← Library · Natural Philosophy
Phusis 2 - Lectios 11-15
Natural Philosophy · Physics Book 2
From his file: PHUSIS 2 - LECTIOS 11-15.doc.
1PHUSIS 2 - LECTIOS 11-15
THERE CAN BE MANY KINDS OF CAUSES OF THE SAME, BUT ALL THE KINDS OF CAUSE SHOULD NOT BE SOUGHT IN EVERYTHING
In III Metaphysicorum, Lectio IV. n. 375:
Ex hoc enim quod finis non potest esse in rebus immobilibus, videtur procedere quod in scientiis mathematicis, quae abstrahunt a materia et motu, nihil probatur per hanc causam, sicut probatur in scientia naturali, quae est de rebus mobilibus, aliquid per rationem boni. Sicut cum assignamus causam quare homo habet manus, quia per eas melius potest exequi conceptiones rationis. In mathematicis autem nulla demonstratio fit hoc modo, quod hoc modo sit quia melius est sic esse, aut deterius si ita non esset. Puta si diceretur quod angulus in semicirculo est rectus, quia melius est quod sic sit quam quod sit acutus vel obtusus.
Et quia posset forte aliquis esse alius modus demonstrandi per causam finalem, puta si diceretur, si finis erit, necesse est id quod est ad finem praecedere: ideo subiungit, quod nullus omnino in mathematicis facit mentionem alicuius talium pertinentium ad bonum vel ad causam finalem.
In the Physics, the second of these is said to be a demonstration through the formal cause. Although the form is the end of generation, we should note these two different ways of speaking; and also, the difference between the way in which the natural philosopher is said to demonstrate through the formal cause and the way the mathematician would be said to do so. ------------------------------------------------------------------ NATURE ACTS FOR AN END:
PERI YUCHS G, 434a 31-32:
...μηθὲν μάτην ποιεῖ ἡ φύσις. ἕνεκά του γὰρ πάντα ὑπάρχει τὰ φύσει, ἢ συμπτώματα ἔσται τῶν ἕνεκά tou.
Moerbeke's translation of the above:
...nihil frustra facit natura. Propter aliquid enim omnia, quae sunt natura, subsistunt, aut coincidentia sunt eorum, quae sunt propter aliquid.
Quaestio Disputata de Anima, Art. 10, Ad 17:
anima, quamvis sit una et simplex in essentia, habet tamen virtutem ad diversas operationes. Et quia naturaliter dat esse et speciem suo perfectibili inquantum est forma corporis secundum essentiam, ea autem quae sunt naturaliter sunt propter finem, oportet quod anima constituat in corpore diversitatem partium, prout congruit diversis operationibus.
Et verum est quod propter huiusmodi diversitatem, cuius ratio est ex fine, et non ex forma tantum in constitutione viventium magis apparet quod natura operatur propter finem quam in aliis rebus naturalibus, in quibus una forma uniformiter perficit suum perfectibile.
In V Metaphysicorum, Lectio XVI, n. 1000:
Sed tamen bene et male maxime pertinet ad qualitatem in rebus animatis; et praecipue in habentibus "prohaeresim" idest electionem. Et hoc ideo, quia bonum habet rationem finis. Ea vero, quae agunt per electionem, agunt propter finem. Agere autem propter finem maxime competit rebus animatis. Res enim inanimatae agunt vel moventur propter finem, non tamquam cognoscentes finem, neque tamquam se agentes ad finem; sed potius ab alio diriguntur, qui eis naturalem inclinationem dedit, sicut sagitta dirigitur in finem a sagittante.
Res autem irrationales animatae cognoscunt quidem finem et appetunt ipsum appetitu animali, et movent seipsa localiter ad finem tamquam iudicium habentes de fine; sed appetitus finis, et eorum quae sunt propter finem, determinatur eis ex naturali inclinatione. Propter quod sunt magis acta quam agentia. Unde non in eis est iudicium liberum.
Rationalia vero in quibus solum est electio, cognoscunt finem, et proportionem eorum, quae sunt in finem ipsum. Et ideo sicut seipsa movent ad finem, ita etiam ad appetendum finem, vel ea quae sunt propter finem, ex quo est in eis electio libera.
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXVI, Quaest. II, Art. IV, Responsio & Ad 2:
...certitudo proprie dicitur firmitas adhaesionis virtutis cognitivae in suum cognoscibile. Sed omnis operatio et motus cujuscumque tendentis in finem est ex cognitione dirigente, vel conjuncta, sicut in agentibus per voluntatem, vel remota, sicut in agentibus per naturam.
Quia vero non tenderet determinate in finem suum nisi ab aliqua cognitione praecedente in ipsum ordinaretur, inde est quod opus naturae est simile operi artis, inquantum per determinata media tendit in suum finem. Et hoc habet ex determinatione divinae Sapientiae instituentis naturam.
Et ideo nomina quae ad cognitionem pertinent, ad naturales operationes transferuntur; sicut dicitur quod natura sagaciter operatur et infallibiliter; et sic etiam dicitur certitudo in natura tendente in finem.
Et quia virtus in modum naturae operatur inclinando in determinatum finem, ideo virtus dicitur esse certior arte; sicut et natura inquantum inclinat infallibiliter, quantum ex eis est in finem....
Ad secundum dicendum quod certitudo cognitionis est ex seipsa; certitudo autem naturae est ex alio ordinante in finem. Et ideo certitudo cognitionis nunquam deficit, sed certitudo naturae deficit quidem non per se, sed per accidens, quia talis defectus non est ex ipso directivo in finem ex quo habet certitudinem, sed ex aliquo accidente; sicut ignis habet certitudinem absolutam calefaciendi et tamen deficit quandoque ex aliquo impedimento.
The principle of simplicity is based on end:
Scriptum Super Lib. I Sententiarum, Dist II, Q. I, Aret. IV, 3 & Ad 3 Utrum in divinis sint plures personae:
3. Item, natura speciei ad hoc multiplicatur in pluribus individuis, quia non potest totam perfectionem habere in uno, eo quod individuum est corruptibile, et species incorruptibilis: unde in incorruptibilibus est tantum unum individuum in una specie, sicut sol. Sed natura divina habet omnem perfectionem in uno supposito. Ergo vanum est esse pluralitatem suppositiorum, et hoc non potest esse in Deo.”
Ad 3 ...necessitas finis est necessitas conditionata et ex suppositione. Unde non quaeritur in illis quae sunt necessaria absolute, et multo minus in illis quae sunt per se necessaria, non habentia necessitatem ab aliquo. Unde dico quod pluralitas suppositorum in divina essentia non est propter aliquem finem; immo propter seipsam est necessaria, cum ipse Deus est finis omnium. Unde non potest concludi quod sit vana, quia vanum est quod est ordinatum ad finem quem non consequitur.
In III De Anima, Lectio I, n. 582:
Deinde...Inquirit causam pluralitatis sensuum.
Et hoc est quoddam consequens speciem totam; et in talibus assignanda est causa finalis, ut Philosophus docet in ultimo de Generatione Animalium. (Lib. V, cap. 1)
Secus autem de accidentibus individui, quorum assignanda est ratio ex parte materiae, vel agentis.
So why I have hands rather than hoofs is end. But why I am white or brown-eyed is my matter or makers. Perhaps the defect of the individual, missing an eye or limb has no why in the sense of end.
Thomas Aquinas, In III De Anima, Lectio XVII, n. 851:
...natura nihil facit frustra: quia omnia, quae sunt in natura, sunt propter aliud, idest proveniunt ex necessitate ex his, quae propter aliquid sunt. Sicut natura facit membra propter aliquas operationes. Sed ex hoc quod quod membra sunt talis dispositionis, sequitur quod habeant aliqua accidentia, sicut quod habeant pilositates quasdam, vel colores, vel corruptiones, quae non sunt propter finem, sed magis proveniunt ex necessitate materiae.
In VIII Metaphsicorum, Lectio IV, n. 1744:
Si ergo quaeratur quae sit causa eclipsis, non est assignare quae sit materia; sed luna est subiectum patiens talem passionem. Causa autem movens, quae corrumpit lumen, est terra interposita diametraliter inter solem et lunam. Causam vero finalem forsitan non est assignare. Ea enim quae ad defectum pertinent, non sunt propter finem, sed magis proveniunt ex necessitate naturae (materiae?), vel causae agentis. Dicit autem "forsan”, quia consideratio causarum circa singula quae contingunt in motibus caelestibus est valde difficilis.
Summa contra Gentiles, Liber II, Caput XXX:
Ex causa autem finali consequitur in rebus necessitas dupliciter.
Uno quidem modo, prout est primum in intentione agentis. Et quantum ad hoc, eodem modo est necessitas ex fine et ab agente: agens enim in tantum agit in quantum finem intendit, tam in naturalibus quam in voluntariis. In rebus enim naturalibus, intentio finis competit agenti secundum suam formam, per quam finis est sibi conveniens: unde oportet quod secundum virtutem formae tendat res naturalis in finem; sicut grave secundum mensuram gravitatis tendit ad medium. In rebus autem voluntariis, tantum voluntas inclinat ad agendum propter finem quantum intendit finem: licet non semper tantum inclinetur ad agendum haec vel illa quae sunt propter finem quantum appetit finem, quando finis non solum per haec vel illa haberi potest, sed pluribus modis.
Alio vero modo est ex fine necessitas secundum quod est posterius in esse. Et haec est necessitas non absoluta, sed conditionata: sicut dicimus necesse fore ut serra sit ferrea si debet habere serrae opus.
Scriptum Super Lib. II Sententiarum, Dist XXXVIII, Q. I, Art. 3, corpus, Obj 2 & Ad 2:
Obj. 2. Praeterea, ut in 2 Physic. probatur, natura in sua operatione intendit finem. Sed agens per naturam, non agit per voluntatem: quia in eodem libro distinguitur agens a proposito contra agens a natura. Ergo intentio non pertinet ad voluntatem.
Respondeo dicendum, quod ex ipso nomine intentionis potest accipi ad quam potentiam pertineat. Intendere enim dicitur, quasi in aliud tendere. Intendere autem in aliquid, est illius potentiae ad quam pertinet prosequi et fugere aliquid. Haec autem est appetitus vel voluntas; non autem intellectus.
Sed verum est quod intellectus practicus dicit aliquid de fugiendo vel prosequendo, ut in 3 de anima dicitur; unde judicium fugae et prosecutionis ad intellectum practicum pertinet; non autem ipsa prosecutio et fuga. Intellectus autem speculativus neque fugit aut prosequitur, neque etiam aliquid de fugiendo et prosequendo dicit; et ideo intentio non est actus cognoscitivae, sed appetitivae. Per hoc autem quod dicitur in aliquid tendere, importatur quaedam distantia illius in quod aliquid tendit; et ideo quando appetitus fertur immediate in aliquid, non dicitur esse intentio illius, sive hoc sit finis ultimus, sive sit aliquid ad finem ultimum: sed quando per unum quod vult, in aliud pervenire nititur, illius in quod pervenire nititur, dicitur esse intentio. Hoc autem est finis: propter quod intentio dicitur esse de fine, non secundum quod voluntas in finem absolute fertur, sed secundum quod ex eo quod est ad finem, in finem tendit.
Unde intentio in ratione sua ordinem quemdam unius ad alterum importat. Ordo autem unius ad alterum, non est nisi per intellectum, cujus est ordinare.
Sed in quibusdam intellectus ordinans appetitum in finem est conjunctus ipsi appetitui, sicut in habentibus intellectum, ut in homine et in Angelo; in quibusdam autem intellectus ordinans est separatus, sicut in naturalibus, quae diriguntur in finem ab intellectu naturam instituente, et finem sibi praesignante. Appetitus autem intellectui conjunctus, voluntas dicitur: sed appetitus ab intellectu separatus, est appetitus sensibilis et naturalis.
Quamvis autem cujuslibet horum appetituum intentio communis sit, per prius tamen in voluntate invenitur, quae ab intellectu conjuncto in finem dirigitur; et ideo intentio primo et per se actum voluntatis nominat secundum quod in ea est vis intellectus ordinantis.
Ad secundum dicendum, quod naturalia quamvis non habeant voluntatem, tamen intendunt aliquid per appetitum naturalem, secundum quod diriguntur in finem suum ab intellectu divino naturae attribuente inclinationem in finem, quae inclinatio appetitus naturalis dicitur; et ideo non est ita proprie intentio in eis sicut in agentibus a proposito.
Quaestions Disputatae de Potentia, Q. II, Art 3, Ad 5:
Ad quintum dicendum, quod quoad ea ad quae natura potest se extendere secundum propria principia essentialia, non indiget ut ab alio determinetur, sed ad ea tantum ad quae propria principia non sufficiunt. Unde philosophi non sunt ducti ut ponerent opus naturae, opus intelligentiae, ex operibus quae competunt calido et frigido secundum se ipsa; quia in has, etiam ponentes res naturales ex necessitate materiae accidere, omnia naturae opera reducebant. Ducti sunt autem ex illis operationibus ad quas non possunt sufficere virtus calidi et frigidi, et huiusmodi qualitatum; sicut ex membris ordinatis in corpore animalis tali modo quod natura salvatur. Quia ergo naturae divinae secundum se opus est generatio non oportet quod ad hanc actionem ab aliqua voluntate determinetur.- Vel dicendum, quod natura determinatur ab aliquo, ut in finem. Illi autem naturae quae est finis, et non ad finem, non competit ab aliquo determinari.