← Library · Natural Philosophy
Phusis 5
Natural Philosophy · Physics Book 5
From his file: PHUSIS 5.doc.
Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 45, Art. 2, Ad 2:
de ratione mutationis est, quod aliquid idem se habeat aliter nunc et prius: nam quandoque est idem ens actu, aliter se habens nunc et prius, sicut in motibus secundum quantitatem et qualitatem et ubi; quandoque vero est idem ens in potentia tantum, sicut in mutatione secundum substantiam, cuius subiectum est materia.
Sed in creatione, per quam producitur tota substantia rerum, non potest accipi aliquid idem aliter se habens nunc et prius, nisi secundum intellectum tantum; sicut si intelligatur aliqua res prius non fuisse totaliter, et postea esse.
Quaestiones Disputatae De Veritate (et Bonitate), Q. 28, Art 1, corpus:
Dicendum, quod differentia est inter motum et mutationem.
Nam motus unus est quo aliquid affirmative significatum abiicitur, et aliquid affirmative significatum acquiritur: est enim motus de subiecto in subiectum, ut dicitur in V Physic. Per subiectum autem intelligitur hoc aliquid affirmative monstratum, ut album et nigrum. Unde unus motus alterationis est quo album abiiicitur et nigrum acquiritur.
Sed in mutationibus quae sunt generatio et corruptio, aliter est; nam generatio est mutatio de non subiecto in subiectum, ut de non albo in album; corruptio vero est mutatio de subiecto in non subiectum, ut de albo in non album. Et ideo in abiectione unius affirmati, et adeptione alterius, oportet duas mutationes intelligi, quorum una sit generatio, et alia corruptio, vel simpliciter, vel secundum quid.
Sic ergo, si in transitu qui est de albedine in nigredinem, consideretur ipse motus: idem motus figuratur per ablationem unius et inductionem alterius; non autem significatur eadem mutatio, sed diversa: tamen se invicem concomitantes, quia generatio unius non est sine corruptione alterius....
Si ergo iustificatio accipiatur ut quidam motus; cum oporteat eumdem motum intelligi quo peccatum aufertur et iustitia inducitur, idem erit iustificatio quod peccatorum remissio, solum ratione differens: prout ambo eumdem motum nominant, sed unum, secundum respectum ad terminum a quo, aliud vero secundum respectum ad terminum ad quem.
Quaestiones Disputatae De Veritate (et Bonitate), Q. 28, Art 6., corpus:
Dicendum, quod remissio culpae et infusio gratiae non sunt idem et hoc sic patet.
Mutationes enim penes terminos distinguuntur. Infusionis autem gratiae terminus est gratiam inesse, remissionis vero culpae culpam non esse.
Est autem oppositorum quantum ad hoc attendenda quaedam differentia.
Nam quaedam opposita sunt quorum utrumque ponit naturam aliquam, ut album et nigrum; et in talibus oppositis negatio utriusque est negatio realis, id est alicuius rei.
Et ideo, cum affirmatio non sit negatio, quia esse album non est idem quod non esse nigrum, sed realiter differunt, ideo corruptio nigri cuius terminus est non esse nigrum, et generatio albi cuius terminus est esse album, sunt realiter diversae mutationes, quamvis sit una motus, ut supra, art. 1 huius quaest., dictum est.
Quaedam vero opposita sunt quorum alterum tantum est natura quaedam, reliquum vero non est nisi remotio vel negatio ipsius, sicut patet in oppositis secundum affirmationem et negationem vel secundum privationem et habitum; et in talibus negatio oppositi, quod ponit naturam aliquam, est realis, quia est alicuius rei; negatio vero alterius oppositi non est realis, quia non est alicuius rei. Est enim negatio negationis, quae est negatio alterius oppositi:
et ideo haec negatio negationis nihil differt secundum rem a positione alterius; unde secundum rem idem est generatio albi et corruptio non albi.
Sed quia negatio, quamvis non sit res naturae, est tamen res rationis, ideo negatio negationis secundum rationem, sive secundum modum intelligendi, est aliud a positione affirmationis: et sic corruptio non albi secundum modum intelligendi est aliud quam generatio albi.
Patet igitur quod, si culpa omnino non est aliquid positive, idem est infusio gratiae et remissio culpae secundum rem; secundum rationem vero non idem. Si autem culpa aliquid ponit non secundum rationem, sed re; est aliud remissio culpae et infusio gratiae, si considerentur ut mutationes, quamvis in ratione motus sint unum, ut supra dictum est.
Culpa autem aliquid ponit et non solam absentiam gratiae. Absentia enim gratiae secundum se considerata habet tantum rationem poenae, non autem rationem culpae, nisi secundum quod relinquitur ex actu voluntario praecedente; sicut tenebra non habet rationem umbrae nisi secundum quod relinquitur ex interpositione corporis opaci.
Sicut ergo ablatio umbrae importat non solum remotionem tenebrae, sed remotionem corporis impedientis; ita remissio culpae non solum importat ablationem absentiae gratiae, sed ablationem impedimenti gratiae, quod erat ex actu peccati praecedente; non ut actus ille non fuerit, quia hoc est impossibile; sed ut propter illum influxus gratiae non impeditur.
Patet igitur quod remissio culpae et infusio gratiae non sunt idem secundum rem.
Quaestiones Disputatae De Veritate (et Bonitate), Q. 28, Art 6., Obj. 5 & Ad 5:
5. Praeterea, secundum Philosophum [lib. de Gen.., comm. 17], generatio unius est corruptio alterius. Cum ergo remotio culpae sit quaedam ipsius corruptio, infusio gratiae est quaedam ipsius generatio. Ergo idem est infusio gratiae quod remotio culpae.
Ad quintum dicendum, quod generatio unius dicitur a Philosopho corruptio alterius per concomitantiam, quia de necessitate sunt simul,
vel propter unitatem motus qui ad has duas mutationes terminatur.
Summa Contra Gentiles, Liber II, Capitulum 17:
Adhuc. Oportet quod motus vel mutatio duratione praecedat id quod fit per mutationem vel motum: quia factum esse est principium quietis et terminus motus.
Unde oportet omnem mutationem esse motum vel terminum motus, qui est successivus.
Et propter hoc, quod fit non est: quia, quandiu durat motus, aliquid fit et non est; in ipso autem termino motus, in quo incipit quies, iam non fit aliquid, sed factum est. In creatione autem non potest hoc esse: quia, si ipsa creatio praecederet ut motus vel mutatio, oporteret sibi praestitui aliquod subiectum; quod est contra rationem creationis. Creatio igitur non est motus neque mutatio.