← Library · Natural Philosophy
Principa Moventia
Natural Philosophy · Physics Book 8
From his file: PRINCIPIA MOVENTIA.doc.
Principa Moventia
Summa Contra Gentiles, Lib. III, Caput XXIII:
formae simplices non sint moventes, sunt tamen principia motuum, ad eas enim consequuntur motus naturales, sicut et omnes aliae naturales proprietates.
The word first in the definition of the mover would seem to separate the mover as a cause from these principia motuum which are not moventes.
In the following text, the above principia motuum are called activa.:
Natura igitur corporis gravis et levis est principium activum motus eius: natura vero corporis caelestis est motus ipsius passivum principium.
Unde non debet alicui videri quod violenter moveatur, sicut corpora gravia et levia, quae a nobis moventur per intellectum. Corporibus enim gravibus et levibus inest naturalis aptitudo ad contrarium motum ei a quo moventur a nobis, et ideo a nobis moventur per violentiam:
licet motus corporis animalis, quo movetur ab anima, non sit ei violentus inquantum est animatum, etsi sit ei violentus inquantum est grave quoddam.
Corpora autem caelestia non habent aptitudinem ad motum contrarium, sed ad illum quo moventur a substantia intelligente. Unde simul est voluntarius, quantum ad principium activum; et naturalis, quantum ad principium passivum.
Summa Contra Gentiles, Liber III, Caput CLII, Third Arg.:
Quandocumque ab aliquo agente movetur aliquid ad id quod est proprium illi agenti, oportet quod a principio ipsum mobile subdatur impressionibus agentis imperfecte, quasi alienis et non propriis sibi, quousque fiant ei propriae in termino motus: sicut lignum ab igne primo calefit, et ille calor non est proprius ligno, sed praeter naturam ipsius; in fine autem, quando iam lignum ignitum est, fit ei calor proprius et connaturalis.
Summa Contra Gentiles, Caput 65, Sixth argument:
Impressio agentis non remanet in effectu, cessante actione agentis, nisi vertatur in naturam effectus. Formae enim generatorum, et proprietates ipsorum, usque in finem manent in eis post generationem, quia efficiuntur eis naturales. Et similiter habitus sunt difficile mobiles, quia vertuntur in naturam: dispositiones autem et passiones, sive corporales sive animales, manent aliquantum post actionem agentis, sed non semper, quia insunt ut in via ad naturam.
Summa Contra Gentiles, Liber IV, Caput 97, p. 566R:
Non enim motus caeli sic est naturalis sicut motus gravium et levium, ut ab aliquo interiori activo principio inclinetur ad motum: sed dicitur naturalis, inquantum habet in sua natura aptitudinem ad talem motum; principium autem illius motus est aliquis intellectus.
In III De Caelo, Lectio VII, n. 594:
Utrumque autem ex eadem radice erroris procedit. Existimavit enim quod forma corporis gravis et levis sit principium activum motus per modum moventis, ut sic oporteat esse aliquam resistentiam ad inclinationem formae; et quod motus non procedit immediate a generante qui dat formam. Sed hoc est omnino falsum. Nam forma gravis et levis non est principium motus sicut agens motum, sed sicut quo movens movet: sicut color est principium visionis, quo aliquid videtur. Unde et Aristoteles dicit in VIII Physic, post ea quae dixerat de motu gravium et levium: quod quidem igitur nihil horum movet seipsum manifestum est; sed motus habent principium, non movendi neque faciendi, sed patiendi.