapientia Filio, qui procedit ut Verbum, quod nihil aliud est quam sapientia genita; bonitas appropriatur Spiritui Sancto, qui procedit ut amor, cuius obiectum est bonitas. Et ideo appropriando dicere possumus: Ex ipso, scilicet ex Patre, per ipsum, scilicet per Filium, in ipso, scilicet in Spiritu Sancto, omnia sunt.

Scriptum Super Lib. I Sententiarum, Distinctio XXXVI, Quaest. I. Art. III, Ad 5:

Operatio autem et conservatio rerum a Deo completur per voluntatem et bonitatem ejus: quia voluntas inter tria, scilicet scientiam, potentiam, et voluntatem, proximius est ad opus: et ideo "in ipso" appropriatur Spiritui sancto, qui procedit per modum voluntatis, et cui bonitas appropriatur; cum haec praepositio "in" dicat habitudinem ad continens et conservans. Sed "per ipsum" appropriatur Filio; quia "per" denotat causam formalem; et ars per quam sicut per formam operatur artifex, Filio appropriatur. "Ex ipso" autem propter habitudinem principii, quam importat haec praepositio "ex', appropriatur Patri, qui est principium, non de principio.

THINGS CAN BE CAUSES OF EACH OTHER AND BEFORE:

De Veritate, Q. 9, Art 3, Ad 6:

sicut forma est quodammodo causa materiae inquantum dat ei esse actu, quodam vero modo materia est causa formae, inquantum sustentat ipsam; ita etiam quodammodo ea quae sunt ex parte formae, sunt priora his quae sunt ex parte materiae, quaedam vero e converso. Et quia privatio se tenet ex parte materiae, ideo remotio privationis est prior introductione formae naturaliter, secundum ordinem quo materia est prior forma, qui dicitur ordo generationis; sed introductio formae est prior materia, qui est ordo perfectionis.

Scriptum Super Lib. IV Sententiarum, Distinctio XVII, Quaestio I, Art. IV, Ad primam questionem:

...omnis prioritas secundum ordinem naturae aliquo modo reducitur ad ordinem causae et causati; quia principium et causa sunt idem.

In causis autem contingit quod idem est causa et causatum, secundum diversum genus causae, ut patet in II Phys. (195a 5); et in V Metaph. (1013a 23): sicut ambulatio est causa efficiens sanationis, et sanatio est causa finalis ambulationis. Et similiter de habitudine quae est inter materiam et formam; quia secundum genus causae materialis materia est causa formae quasi sustentans ipsam, et forma est causa materiae quasi faciens eam esse actu, secundum genus causae formalis.

Ex parte autem cause materialis se tenet secundum quamdam reductionem omne illud per quod materia efficitur propria hujus formae, sicut dispositiones et remotiones impedimentorum. Et ideo in generatione naturali quando corruptio unius est generatio alterius per hoc quod forma una inducitur et alia expellitur, remotio formae praeexistentis se tenet ex parte causae materialis. Et ideo secundum ordinem causae materialis praecedit naturaliter introductionem alterius formae, sed secundum ordinem causae formalis est e converso.

Et quia forma et finis et agens incidunt in idem numero vel specie, ideo etiam in ordine causae efficientis introductio formae prior est; quia forma prior introducta est similitudo formae agentis, per quam agens agit.

Et similiter in ordine causae finalis: quia natura principaliter intendit introductionem formae, et ad hanc ordinat expulsionem omnis ejus cum quo non potest stare formae intentio.

Unde cum gratiae infusio et remissio culpae...se habeat sicut introductio unius formae et expulsio alterius, constat quod secundum ordinem causae materialis remissio culpae praecedit infusionem gratiae; sed secundum ordinem causae formalis, efficientis et finalis, infusio gratiae natura prior est. Et propter hoc etiam utrumque invenitiur dici causa alterius. Infusio enim gratiae est causa remissionis culpae per modum causae formalis; sed extirpatio vitiorum dicitur operari virtutum ingressum per modum causae materialis.

Scriptum Super Lib. IV Sententiarum, Distinctio XVII, Quaestio I, Art. IV, Ad secundam questionem:

...aliquo modo gratiae infusio et culpae remissio praecedunt; aliquo autem modo praedicti motus: quod patet ex simili in generatione naturali quae est terminus alterationis. In eodem enim instanti terminatur alteratio ad dispositionem quae est necessitas et generatio ad formam. Et tamen secundum ordinem naturae utrumque est prius altero aliquo modo; quia dispositio quae est necessitas, praecedit formam secundum ordinem causae materialis; sed forma est prior secundum ordinem causae formalis. Et secundum hunc modum illa qualitas consummata est etiam formalis effectus formae substantialis secundum quod forma substantialis est causa accidentalium.

Et ideo cum isti motus qui sunt in ipsa justificatione impii, sint quasi dispositio ultima ad gratiae susceptionem suo modo, praecedunt quidem in via causae materialis, sed sequuntur in via causae formalis. Et ideo nihil prohibet eos esse formatos, quia hoc ad rationem et perfectionem esse formalis pertinet: sicut qualitates quae introducuntur simul cum forma substantiali, quodammodo formantur per formam substantialem.

FOR THE THIRD COROLLARY:

De Veritate, Q. 26, Art. 3, Ad 8:

...absentia gubernatoris non est causa submersionis navis nisi per accidens, in quantum scilicet removet gubernatoris providentiam, per quam navis submersio prohibebatur; et similiter intelligibilis remotio vel absentia, non est causa tristandi, sed non delectandi.

Effectus enim proportionantur secundum proportionem causarum: unde intelligere et non intelligere, quae contradictorie opponuntur, sunt causa delectandi et non delectandi, quae similter sunt contradictoria: non autem delectandi et tristandi, quae sunt contraria.

Si autem accipiatur id quod est contrarium intelligentiae veritatis, scilicet error, non potest esse causa tristitiae: quia vel error aestimatur esse veritas, et sic error delectat sicut et veritas; vel cognoscitur esse error, quod non est nisi cognoscendo veritatem: et sic iterum error delectationem in intelligendo facit.