← Library · Natural Philosophy
Phusis 8
Natural Philosophy · Physics Book 8
From his file: PHUSIS 8.doc.
S. C. Gentiles, III, Caput CLII, Third Arg.:
Quandocumque ab aliquo agente movetur aliquid ad id quod est proprium illi agenti, oportet quod a principio ipsum mobile subdatur impressionibus agentis imperfecte, quasi alienis et non propriis sibi, quousque fiant ei propriae in termino motus: sicut lignum ab igne primo calefit, et ille calor non est proprius ligno, sed praeter naturam ipsius; in fine autem, quando iam lignum ignitum est, fit ei calor proprius et connaturalis.
(The above could be applied to the student believing the teacher.)
S.C.Gentiles, Caput 65, Sixth argument:
Impressio agentis non remanet in effectu, cessante actione agentis, nisi vertatur in naturam effectus. Formae enim generatorum, et proprietates ipsorum, usque in finem manent in eis post generationem, quia efficiuntur eis naturales. Et similiter habitus sunt difficile mobiles, quia vertuntur in naturam: dispositiones autem et passiones, sive corporales sive animales, manent aliquantum post actionem agentis, sed non semper, quia insunt ut in via ad naturam.
(The above is also useful for pointing to nature as something stable.)
Scriptum Super Lib. IV Sententiarum, Distinctio XXII, Quaestio II, Art. 1, Ad primam questionem:
In motibus autem corporalibus quandoque illud quod movetur non cooperatur ad motum nisi recipiendo impressionem agentis tantum: sicut contingit in generatione qua aliquid acquirit primam perfectionem sui esse, quae est etiam primum principium activum in ipso. Et similiter etiam quando acquirit aliquam perfectionem superadditam quae limites suae formae excedit, sciut cum paries depingitur vel cum aer illuminatur.
Quandoque autem perfectio prius suscepta est sufficiens principium illius motus. Et tunc operatur motum illum: sicut patet in motu locali naturali et in sanatione quae fit virtute naturae tantum.
Quandoque autem perfectio habita non sufficit ad operandum effectum, sed cooperatur agenti exteriori: sicut patet cum ars naturam adjuvat.
From letter of John Francis Nieto:
I support the translation of pan kinoumenon upo τινος κινειστηαι as ‘Everything in motion is moved by another’ with a grammatical examination of the middle voice...An appendix treats the contrary arguments of Father James Weisheipl. Perhaps you have read his ‘Nature and Motion in the Middle Ages’, an anthology almost all the articles of which depend upon reading movetur and kinoumenon strictly as of passive voice. Your brother is my advisor...
De Potentia, Q. 3, Art. 1, Ad 5:
instrumentum intelligitur moveri a principali agente, quamdiu retinet virtutem a principali agente impressam;
unde sagitta tamdiu movetur a proiciente, quamdiu manet vis impulsus proicientis.
Sicut etiam generatum tamdiu movetur a generante in gravibus et levibus quamdiu retinet formam sibi traditam a generante;
unde et semen tamdiu intelligitur moveri ab anima generantis quamdiu remanet ibi virtus impressa ab anima, licet corporaliter sit divisum.
Oportet autem movens et motum esse simul quantum ad motus principium, non tamen quantum ad totum motum,
ut apparet in proiectis.
Do the above words (Oportet autem movens et motum esse simul quantum ad motus principium, non tamen quantum ad totum motum) cast light upon the definition of the mover
Quaestiones Disputatae de Potentia, Q. 3, Art. 11, Ad 5:
Ad quintum dicendum, quod instrumentum intelligitur moveri a principali agente, quamdiu retinet virtutem a principali agente impressam; unde sagitta tamdiu movetur a proiciente, quamdiu manet vis impulsus proicientis. Sicut etiam generatum tamdiu movetur a generante in gravibus et levibus quamdiu retinet formam sibi traditam a generante; unde et semen tamdiu intelligitur moveri ab anima generantis quamdiu remanet ibi virtus impressa ab anima, licet corporaliter sit divisum. Oportet autem movens et motum esse simul quantum ad motus principium, non tamen quantum ad totum motum, ut apparet in proiectis.
De Potentia, Q. 3, Art. 1, Ad 6:
vis appetitiva animae non habet imperium nisi super corpus unitum; unde pars decisa non obedit animae appetitivae ad votum.
Sed semen non movetur ab anima generantis per imperium, sed per cuiusdam virtutis transfusionem, quae in semine manet etiam postquam fuerit decisum.
De Potentia, Q. 3, Art. 1, Ad 19:
corpus potest movere quasi non motum specie illa motus qua movet, licet non potest movere nisi aliquo modo motum;
corpus enim caeli alterat non alteratum, sed localiter motum;
et similiter organum virtutis appetitivae movet localiter non motum, sed aliquo modo alteratum [localiter?] Operatio enim appetitivae sensibilis sine corporali alteratione non contingit, sicut patet in ira et in huiusmodi passionibus
Plato was perhaps the first to bring out the statement so important in seeing what is a cause and what is before among causes. Plato saw that what is so through itself is before and a cause of what is so through another. This statement can be applied to all four kinds of cause.
Eighth Book of Natural Hearing, 257a 27-31:
ἀλλὰ μὴν καὶ εἴ γε δέοι σκοπεῖν πότερον αἴτιον κινήσεως καὶ ἀρχὴ τὸ αὐτὸ αὑτὸ κινοῦν, ἢ τὸ ὑπ’ ἄλλου κινούμενον, ἐκεῖνο πᾶς ἂν θείη· τὸ γὰρ αὐτὸ καθ’ αὑτὸ ἓν ἀεὶ πρότερον αἴτιον τοῦ καθ’ ἕτερον και αὐτοῦ οντος.
Summa Contra Gentiles, Liber I, Capitulum XCVII:
Vivere secundum hoc aliquibus attributum est quod visa sunt per se, non ab alio moveri. Et propter hoc illa quae videntur per se moveri, quorum motores vulgus non percipit, per similitudinem dicimus vivere: sicut aquam vivam fontis fluentis, non autem cisternae vel stagni stantis; et argentum vivum, quod motum quendam habere videtur. Proprie enim illa sola per se moventur quae movent seipsa, composita ex motore et moto, sicut animata. Unde haec sola proprie vivere dicimus: alia vero omnia ab aliquo exteriori moventur, vel generante, vel removente prohibens, vel impellente. Et quia operationes sensibiles cum motu sunt, ulterius omne illud quod agit se ad proprias operationes, quamvis non sint cum motu, dicitur vivere: unde intelligere, appetere et sentire actiones vitae sunt. Sed Deus maxime non ab alio, sed a seipso operatur: cum sit prima causa agens. Maxime igitur ei competit vivere.