← Library · Natural Philosophy
Phusis 2 - Lectios 1-2
Natural Philosophy · Physics Book 2
From his file: PHUSIS 2 - LECTIOS 1-2.doc.
PHUSIS 2 - LECTIOS 1-2
WHY THE WORD NATURE IS TAKEN FROM LIVING NATURAL THINGS:
Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 115, Art. 2, c:
denominationes consueverunt fieri a perfectiori, ut dicitur in II de Anima. In tota autem natura corporea perfectiora sunt corpora viva: unde et ipsum nomen naturae translatum est a rebus viventibus ad omnes res naturales. Nam ipsum nomen naturae, ut Philosophus dicit in V Metaphys., primo impositum fuit ad significandum generationem viventium, quae nativitas dicitur: et quia viventia generantur ex principio coniuncto, sicut fructus ex arbore, et foetus ex matre, cui colligatur, consequenter tractum est nomen naturae ad omne principium motus quod est in eo quod movetur.
The above text is useful for understanding the word nature from growth as well as from birth. Notice also its application to the words of Anaxagoras about the seeds of all things being in matter and those of Empedocles about the four roots of all things and the poets speaking of mother earth or mother nature.
WHAT IS TO BE UNDERSTOOD IN THE FIRST SENSE OF THE WORD BIRTH?
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Dist. VIII, Art. I, Resp.:
cum generatio sit communis omnibus corporibus corruptibilibus, tamen in corporibus animatis est specialis modus generationis; et propter hoc etiam habent specialiter inter alias vires animae vim generativam.
In viventibus enim primo ex generante deciditur aliquid quod est sufficiens ad generationem quantum ad principium activum et passivum; quamvis in quibusdam idem generans sit quod utrumque ministrat, sicut in plantis quae non habent sexum distinctum. In quibusdam autem, scilicet quae habent sexum distinctum, a mare ministratur principium activum, a femina principium materiale; et animalia in coitu, secundum Philosophum, De gener. anim., sunt quasi unum generans, sicut dicitur Genes., II, 24: "Erunt duo in carne una."
Et ideo sequitur secundum, scilicet quod generatio est per modum exitus a generante, quod non est in generatione inanimatorum.
Tertium autem est quod generatum exiens a generante, in principio generationis adhaeret ei, et est in eo vel per contactum, vel per consolidationem, sicut dicit Philosophus in V Meta. (L. 5, nn. 811-815), ut patet in fructibus qui colligantur plantis, et de embrione qui adhaeret secundum contactum matrici.
Et quantum ad has tres conditiones res viva, inquantum generatur, habet tria nomina sibi propria.
Secundum enim quod principia sufficientia suae generationi ministrantur a generante, dicitur gigni, vel genita est.
Secundum autem quod generatur per modum exitus, dicitur oriri.
Secundum autem quod generatur ut conjunctum generanti, dicitur nasci: sic enim generans et generatum est quasi res una. Et ideo, cum nomen naturae a nascendo sumatur, dicuntur esse per naturam quorum principium intus est in ipsis.
Et sic patet quod nasci proprie dicitur illud quod egreditur a generante conjunctum ei, habens ab ipso principia sufficientia generationi.
IBID., AD PRIMUM;
...genitum, secundum quod est idem quod natum, non dicitur a generando, sed a gignendo. Unde quamvis inanimata proprie dicantur generata, non tamen proprie dicuntur genita neque nata.
NATURE IS SAID OF FORM AND OF MATTER AND NATURAL MOTION
Scriptum Super Lib. II Sententiarum, Dist. XXII, Q.III, Art. II, Sol. I, Resp. & Ad 2:
motus naturalis dicitur cujus principium est natura. Natura autem dicitur dupliciter: scilicet de forma quae est principium activum motus et de materia quae est principium passivum.
Secundum hoc igitur dupliciter dicitur aliquis motus naturalis..
Uno modo quia in ipso quod movetur est principium activum motus; et sic corpora gravia et levia moventur naturaliter.
Alio modo quia in eo quod movetur est dispositio naturalis per quam aliquid sit mobile ab aliquo movente; et hoc contingit dupliciter.
quia vel est ista aptitudo ad hoc quod moveatur ab illo movente cum inclinatione ad contrarium motum, sicut est in corpore animalis; et tunc motus ille dicitur violentus quantum ad naturam corporis, inquantum est corpus; naturalis autem quantum ad naturam corporis, inquantum est animatum, ut dicit Philosophus in VIII Phys. (254b 18; 1.7, n. 3)
Aut non est aptitudo ad contrarium inclinans, sicut patet in motu corporum caelestium quae moventur a substantia separata, et tamen dicuntur moveri naturaliter, ut dicit Commentator in I Caeli et Mundi.
Et hoc modo motus ascensionis Christi fuit naturalis; quia cum corpus glorificatum omnino sit subjectum animae, non potest esse aliqua inclinatio ad contrarium ejus quod anima vult; unde removetur in eis inclinatio gravitatis et levitatis repugnans voluntati, sicut inclinatio calidi et frigidi, quae est ad mutuum corruptionem...
Ad secundum dicendum quod motus ille non erat naturalis corpori inquantum corpus, sed inquantum instrumentum animae glorificatae, per quam tollebatur inclinatio qualitatum contrariarum ad actiones et motus suos.
Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 70, Art. 3, Ad 4 & 5:
motus corporis caelestis est naturalis, non propter principium activum, sed propter principium passivum: quia scilicet habet in sua natura aptitudinem ut tali motu ab intellectu moveatur.”
caelum dicitur movere seipsum, inquantum componitur ex motore et mobili, non sicut ex forma et materia, sed secundum contactum virtutis, ut dictum est. Et hoc etiam modo potest dici quod eius motor est principium intrinsecum: ut sic etiam motus caeli possit dici naturalis ex parte principii activi; sicut motus voluntarius dicitur esse naturalis animali inquantum est animal, ut dicitur in VIII Physics. (lect 7, n. 3)
Summa Theologiae, Tertia Pars, Q. 33, Art. 4, Ad 3:
principium passivum naturale sufficit ad transmutationem naturalem quando naturali et consueto modo movetur a principio activo proprio. Sed hoc in proposito non habet locum. Et ideo conceptio illa non potest dici simpliciter naturalis.
Is it secundum quid naturalis?
Summa contra Gentiles. Liber III. Capitulum XXIII
Amplius. Si principium motus caeli est sola natura, absque apprehensione aliqua, oportet quod principium motus caeli sit forma caelestis corporis, sicut et in elementis: licet enim formae simplices non sint moventes, sunt tamen principia motuum, ad eas enim consequuntur motus naturales, sicut et omnes aliae naturales proprietates. Non autem potest esse quod motus caelestis sequatur formam caelestis corporis sicut principium activum. Sic enim forma est principium motus localis, inquantum alicui corpori, secundum suam formam, debetur aliquis locus, in quem movetur ex vi suae formae tendentis in locum illum, quam quia dat generans, dicitur esse motor: sicut igni secundum suam formam competit esse sursum. Corpori autem caelesti, secundum suam formam, non magis congruit unum ubi quam aliud. Non igitur motus caelestis principium est sola natura. Oportet igitur quod principium motus eius sit aliquid per apprehensionem movens.