← Library · Natural Philosophy
Phusis 3 - Lectio 1-5
Natural Philosophy · Physics Book 3
From his file: PHUSIS 3 - LECTIOS 1-5.doc.
Phusis 3 - Lectio 1-5
Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 13, Art. 1, C.:
ratio enim quam significat nomen, est definitio
In III Physicorum, Lectio V, n. 324-325
Nam ratio motus completur non solum per id quod est de motu in rerum natura, sed etiam per id quod ratio apprehendit.
[What is to be understood by ratio in the above? I think it should be understood here as in the statement "ratio quam significat nomen est definitio" Hence, below when Thomas explains what is necessary for what is found in rerum natura of motion to have the rationem motus, he brings out the two parts of the definition of motion.]
De motu enim in rerum natura nihil aliud est quam actus imperfectus, qui est inchoatio quaedam actus perfecti in eo quod movetur: sicut in eo quod dealbatur, iam incipit esse aliquid albedinis.
Sed ad hoc quod illud imperfectum habeat rationem motus, requiritur ulterius quod intelligamus ipsum quasi medium inter duo; quorum praecedens comparatur ad ipsum sicut potentia ad actum, unde motus dicitur actus; consequens vero comparatur ad ipsum sicut perfectum ad imperfectum vel actus ad potentiam, propter quod dicitur actus existentis in potentia, ut supra dictum est.
Unde quodcumque imperfectum accipiatur ut non in aliud perfectum tendens, dicitur terminus motus et non erit motus secundum quem aliquid moveatur; utpote si aliquid incipiat dealbari, et statim alteratio interrumpatur.
Quantum igitur ad id quod in rerum natura est de motu, motus ponitur per reductionem in illo genere quod terminat motum, sicut imperfectum reducitur ad perfectum, ut supra dictum est.
Sed quantum ad id quod ratio apprehendit circa motum, scilicet esse medium quoddam inter duos terminos, sic iam implicatur ratio causae et effectus: nam reduci aliquid de potentia, non est nisi ab aliqua agente. Et secundum hoc motus pertinet ad praedicamentum actionis et passionis: haec enim duo praedicamenta accipiuntur secundum rationem causae agentis et effectus, ut dictum est....
Et quia positum fuit in dubitatione, utrum motus sit actus moventis vel mobilis, et ostensum est quod est actus activi ut ab hoc, et passivi ut in hoc; ad tollendum omnem dubitationem aliquantulum notius dicamus quod motus est actus potentiae activi et passivi.
(In this way is motion like time?) (Does the above also cast light upon why motion is a post-predicament?)
In V Physicorum, Lectio III, n. 668:
Deinde...probat quod non sit motus in genere actionis et passionis.
Actio enim et passio non differunt subiecto a motu, sed addunt aliquam rationem, ut in tertio dictum est.
Unde idem est dicere quod motus sit in agere et pati, et quod motus sit in motu.
In V Physicorum, Lectio III, n. 661:
Concludit ergo ex praemissis, quod cum motus sit de subiecto in subiectum, subiecta autem sunt in aliquo genere praedicamentorum; necesse est quod species motus distinguantur secundum genera praedicamentorum, cum motus denominationem et speciem a termino trahat, ut supra dictum est.
Si ergo praedicamenta sunt divisa in decem rerum genera, scilicet in substantiam at qualitatem etc., ut dictum est in libro Praedicamentorum et in V Metaphysicorum; et in tribus illorum inveniatur motus, scilicet motus qui est in genere quantitatis, et motus qui est in genere qualitatis, et motus qui est in genere ubi, qui dicitur secundum locum.
Qualiter autem motus sit in istis generibus, et qualiter pertineat motus ad praedicamentum actionis et passionis, in tertio dictum est.
Unde nunc breviter dicere sufficat, quod quilibet motus sit in eodem genere cum suo termino, non quidem ita quod motus qui est ad qualitatem sit species qualitatis, sed per reductionem. Sicut enim potentia reducitur ad genus actus, propter hoc quod omne genus dividitur per potentiam et actum: ita oportet quod motus, qui est actus imperfectus, reducatur ad genus actus perfecti.
Secundum autem quod motus consideratur ut est in hoc ab alio, vel ab hoc in aliud, sic pertinet ad praedicamentum actionis et passionis.
In IV Metaphysicorum, Lectio I, nn. 540-543:
Sciendum tamen quod praedicti modi essendi ad quatuor possunt reduci.
Nam unum eorum quod est debilissimum, est tantum in ratione, scilicet negatio et privatio, quam dicimus in ratione esse, quia ratio de eis negociatur quasi de quibusdam entibus, dum de eis affirmat vel negat aliquid. Secundum quid autem differant negatio et privatio, infra dicetur.
Aliud autem huic proximum in debilitate est, secundum quod generatio et corruptio et motus entia dicuntur. Habent enim aliquid admixtum de privatione et negatione. Nam motus est actus imperfectus, ut dicitur tertio Physicorum.
Tertium autem dicitur quod nihil habet de non ente admixtum, habet tamen esse debile, quia non per se, sed in alio, sicut sunt qualitates, quantitates et substantiae proprietates.
Quartum autem genus est quod est perfectissimum, quod scilicet habet esse in natura absque admixtione privationis, et habet esse firmum et solidum, quasi per existens, sicut sunt substantiae.
Et ad hoc sicut ad primum et principale omnia alia referuntur. Nam qualitates et quantitates dicuntur esse, inquantum insunt substantiae; motus et generationes, inquantum tendunt ad substantiam vel ad aliquid praedictorum; privationes autem et negationes, inquantum removent aliquid trium praedictorum.
Quaestiones Disputatae de Malo, Q. I, Art. 1, Utrum malum sit aliquid, Objs. 19 & 20 and Ad 19 & 20:
19. Praeterea, si bonitas non esset aliquid, nihil esset bonum. Ergo similiter si malitia non est aliquid, nihil est malum. Sed constat multa mala esse. Ergo malitia aliquid est.
Ad decimumnonum dicendum, quod ens dicitur dupliciter. Uno modo secundum quod significat naturam decem generum; et sic neque malum neque aliqua privatio est ens neque aliquid.
Alio modo secundum quod respondetur ad quaestionem an est; et sic malum est, sicut et caecitas est.
Non tamen malum est aliquid; quia esse aliquid non solum significat quod respondetur ad quaestionem an est, sed etiam quod respondetur ad quaestionem quid est.
20. Sed dicendum, quod malum non est ens naturae aut moris, sed ens rationis. Sed contra est quod Philosophus dicit in VI Metaph, quod bonum et malum sunt in rebus, sed verum et falsum sunt in intellectu. Ergo malum non est ens rationis tantum, sed est aliquid in rebus naturalibus.
Ad vicesimum dicendum, quod malum quidem est in rebus, sed ut privatio, non autem ut aliquid reale; sed in ratione est ut aliquid intellectum: et ideo potest dici, quod malum est ens rationis et non rei, quia in intellectu est aliquid, non autem in re; et hoc ipsum quod est esse intellectum, secundum quod aliquid dicitur ens rationis, est bonum; bonum enim est aliquid intelligi.
Quaestiones Disputatae de Anima, Art. 1, Ad 15:
...in definitionibus formarum aliquando ponitur subiectum ut informe, sicut cum dicitur: "motus est actus existentis in potentia". Aliquando autem ponitur subiectum formatum, sicut cum dicitur "motus est actus mobilis”, lumen est actus lucidi. Et hoc modo dicitur anima ‘actus corporis organici physici’, quia anima facit ipsum esse corpus organicum, sicut lumen facit aliquid esse lucidum.
In XI Metaphysicorum, Lectio IX, n. 2296:
Exponit hanc particulam positam in definitionem motus, scilicet inquantum huiusmodi, vel inquantum tale. Ad cuius expositionem dicit quod aes est in potentia ad statuam. Et sic idem est subiectum aes, et aes in potentia ad statuam. Tamen non est idem ratione...Quia ergo non est idem secundum rationem aes, et aes in potentia ad statuam...ideo necessarium fuit quod in definitione motus, dicto quod est actus existentis in potentia, adderetur, inquantum huiusmodi.
In XI Metaphysicorum, Lectio IX, n. 2305:
motus...est actus imperfectus. Et huius causa est, quia illud cuius est actus, est imperfectum, et hoc est ens possibile sive ens potentia. Si enim esset actus perfectus, tolleret totam potentiam, quae est in materia ad aliquid determinatum. Unde actus perfecti non sunt actus existentis in potentia, sed existentis in actu. Motus autem ita est existentis in potentia, quod non tollit ab eo potentiam. Quamdiu enim est motus, remanet potentia in mobili ad id quod intendit per motum. Sed solum potentia quae erat ad moveri tollitur per motum; et tamen non totaliter; quia id quod movetur, adhuc in potentia est ad moveri, quia omne quod movetur, movebitur, propter divisionem motus continui, ut probatur in sexto Physicorum. Unde relinquitur, quod motus est actus existentis in potentia: et sic est actus imperfectus et imperfecti.
Are there four reasons why we add inquantum huiusmodi? One to separate motion from the act which the bronze already has even before the motion; second, that it is still in potency to the term of motion; third, that it is still in potency to the motion somewhat; and perhaps fourth, that one is going further.
Scriptum Super Lib. II Sententiarum, Dist II, Q. I, Art 1, Ad 3:
motus univocatur ad minus in intentione generis
Scriptum Super Lib. I Sententiarum, Distinctio XV, Quaest. IV, Art. II, Ad 2:
...omnes species motus aequaliter conveniunt in ratione communi motus; tamen secundum esse suum proprium, motus localis est prior aliis motibus.
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XXXIII, Quaest II, Art. I, Solutio I, Ad 2:
...ea quae dividunt aliquod commune univocum, simul sunt quantum ad intentionem generis, quamvis unum possit esse causa alterius quantum ad esse, sicut motus localis est causa aliorum motuum contra quos dividitur.
Sed ea quae dividunt aliquod commune analogum se habent secundum prius et posterius, etiam quantum ad intentionem communis quod dividitur, sicut patet de substantia et accidente. Unde ex hoc quod una virtus condividitur alteri, non oportet quod una non sit altera principalior.
In XI Metaphysicorum, Lectio IX, n. 2291:
Et sicut non sit aliquid commune decem praedicamentis quod sit genus eorum, ita non est aliquod genus commune omnium motuum. Et propter hoc motus non est aliquod unum praedicamentum distinctum ab aliis praedicamentis; sed sequitur alia praedicamenta
De Potentia, Q. 3, Art. 3, Ad 8:
motus reducitur ad genus sui termini, in quantum proceditur de potentia ad actum:
nam in ipso motu terminus motus est in potentia,
et potentia et actus reducuntur ad idem genus
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Dist XXXI, Q. II, Art. I, Sol. II, Resp:
Est autem duplex actus; scilicet qui est actus imperfecti inquantum huiusmodi, sicut motus; et actus qui est actus perfecti inquantum huiusmodi, sicut operatio consequens formam.
Contingit autem quandoque quod actus perfecti inveniantur in imperfecto secundum quod jam participat aliquid de perfectione, sicut aliquid de actu albi est in pallido. Quando ergo imperfectum ad perfectionem venit, actus qui est ejus inquantum habet aliquid de perfectione in quam tendebat, manet quantum ad id quod est de substantia actus, sed tollitur quantum ad id quod erat de imperfectione actus; sicut loquela balbutinetis pueri tollitur quando venit ad perfectam aetatem, quantum ad id quod imperfectionis erat in ipso; manet autem quidquid erat de perfectione et de substantia loquelae.
Sed motus qui est actus imperfecti, quando pervenitur ad terminum motus, non manet quantum ad aliquid substantiae actus, sed quantum ad radicem secundum quam motus inerat, quae est proportio quaedam et ordo imperfecti ad perfectionem.
Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 45, Art. 3, c.:
Subtracto autem motu ab actione et passione, nihil remanet nisi relatio...Unde relinquitur quod creatio in creatura non sit nisi relatio quaedam ad Creatorem, ut ad principium sui esse; sicut in passione quae est cum motu, importatur relatio ad principium motus
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, , Dist X, Q. I, Art. I, Sol. III, Resp.:
Omnia autem quae factionem et motum important, conveniunt per se ei quod accedit ad terminum, cui tamen per se non convenit esse in termino; sicut moveri ad albedinem, per se convenit non albo, cui non convenit esse album.
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, , Dist. VII, Q.II, Art. I, Ad 1:
mutari proprie dicitur per remotionem ab termino a quo; fieri autem dicitur per accessum ad terminum ad quem.
quia igitur nihil remotum est a Deo neque secundum rem neque secundum rationem; aliquid autem advenit ei secundum rationem, etsi non secundum rem; ideo potest dici fieri, sed non mutari. Sicut etiam sciens quando considerat, non mutatur proprie loquendo, sed perficitur, ut dicit Philosophus in II De Anima (417b; Lectio XI, n. 36 et seq.)”
Scriptum Super Lib. II Sententiarum, Dist III, Q. V, Art. II, Ad Quintum:
fieri dupliciter potest accipi.
Uno modo secundum quod pertinet ad motum praecedentem esse rei quae fieri dicitur. Et sic oportet quod fieri rei praecedat duratione factum esse, ut objectio probat.
Alio modo dicitur fieri ipsa terminatio esse motus inducentis. Sicut illuminari signatur per modum fieri et hoc ipsum quod dicitur terminari. Et huiusmodi fieri non praecessit tempore factum esse, nec differt ab eo nisi ratione. Hoc enim quod est esse illuminatum, si consideretur secundum se, signatur ut factum, ut cum dicitur illuminatum; si autem consideratur prout est aliquid motus praecedentis, scilicet terminus, sic significatur ut in fieri, ut cum dicitur illuminari. Et ideo non est verum hoc dicere nisi in primo instanti in quo motus praecedens terminatur; quamvis semper postea verum sit dicere, hoc factum esse.
Sic autem accepto fieri non oportet quod sit non esse sed quod sit nunc primo esse. Et per hunc modum de Christo verum est dicere, simul concipi et conceptum esse; unde non oportet quod conceptio fuerit successiva.
The Above Text Is Also Important for Book Six.
Scriptum Super Lib. IV Sententiarum, Dist 49, Q. 1, Art. 4, Qa. 3, corpus:
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, quia motus localis prior est omnium aliorum motuum; ideo secundum philosophum, nomen motus et distantiae et omnium hujusmodi derivatum est a motu locali ad omnes alios motus. Finis autem motus localis est locus, ad quem cum aliquod pervenerit, ibi manet quiescens, et in eo conservatur; et ideo in quolibet motu ipsam quietationem in fine motus dicimus collocationem, vel mansionem; et ideo cum nomen motus derivetur usque ad actum appetitus et voluntatis, ipsa assecutio finis appetitivi motus, dicitur mansio vel collocatio in fine; et ideo diversi modi consequendi finem ultimum diversae mansiones dicuntur; ut sic unitas domus respondeat unitati beatitudinis, quae est ex parte objecti; et pluralitas mansionum respondeat differentiae quae in beatitudine invenitur ex parte beatorum. Sicut etiam videmus in rebus naturalibus quod est idem locus sursum, ad quem tendunt omnia levia; sed unumquodque pertingit propinquius secundum quod est levius; et ita habent diversas mansiones secundum differentias levitatis.