Private Roads of Reasoned Out Knowledge: Texts

← Library · Wisdom about Beginnings

Private Roads of Reasoned Out Knowledge: Texts

Wisdom about Beginnings · Roads in Our Knowledge

From his file: PRIVATE ROADS-TEXTS.doc.

Word doc

PRIVATE ROADS OF REASONED OUT KNOWLEDGE: TEXTS

In II Metaphysicorum, Lectio V, n. 335:

quia diversi secundum diversos modos veritatem inquirunt, ideo oportet quod homo instruatur per quem modum in singulis scientiis sint recipienda ea quae dicuntur.

Et quia non est facile quod homo simul duo capiat, sed dum ad duo attendit, neutrum capere potest; absurdum est, quod homo simul quaerat scientiam et modum qui convenit scientiae.

Et propter hoc debet prius addiscere logicam quam alias scientias quia logica tradit communem modum procedendi in omnibus aliis scientiis.

Modus autem proprius singularum scientiarum, in scientiis singulis circa principium tradi debet.

Sylvester of Ferrara, Commentaria in Summa Contra Gentiles, Liber I, Caput XIV, Leonine edition:

Sed quia fatuum est simul quaerere scientiam et modum scientiae, ut in II Metaph. dicitur, ideo in hoc capite declarat qoumodo divinam substantiam investigare debeamus; in aliis vero sequentibus eius conditiones inquirit.

In II Metaphysicorum, Lectio V, nn. 336-337

ille modus, qui est simpliciter optimus, non debet in omnibus quaeri..."acribologia" idest diligens et certa ratio, sicut est in mathematicis, non debet requiri in omnibus rebus, de quibus sunt scientiae; sed debet solum requiri in his, quae non habent materiam.

Ea enim quae habent materiam, subjecta sunt motui et variationi: et ideo non potest in eis omnibus omnimoda certitudo haberi. Quaeritur enim in eis non quid semper sit et ex necessitate, sed quid sit ut in pluribus.

Immaterialia vero secundum seipsa sunt certissima quia sunt immobilia. Sed illa quae in sui natura sunt immaterialia, non sunt certa nobis propter defectum intellectus nostri, ut praedictum est. Huiusmodi autem sunt substantiae separatae

Sed mathematica sunt abstracta a materia, et tamen non sunt excedentia intellectum nostrum: et ideo in eis est requirenda certissima ratio.

Et quia tota natura est circa materiam, ideo iste modus certissimae rationis non pertinet ad naturalem philosophum.

Et quia in scientia naturali non convenit iste certissimus rationis modus, ideo in scientia naturali ad cognoscendum modum convenientem illi scientiae,

primo perscrutandum est quid sit natura: sic enim manifestum erit de quibus sit scientia naturalis.

Et iterum considerandum est "si unius scientiae", scilicet naturalis, sit omnes causas et principia considerare, aut sit diversorum scientiarum. sic enim poterit scire quis modus demonstrandi conveniat naturali.

Et hunc modum ipse observat in secundo Physicorum, ut patet diligenter intuenti.

In III Metaphysicorum, Lectio II, n. 346:

Dictum est autem in secundo libro, quod prius oportet quaerere modum scientiae, quam ipsam scientiam. Et ideo primo ponit dubitationes pertinentes ad modum considerationis huius scientiae....

Ad modum autem scientiae huius duo pertinent, ut in secundo dictum est: scilicet consideratio causarum, ex quibus scientia demonstrat; et iterum res de quibus scientia considerat.

Unde circa primum duo facit. Primo movet dubitationem pertinentem ad considerationem causarum. Secundo movet multas dubitationes pertinentes ad ea de quibus est scientia.

Eudemian Ethics, Book One, 1216b 40 - 1217a 10:

εἰσὶ γάρ τινες ο( διὰ τὸ δοκεῖν φιλοσόφου εἶναι τὸ μηθὲν εἰκῇ λέγειν ἀλλὰ μετὰ λόγου, πολλάκις λανθάνουσι λέγοντες ἀλλοτρίους λόγους τῆς πραγματείας καὶ κενούς (τοῦτο δὲ ποιοῦσιν ὁτὲ μὲν δι’ ἄγνοιαν, ὁτὲ δὲ δι’ ἀλαζονείαν) ὑφ’ ὧν ἁλίσκεσθαι συμβαίνει καὶ τοὺς ἐμπείρους καὶ δυναμένους πράττειν ὑπὸ τούτων τῶν μήτ’ ἐχόντων μήτε δυναμένων διάνοιαν ἀρχιτεκτονικὴν ἢ πρακτικήν. πάσχουσι δὲ τοῦτο δι’ ἀπαιδευσίαν· ἀπαιδευσία γάρ ἐστι περὶ ἕκαστον πρᾶγμα τὸ μὴ δύνασθαι κρίνειν τούς τ’ οἰκείους λόγους τοῦ πράγματος καὶ τοὺς ἀλλοτρίους.

In IV Metaphysicorum, Lectio I, n. 529:

In praecedenti libro Philosophus disputative processit de illis, quae debent in hac scientia considerari: hic incipit procedere demonstrative determinando veritatem quaestionum prius motarum et disputatorum.

Fuit autem in praecedenti libro disputatum tam de his quae pertinent ad modum huius scientiae, scilicet ad quae se extendit huius scientiae consideratio, quam etiam de his quae sub consideratione huius scientiae cadunt.

Et quia prius oportet cognoscere modum scientiae quam procedere in scientia ad ea consideranda de quibus est scientia, ut in secundo libro dictum est: ideo dividitur haec pars in duas.

Primo dicit de quibus sit consideratio huius scientiae.

Secundo dicit de rebus quae sub consideratione huius scientiae cadunt, in quinto libro.

Prima in duas. Primo subjectum stabilit huius scientiae. Secundo procedit ad solvendum quaestiones motas in libro praecedenti de consideratione huius scientiae.

In VI Metaphysicorum, Lectio I, n. 1144:

Postquam Philosophus in quarto huius ostendit, quod haec scientia considerat de ente et uno, et de his quae consequuntur ad ens inquantum huiusmodi, et quod omnia ista dicuntur multipliciter, et in quinto huius eorum multiplicitatem distinxit, hic incipit de ente determinare, et de aliis quae consequuntur ad ens.

Dividitur autem pars ista in duas. In prima ostendit per quem modum haec scientia debet determinare de ente. In secunda incipit de ente determinare, scilicet in principio septimi.

Prima pars dividitur in duas. In prima ostendit modum tractandi de entibus, qui competit huic scientiae per differentiam ad alias scientias. In secunda removet a consideratione huius scientiae ens aliquibus modis dictum, secundum quos modos ens non intenditur principaliter in hac scientia. [Lectio II seq.]

Prima autem pars dividitur in duas. In prima parte ostendit differentiam huius scientiae ad alias per hoc, quod considerat principia entis inquantum est ens. Secundo quantum ad modum tractandi de huiusmodi principiis.

In VI Metaphysicorum, Lectio I, nn. 1145-1146:

omnis scientia intellectualis qualitercumque participet intellectum: sive sit solum circa intelligibilia, sicut scientia divina; sive sit circa ea quae sunt aliquo modo imaginabilia, vel sensibilia in particulari, in univerali autem intelligibilia, et etiam sensibilia prout de his est scientia, sicut in mathematica et in naturali; sive etiam ex universalibus principiis ad particularia procedant, in quibus est operatio, sicut in scientiis practicis: semper oportet quod talis scientia sit circa causas et principia.

Quae quidem principia aut sunt certiora quo ad nos sicut in naturalibus, quia sunt propinquiora sensibilibus, aut simpliciora et priora secundum naturam, sicut est in mathematicis. Cognitiones autem quae sunt sensitivae tantum, non sunt per principia et causas, sed per hoc quod ipsum sensibile objicitur sensui. Discurrere enim a causis in causata vel e contario, non est sensus, sed solum intellectus.

Vel certiora principia dicit ea quae sunt magis nota et exquisita. Simplicia autem ea, quae magis superficialiter exquiruntur, sicut est in scientiis moralibus, quorum principia sumuntur ex his quae sunt ut in pluribus.

In VI Metaphysicorum, Lectio 1, n. 1149:

ex ipso quod quid est noto per sensum vel per suppositionem, demonstrant scientiae proprias passiones, quae secundum se insunt generi subjecto, circa quod sunt. Nam definitio est medium in demonstratione propter quid.

Modus autem demonstrationis est diversus; quia quaedam demonstrant magis necessarie, sicut mathematicae scientiae, quaedam "vero infirmius", idest non de necessitate; sicut scientiae naturales, in quibus multae demonstrationes sumuntur ex his quae non semper insunt, sed frequenter.

In VI Metaphysicorum, Lectio 1, n. 1156:

Cum enim definitio sit medium demonstrationis, et per consequens principium sciendi, oportet quod ad diversum modum definiendi, sequitur diversitas in scientiis speculativis.

In II Physicorum, Lectio 1, n. 141:

Postquam Philosophus in primo libro determinavit de principiis rerum naturalium, hic determinat de principiis scientiae naturalis.

Ea autem quae primo oportet cognoscere in aliqua scientia, sunt subjectum ipsius, et medium per quod demonstrat.

Unde hic secundus liber in duas partes dividitur:

in prima determinat de quibus est consideratio scientiae naturalis;

in secunda ex quibus causis demonstrat.

In II Physicorum, Lectio III, n. 157:

Postquam Philosophus ostendit quid sit natura et quot modis dicitur, hic consequenter intendit ostendere de quibus considerat scientia naturalis.

Et dividitur in duas partes: in prima ostendit quomodo differt naturalis a mathematico; in secunda ostendit ad quae se extendit consideratio scientiae naturalis.

In II Physicorum, Lectio V, n. 176:

Postquam Philosophus ostendit de quibus considerat scientia naturalis, hic incipit ostendere ex quibus causis demonstret

Et dividitur in partes duas: in prima determinat de causis; in secunda vero ostendit ex quibus causis naturalis demonstret.

In II Physicorum, Lectio X1, nn. 241 & 243:

primo praemittit quaedam quae sunt necessaria ad propositum ostendendum; secundo probat propositum [quod naturalis ex omnibus causis demonstrat].

Circa primum duo praemittit ad subsequentem probationem necessaria: quorum primum est de habitudine causarum ad invicem; secundum est de consideratione naturalis philosophiae....proponit secundum, quod est, de quibus scilicet consideret naturalis.

In II Physicorum, Lectio X1, nn. 244 &247:

ostendit propositum. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod ad naturalem pertinet considerare omnes causas et per eas demonstrare....secunda probat quaedam quae in hac probatione supponit.

Circa primum duo facit: primo ostendit quod naturalis omnes causas considerat; secundo quod per omnes causas demonstrat...quomodo naturalis demonstrat per omnes causas.

In II Physicorum, Lectio XI, n. 248:

quando ex causis praecedentibus in generatione, scilicet ex materia et movente, sequitur aliquid ex necessitate, tunc ex eis potest sumi demonstratio, ut supra dictum est;

non autem quando sequitur aliquid ut frequenter. Sed tunc debet sumi demonstratio ab eo quod est posterius in generatione, ad hoc quod aliquid ex necessitate sequatur ex altero, sicut ex propositionibus demonstrationis sequitur conclusio; ut procedamus demonstrando sic: si hoc debet fieri, ista et ista requiruntur; sicut si debet generari homo, necesse est quod sit semen humanum agens in generatione. Si autem procedamus e converso: est semen humanum agens in generatione, non sequitur, ergo generabitur homo, sicut ex propositionibus sequitur conclusio.

In Boetii De Trinitate, Prologus, n. 9:

Modus autem tractandi de Trinitate duplex est, ut dicit Augustinus in I de Trinitate; scilicet per auctoritates et per rationes: quorum utrumque Augustinus complexus est, ut ipsemet dicit.

In Boetii De Trinitate, Proemium, n. 11:

ex subtilibus rationibus quas inducit: unde dicit Ex intimis disciplinis philosophiae sumpta: quae sunt disciplinae a sensibilibus abstrahentes, quarum principiis et conclusionibus utitur, et metaphysicae et logicae.

In Boetii De Trinitate, Proemium, Q. I, Art. 4, Responsio:

Deum esse trinum, est solummodo creditum, et nullo modo potest demonstrative probari; quamvis ad hoc aliquales rationes non necessariae, nec multum probabiles, nisi credenti haberi possint.

In Boetii De Trinitate, Proemium, Q. II, art. 1, Ad 5:

duplex est humana ratio. Una demonstrativa, cogens intellectum ad credendum; et talis non potest haberi de his quae sunt fidei, sed potest haberi ad evacuanda ea quae fidem destruunt, vel impossibilem asserunt. Quamvis enim ea quae fidei sunt, demonstrari non possint, non tamen possunt demonstrative improbari. Si autem talis ratio ad probandum ea quae sunt fidei, induceretur, evacueretur meritum fidei: quia iam assentire his non eset voluntarium, sed necessarium.

Ratio autem persuasoria sumpta ex aliquibus similitudinibus ad ea quae sunt fidei inducta, non evacuat fidei rationem, quia non facit ea esse apparentia, cum non fiat resolutio usque ad prima principia, quae intellectu videntur. Nec igitur meritum fidei evacuat, quia non cogit intellectum ad consentiendum; unde assensus remanet voluntarius.

In Boetii De Trinitate, Proemium, n. 13:

Hic excusat operis defectum; quia scilicet non debet requiri ab eo in hoc opere plus certitudinis quam quantum ratio humana valet ad alta Deitatis conscendere;

quod probat per locum a minori in aliis artibus, in quibus iste terminus unicuique artifici constituitur, ut tantum faciat quantum humana ratio sinit. Non enim semper medicus curat; sed si non omittit de his quae facere debet, sine culpa erit; et similiter est in aliis artibus.

Unde in hoc opere, ubi est materia difficilis, sensum humanae naturae excedens, magis debet auctori venia dari, si non ad perfectam certitudinem quaestionem deducat.

Augustinus, XII de Trinitate, L. XIV, c. 7:

Huic scientiae tribuo illud tantum quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, defenditur, roboratur.

In Boetii De Trinitate, Proemium, Q. II, Art. 2, Ad. 2:

quando causae cognoscuntur per suos effectus, effectus cognitio supplet locum cognitionis quidditatis causae, quae requiritur in illis scientiis quae sunt de rebus quae per se ipsas cognosci non possunt: et sic non oportet quod ad hoc quod de divinis scientiam habeamus, praesciatur de Deo quid est.

Vel potest dici, quod hoc ipsum quod scimus de Deo quid non est, supplet in divina scientia locum cognitionis quid est: quia sicut per quid est distinguitur res ab aliis, ita per hoc quod scitur quod non est.

In Boetii De Trinitate, Proemium, Q. II, Art. 2, Ad 3:

partes subjecti in scientia non solum sunt intelligendae partes subjectivae vel integrales; sed partes subjecti sunt omnia illa quorum cognitio requiritur ad cognitionem subjecti, cum omnia huiusmodi non tractentur in scientia, nisi in quantum habent ad subjectum ordinari.

Passiones etiam dicuntur quaecumque de aliquo probari possunt, sive negationes, sive habitudines ad alias res. Et talia multa de Deo probari possunt et ex principiis naturaliter notis, et ex principiis fidei.

In Boetii De Trinitate, Proemium, Q. II, Art. 2, Ad 4:

Articuli autem fidei in hac scientia non sunt quasi conclusiones, sed quasi principia, quae etiam defenduntur ab impugnantibus, sicut et Philosophus IV Metaph. disputat contra negantes principia: et manifestantur per aliquas similitudines contra principia naturaliter nota per inductionem {??}, non autem ratione demonstrativa probantur.

In Boetii De Trinitate, Lectio II, Exp. nn. 3-11:

modus quo aliqua discutiuntur, debet congruere et rebus, et nobis. Nisi enim rebus congrueret intelligi non posset; nisi congrueret nobis, nos capere non possemus,

utpote quia res divinae ex natura sua habent quod non cognoscuntur nisi intellectu. Unde si aliquis vellet aliter sequi imaginationem in consideratione eorum, non posset intelligere, quia ipsae res non sunt sic intelligibiles.

Si autem aliquis velit res divinas per seipsas videre, et ea certitudine comprehendere, sicut comprehenduntur sensibilia et demonstrationes mathematicae; non posset hoc modo capere propter defectum intellectus sui, quamvis ipsae res sint secundum se hoc modo intelligibiles.

Et quod modus congruus est in inquisitione qualibet observandus, probat inducendo auctoritatem Philosophi in I Ethic....eruditi hominis est unumquodque ut ipsum est, idest per modum congruum ipsius rei, ita de eo fidem capere tentare. Non enim de omnibus potest aequalis certitudo et evidentia demonstrationis servari; et sunt haec veba Philosophi I Ethic" Disciplinati enim est intantum certitudinem inquirere circa unumquodque genus, inquantum natura rei recipit.

Deinde....inquirit modum congruum suae inquisitioni per distinctionem a modis qui in aliis scientiis servantur. Et quia modus debet esse congruus rei de qua est perscrutatio, ideo dividitur haec pars in duas.

Primo enim distinguit scientias secundum res de quibus determinant

Secundo ostendit modos singulis rebus congruos.....

Circa primum tria facit.

Primo ostendit de quibus considerat naturalis philosophia;

secundo de quibus mathematica....

tertio de quibus considerat divina scientia....

Dicit ergo: Bene dictum est, quod unumquodque ut est, ita de eo debet fides capi: nam cum tres sint partes speculativae, scilicet philosophiae (hoc dicit ad differentiam ethicae, quae est operativa, sive practica) in omnibus requiritur modus competens materiae. Sunt autem tres partes praedictae, physica, sive naturalis, mathematica, et divina, sive theologia.

Cum, inquam, sunt tres partes, naturalis quae est una de tribus, est in materia inabstracta; idest, versatur eius consideratio circa res mobiles a materia non abstractas...ipsum compositum ex materia et forma, inquantum huiusmodi, habet motum sibi debitum; vel ipsa forma in materia existens est principium motus; et ideo eadem est consideratio de rebus secundum quod sunt materiales, et secundum quod sunt mobiles.

Deinde exponit de quibus sit mathematica, dicens Mathematica est sine motu, idest sine motus et mobilium consideratione, in quo a naturali differt; inabstracta, idest, considerat formas quae secundum esse non sunt a materia abstractae, in quo convenit cum naturali: quod quomodo sit exponit. Haec scilicet mathematica, speculatur formas sine materia, ac per hoc sine motu: quia ubicumque est motus, est materia, ut probatur X Metaph. Eo modo enim quo habent materiam, ibi est motus; et sic ipsa speculatio mathematica est sine materia et sine motu. quae formae scilicet de quibus mathematicus speculatur, cum sint in materia, non possunt ab his separari secundum esse, etsi secundum speculationem sunt separabiles.

Deinde ostendit de quibus divina, ibi, Theologia, idest tertia pars speculativae, quae dicitur divina, vel metaphysica vel prima philosophia, est sine motu, in quo convenit cum mathematica, et differt a naturali; abstracta, scilicet a materia atque inseparabilis: per quae duo differt a mathematica. Res enim divinae sunt secundum esse abstractae a materia et motu; sed mathematicae non abstractae, sunt autem consideratione separabiles; sed res divinae inseparabiles, quia nihil est separabile nisi quod est coniunctum.

Unde res divinae non sunt consideratione separabiles a materia, sed secundum esse abstractae; res vero mathematicae e converso.

Et hoc probat per Dei substantiam de qua divina scientia considerat principaliter, unde et nominatur inde.

Deinde..ostendit quis modus sit congruus praedicis partibus: et circa hoc duo facit.

Primo concludit modos congruos singulis partium praedictarum....

Secundo exponit ultimum modum, qui est proprius praesenti inquisitioni; et hoc dupliciter.

Primo removendo id quod est impedimentum....ut scilicet de eis iudicandi sequamur iudicium imaginationis.

Secundo ostendendo id quod est proprium ibi sed potius ipsam inspicere formam sine motu et materia....

In Boetii De Trinitate, Lectio II, Q. II, Art. 1, c.:

Tertio modo dicitur aliquis processus rationalis a potentia rationali, inquantum scilicet procedendo sequimur proprium modum animae rationalis in cognoscendo, et sic rationalis processus est proprius scientiae naturalis.

Scientia enim naturalis in suis processibus servat proprium modum rationalis animae quantum ad duo.

Primo quantum ad hoc quod, sicut anima rationalis a sensibilibus, quae sunt magis nota quoad nos, accipit cognitionem intelligibilium, quae sunt magis nota secundum naturam, ita scientia naturalis procedit ex his quae sunt nota magis quoad nos, et minus nota secundum naturam, ut patet in I Physic. Demonstratio, quae est per signum vel per effectum, magis usitatur in scientia naturali.

Secundo quia, cum sit rationis de uno in aliud discurrere, hoc magis in scientia naturali servatur, ubi ex cognitione unius in cognitione alterius devenitur, sicut ex cognitione effectus in cognitionem causae.

Et non proceditur solum ab uno in aliud secundum rationem, quod non est aliud secundum rem, sicut si ab animali proceditur ad hominem.

In scientiis enim mathematicis proceditur per ea tantum, quae sunt de essentia rei, cum demonstrent solum per causam formalem; et ideo non demonstratur in eis aliquid de una re per aliam rem, sed per propriam definitionem illius rei. Etsi enim dentur aliquae demonstrationes de circulo ex triangulo, vel e converso, hoc non est nisi inquantum in circulo est potentia triangulus, et e converso.

Sed in scientia naturali, in qua fit demonstratio per causas extrinsecas, probatur aliquid de una re per aliam omnino extrinsecam.

Et ita modus rationalis in scientia naturali maxime observatur, et ideo scientia naturalis inter alias est intellectui hominis magis conformis. Attribuitur igitur rationabiliter procedere scientiae naturali, non quia ei sola conveniat, sed quia ei praecipue competit.

In Boetii De Trinitate, Lectio II, Q. II, Art. 1:

procedere disciplinabiliter attribuitur mathematicae, non quia ipsa sola disciplinabiliter procedat, sed quia ei maxime competit.

Cum enim discere nihil aliud sit quam ab alio scientiam accipere, tunc dicimur procedere disciplinabiliter, quando processus noster ad certam cognitionem perducit, quae scientia dicitur.

Quod quidem contingit in mathematicis scientiis. Cum enim mathematica sit media inter naturalem et divinam, ipsa est utroque certior.

Naturali quidem, quia eius consideratio est a motu et a materia absoluta, cum naturalis consideratio in materia et motu versetur.

Ex hoc autem quod consideratio naturalis est circa materiam, eius cognitio a pluribus dependet, scilicet a consideratione materiae et formae, et dispositionum materialium et proprietatum, quae consequuntur formam in materiam.

Ubicumque autem ad aliquid cognoscendum oportet considerare plura, est difficilior cognitio. Unde in I Posteriorum dicitur, quod minus certa scientia est, quae est ex additione, ut geometria ad arithmeticam.

Ex hoc vero quod eius consideratio est circa res mobiles et quae non uniformiter se habent, eius cognitio est minus firma, quia eius demonstrationes frequenter procedunt ut in maiori parte ex hoc, quod contingit aliquando aliter se habere.

Et ideo quando aliqua scientia magis appropinquat ad singularia, sicut scientiae operativae, ut medecina, alchimia et moralis, minus possunt habere de certitudine propter multitudinem eorum, quae consideranda sunt in talibus scientiis, quorum quodlibet si omittatur, frequenter erratur, et propter eorum variabilitatem.

Est autem processus mathematicus certior quam processus divinae scientiae, quia ea de quibus est scientia divina, sunt magis a sensibus remota, a quibus nostra cognitio ortum sumit,

et quantum ad substantias separatas, in quarum cognitionem insufficienter inducunt ea quae a sensibus accipiuntur,

et quantum ad ea quae sunt communia omnibus entibus, quae sunt maxime universalia, et sic maxime remota a particularibus cadentibus sub sensu.

Mathematica autem ipsa sub sensu cadunt, et imaginationi subiacent, ut linea, figura, numerus et huiusmodi. Et ideo intellectus humanus a phantasmatibus accipiens, facilius eorum cognitionem accipit et certius quam intelligentiae alicuius vel etiam quam quidditatem substantiae, potentiam et actum et huiusmodi.

Et sic patet quod mathematica consideratio est facilior et certior quam naturalis et theologica, et multo plus quam aliae scientiae operativae, et ideo ipsa maxime dicitur disciplinabiliter procedere.

In Boetii De Trinitate, Lectio II, Q. II, Art. 1:

sicut rationabiliter procedere attribuitur naturali philosophiae, quia in ipsa observatur maxime modus rationis, ita intellectualiter procedere attribuitur divinae scientiae, eo quod in ipsa observatur maxime modus intellectus.

Differt autem ratio ab intellectu, sicut multitudo ab unitate. Unde dicit Boetius in IV de Consol., quod similiter se habet ratio ad intellectum, sicut tempus ad aeternitatem et circulus ad centrum.

Est enim rationis proprium circa multa diffundi et ex eis unam simplicem cognitionem colligere....Intellectus autem e converso per prius unam et simplicem veritatem considerat, et in illa totius multitudinis cognitionem capit, sicut Deus intelligendo suam essentiam omnia cognoscit....

Sic igitur patet quod rationalis consideratio ad intellectualem terminatur secundum viam resolutionis, inquantum ratio ex multis colligit unam et simplicem veritatem. Et rursum, intellectualis consideratio est principum rationalis secundum viam compositionis vel inventionis, inquantum intellectus in uno multa comprehendit.

Illa igitur consideratio, quae est terminus totius humanae ratiocinationis, maxime est intellectualis consideratio. Tota autem rationis consideratio resolventis in omnibus scientiis, ad considerationem divinae scientiae terminatur.

Ratio enim, ut prius est dictum, procedit quandoque de uno in aliud secundum rem, ut quando est demonstratio per causas, vel effectus extrinsecos, componendo quidem cum proceditur a causis ad effectus, resolvendo autem quando e converso, cum proceditur ab effectibus ad causas, eo quod causae sunt effectibus simpliciores, et magis immobiliter et uniformiter permanentes.

Ultimus igitur terminus resolutionis in hac vita est, cum pervenitur ad causas supremas maxime simplices, quae sunt substantiae separatae.

Quandoque vero procedit de uno in aliud secundum rationem, ut quando est processus secundum causas intrinsecas, componendo quidem quando a formis maxime universalibus in magis particularia proceditur, resolvendo autem quando e converso, eo quod universalius est simplicius.

Maxime autem universalia sunt, quae sunt communia omnibus entibus, et ideo terminus resolutionis in hac vita ultimus est consideratio entis, et eorum quae sunt entis inquantum huiusmodi.

Haec autem sunt de quibus divina scientia considerat, ut supra dictum est, substantiae scilicet separatae, et communia omnibus entibus. Unde patet quod sua consideratio est maxime intellectualis.

Et inde etiam est quod ipsa largitur principia omnibus aliis scientiis, in quantum intellectualis consideratio est principium rationalis, propter quod dicitur prima philosophia.

Et nihilominus ipsa addiscitur post physicam et ceteras scientias, inquantum intellectualis consideratio est terminus rationalis, propter quod dicitur metaphysica quasi transphysica, quia post physicam resolvendo occurit.

Ad primum igitur dicendum, quod intellectualiter procedere non attribuitur scientiae divinae, quasi ipsa non ratiocinetur procedendo de principiis ad conclusiones, sed quia eius ratiocinatio est intellectuali considerationi propinquissima, et conclusiones eius principiis.

Ad secundum....scientia divina non est solum de Deo, sed etiam de aliis quae intellectum humanum etiam secundum statum viae non excedunt, quantum ad quid est cognoscendum de ipsis.

In Boetii De Trinitate, Lectio II, Q. II, Art. 1:

processus aliquis, quo proceditur in scientiis, dicitur tripliciter rationabilis.

Uno modo ex parte principiorum quibus proceditur, ut cum aliquis procedit ad aliquid probandum ex operibus rationis, cuiusmodi sunt genus et species et oppositum et huiusmodi intentiones, quas logici considerant. Et sic dicitur aliquis processus rationalis, quando aliquis utitur in aliqua scientia propositionibus, quae traduntur in logica, prout scilicet utimur in in logica, prout est docens in aliis scientiis.

Sed hic modus procedendi non potest competere proprie alicui particulari scientiae in quibus peccatum accidit, nisi ex propriis principiis procedatur.

Convenit autem hoc proprie fieri in metaphysica et logica, eo quod utraque scientia communis est, et circa idem subjectum quodammodo.

Alio modo dicitur processus rationalis ex termino, in quo sistitur procedendo.

Ultimus enim terminus ad quem rationis inquisitio perducere debet, est intellectus principiorum, in quae resolvendo iudicamus, quod quidem quando fit, non dicitur processus vel probatio rationabilis, sed demonstratio.

Quandoque autem inquisitio rationis usque in ultimum terminum non perducit, sed sistitur in ipsa inquisitione, quando scilicet quaerenti adhuc manet via ad utrumlibet; et hoc contingit, quando per probabiles rationes proceditur, quae natae sunt facere opinionem et fidem, non autem scientiam, sic rationalis processus distinguitur contra demonstrativum.

Et hoc modo procedi potest rationabiliter in qualibet scientia, ut ex probabilibus paretur via ad necessarias conclusiones.

Et hic est alius modus, quo logica utitur in scientiis demonstrativis, non quidem ut est docens, sed ut utens.

Et hic duobus modis denominatur processus rationalis a scientia rationali; his enim modis utitur logica, quae rationis dicitur scientia, in scientiis demonstrativis, ut dicit Commentator in I Physic.

Ad quartum dicendum quod Philosophus ibi [N. Ethic., Lib. VI, Cap.1] pro eodem ponit ratiocinativum et opinativum...Ratiocinativo vel opinativo attribuit Philosophus ibidem agibilia humana de quibus est scientia moralis ratione suae contingentiae.

Unde potest ex dictis colligi, quod primus modus rationabilitatis est maxime proprius scientiae rationali, secundus morali, tertius naturali.

In Boetii De Trinitate, Lectio II, Q. II, Art. 2:

in qualibet cognitione duo est considerare, scilicet principium et terminum. Principium ad apprehensionem pertinet, terminus autem ad judicium; ibi enim cognitio perficitur.

Principium igitur cuiuslibet nostrae cognitionis est in sensu, quia ex apprehensione sensus oritur apprehensio phantasiae...a qua iterum oritur apprehensio intellectiva in nobis, cum phantasmata sunt intellectivae animae ut objecta...

Sed terminus cognitionis non semper est uniformiter. Quandoque enim est in sensu, quandoque in imaginatione, quandoque in solo intellectu.

Quandoque enim proprietates et accidentia rei, quae sensui demonstrantur, sufficienter exprimunt naturam rei, et tunc oportet quod iudicium de rei natura, quod facit intellectus, conformetur his quae sensus demonstrat de re. Et huiusmodi sunt omnes res naturales, quae sunt determinatae ad materiam sensibilem. Et ideo in scientia naturali terminari debet cognitio ad sensum, ut scilicet hoc modo iudicemus de rebus naturalibus, secundum quod sensus ea demonstrat, ut patet in III Caeli et Mundi. [cap.7], et qui sensum negligit in naturalibus, incidit in errorem. Et haec sunt naturalia, quae sunt concreta cum materia sensibili et motu, et secundum esse et secundum considerationem.

Quaedam vero sunt, quorum iudicium non dependet ex his, quae sensu percipiuntur, quia quamvis secundum esse sunt in materia sensibili, tamen secundum definitivam rationem sunt a materia sensibili abstracta. Iudicium autem potissimum de unaquaque re fit secundum eius definitivam rationem.

Sed quia secundum definitivam rationem non abstrahunt a qualibet materia, sed solum a sensibili, et remotis conditionibus sensibilibus remanet aliquid imaginabile, ideo in talibus oportet quod iudicium sumatur secundum id quod demonstrat imaginatio. Huiusmodi autem sunt mathematica.

In mathematicis ideo oportet cognitionem secundum iudicium terminari ad imaginationem, non ad sensum, quia iudicium mathematicum superat apprehensionem sensus. Unde non est idem iudicium quandoque de linea mathematica, quod est de linea sensibili, sicut in hoc quod linea recta tangit sphaeram solum secundum punctum, quod convenit rectae lineae separatae, non autem rectae lineae in materia, ut dicitur in I De Anima [Caput I]

Quaedam vero sunt quae excedunt et id quod cadit sub sensu, et id quod cadit sub imaginatione, sicut illa quae omnino a materia non dependent neque secundum esse neque secundum considerationem, et ideo talium cognitio secundum iudicium non debet terminari ad imaginationem neque ad sensum.

Sed tamen ex his quae sensu vel imaginatione apprehenduntur, in horum cognitionem devenimus vel per viam causalitatis, ut ex effectu causam cognoscimus, quae non est effectui commensurata, sed excellens; vel per excessum vel per remotionem, quando omnia quae sensus vel imaginatio apprehendit, ab huiusmodi rebus separamus....

Uti ergo possumus in divinis sensu et imaginatione sicut principia nostrae considerationis, sed non sicut terminis, ut scilicet talia iudicemus esse divina, qualia sunt quae sensus vel imaginatio apprehendit.

Deduci autem ad aliquid est ad illud terminari. Et ideo in divinis neque ad sensum neque ad imaginationem debemus deduci, in mathematicis autem ad imaginationem, et non ad sensum, in naturalibus autem etiam ad sensum.

Et propter hoc peccant qui uniformiter in tribus speculativae partibus procedere nituntur.

...Ad quintum dicendum, quod phantasma est principium nostrae cognitionis, ut ex quo incipit intellectus operatio, non sicut transiens, sed sicut permanens, ut quoddam fundamentum intellectualis operationis, sicut principia demonstrationis oportet manere in omni processu scientiae, cum phastasmata comparentur ad intellectum ut objecta, in quibus inspicit omne quod inspicit vel secundum perfectam repraesentationem vel secundum negationem.

Et ideo quando phantasmatum cognitio impeditur, oportet totaliter impediri cognitionem intellectus etiam in divinis. Patet enim quod non possumus intelligere Deum causam corporum esse, sive supra omnia corpora, sive absque corporeitate, nisi imaginemur corpora, non tamen iudicium divinorum secundum imaginationem formatur. Et ideo quamvis imaginatio in qualibet divinorum cognitione sit necessaria secundum statum viae, nunquam tamen ad eam deduci oportet in divinis.

In Boetii De Trinitate, Lectio II, Q. II, Art. 3:

Sed quaedam invisibilia sunt, quorum quidditas et natura perfecte exprimitur ex quidditatibus rerum sensibilium notis, et de talibus intelligibilibus possumus scire quid est, sed mediate, sicut ex hoc quod scitur quid est homo et quid est animal, sufficienter innotescit habitudo unius ad alterum, et ex hoc scitur quid est genus et quid est species.

Naturae autem sensibiles intellectae non sufficienter exprimunt divinam essentiam, neque etiam aliquas essentias separatas, cum non sint unius generis naturaliter loquendo, et quidditas, et omnia huiusmodi nomina fere aequivoce dicuntur de sensibilibus et de illis substantiis.

In Boetii De Trinitate, Lectio II, Q. II, Art. 4:

...in scientiis speculativis semper proceditur ex aliquo prius noto tam in demonstrationibus conclusionum, quam in inventionibus etiam definitionum.

Sicut enim ex propositionibus praecognitis aliquis devenit in cognitionem conclusionis, ita ex conceptione generis et differentiae et causarum rei aliquis devenit in cognitionem speciei.

Hoc autem non est possibile in infinitum procedere, quia sic omnis scientia periret et quantum ad demonstrationes et quantum ad definitiones, cum infinita non sit pertransire.

Unde omnis consideratio scientiarum speculativarum reducitur in aliqua principia, quae quidem homo non habet necesse addiscere aut invenire, ne oporteat in infinitum procedere, sed eorum notitiam naturaliter habet.

Et huiusmodi sunt principia demonstrationum indemonstrabilia, ut Omne totum est maius sua parte et huiusmodi, in quae omnes demonstrationes scientiarum reducuntur, et etiam primae conceptiones intellectus, ut entis, unius et huiusmodi, in quae oportet reducere omnes definitiones scientiarum praedictarum.

Ex quo patet quod nihil potest sciri in scientiis speculativis neque per viam definitionis neque per viam demonstrationis, nisi ea tantum ad quae praedicta naturaliter cognita se extendunt.

Scriptum super Lib. I Sententiarum, Q. I, Arts. 2 and 5; Scriptum super Lib. Iii Sententiarum, Dist XIV, , Art. 3, pp 452-455

In I N. Ethicorum, Lectio III, nn. 32-35:

hic determinat modum huic scientiae convenientem. Et primo ex parte doctoris. Secundo auditoris...

Circa primum ponit talem rationem. Modus manifestandi veritatem in qualibet scientia, debet esse conveniens ei quod subiicitur sicut materia in illa scientia.

Quod quidem manifestat ex hoc quod certitudo non potest inveniri, nec est requirenda similiter in omnibus sermonibus, quibus de aliqua re ratiocinamur. Sicut neque etiam in conditis, idest his quae fiunt per artem, non est similis modus operandi in omnibus; sed unusquisque artifex operatur ex materia, secundum modum ei convenientem, aliter quidem ex terra, aliter ex luto, aliter ex ferro.

Materia autem moralis talis est, quod non est ei conveniens perfecta certitudo. Et hoc manifestat per duo genera quae videntur ad materiam moralis pertinere.

Primo namque et principaliter ad materiam moralem pertinet opera virtuosa, quae vocat hic iusta, de quibus principaliter intendit civilis scientia. Circa quae non habetur certa sententia hominum, sed magna differentia est in hoc quod homines de his iudicant. Et in hoc multiplex error contingit. Nam quaedam, quae a quibusdam reputantur iusta et honesta, a quibusdam iniusta et inhonesta, secundum differentiam temporum et locorum et personarum. Aliquid enim reputatur vitiosum uno tempore aut in una regione, quod in alio tempore aut in alia regione non reputatur vitiosum. Et ex ista differentia contingit quosdam opinari, quod nihil est naturaliter iustum vel honestum, sed solum secundum legis positionem....

Secundo autem ad materiam moralem pertinet bona exteriora, quibus homo utitur ad finem. Et circa etiam ista bona contingit invenire praedictum errorem, quia non semper eodem modo se habent in omnibus. Quidam enim per eam iuvantur, quibusdam vero ex ipsis proveniunt detrimenta. Multi enim homines occasione suarum divitiarum perierunt, utpote a latronibus interfecti. Quidam vero occasione suae fortitudinis corporalis, ex cuius fiducia incaute se periculis exposuerunt.

Et sic manifestum est, quod materia moralis est varia et difformis, non habens omnimodam certitudinem

Et quia secundum artem demonstrativae scientiae, oportet principia esse conformia conclusionibus, amabile est et optabile, de talibus, idest tam variabilibus, tractatum facientes, et ex similibus procedentes ostendere veritatem,

primo quidem grosse, idest applicando universalia principia et simplicia ad singularia et composita, in quibus est actus. Necessarium est enim in qualibet operativa scientia, ut procedatur modo composito. E converso autem in scientia speculativa, necesse est ut procedatur modo resolutoria, resolvendo composita in principia simplicia.

Deinde oportet ostendere veritatem figuraliter, idest verisimiliter, et hoc est procedere ex propriis principiis huius scientiae. Nam scientia moralis est de actibus voluntariis: voluntatis autem motivum est, non solum bonum, sed apparens bonum.

Tertio oportet ut cum dicturi simus de his quae ut frequentius accidunt, idest de actibus voluntariis, quos voluntas non ex necessitate producit, sed forte inclinat magis ad unum quam ad aliud, ut etiam ex talibus procedamus, ut principia sint conclusionibus conformia.

In I N. Ethicorum, Lectio III, n. 36:

Ostendit quod auditorem oportet acceptare in moralibus praedictum modum determinandi.

Et dicit, quod debitum est, quod unusquisque recipiat unumquodque, quod sibi ab alio dicitur "eodem modo", idest secundum quod convenit materiae.

Quia ad hominem disciplinatum, idest bene instructum, pertinet, ut tantum certitudinem quaerat in unaquaque materia, quantum natura rei patitur.

Non enim potest esse tanta certitudo in materia variabilil et contingenti, sicut in materia necessaria, semper eodem modo se habente. Et ideo auditor bene disciplinatus, non debet maiorem certitudinem requirere, nec minori esse contentus, quam sit conveniens rei de qua agitur. Propinquum enim peccatum esse videtur, si aliquis acceptet aliquem mathematicum persuasionibus rhetoricis utentem, et si expetat a rhetorico demonstrationes certas, quale debet proferre mathematicus. Utrumque enim contingit ex hoc quod non consideratur modus materiae conveniens. Nam mathematica est circa materiam, in qua invenitur omnimoda certitudo. Rhetorica autem negotiatur circa materiam civilem, in qua multiplex variatio accedit.

In I Ethicorum, Lectio III, nn. 37-38:

Ostendit qualis debeat esse auditor huius scientiae.

Et primo ostendit quis sit insufficiens auditor. Secundo quis sit inutilis...Tertio ostendit quis sit auditor conveniens...

Circa primum duo facit.

Primo praemittit quaedam quae sunt necessaria ad propositum ostendendum. Et dicit quod unusquisque non potest habere bonum iudicium nisi de his quae cognoscit. Et sic ille qui est instructus circa unum aliquod genus, bene potest iudciare de his quae pertinent ad illud genus. Sed ille qui est bene instructus circa omnia, potest simpliciter bene iudicare de omnibus.

Secundo...concludit propositum, scilicet quod iuvenis non est conveniens auditor politicae et totius moralis scientiae, quae sub politica comprehenditur;

quia...nullus potest bene iudicare nisi ea quae novit. Omnis autem auditor oportet quod bene iudicet de his quae audit, ut scilicet bene dicta recipiat, non autem ea quae male dicuntur. Ergo oportet, quod nullus sit auditor conveniens nisi habeat aliquam notitiam eorum quae debet audire.

Sed iuvenis non habet notitiam eorum quae pertinent ad scientiam moralem, quae maxime cognoscuntur per experientiam. Iuvenis autem est inexpertus operationum humanae vitae propter temporis brevitatem, et tamen rationes moralis scientiae procedunt ex his quae pertinent ad actus humanae vitae, et etiam sunt de his. Sicut si dicatur: quod liberalis minora sibi reservat, et maiora aliis tribuit, hoc iuvenis propter inexperientiam forte non iudicabit verum esse: et idem est in aliis civilibus.

Unde manifestum est, quod iuvenis non est conveniens auditor politicae.

In I Ethicorum, Lectio IV, nn. 51-54:

Ostendit quo ordine ratiocinandum sit de huiusmodi opinionibus, et simpliciter in tota materia morali.

Et assignat differentiam in processu ratiocinandi.

Quia quaedam rationes sunt, quae procedunt a principiis, id et a causis in effectus: sicut demonstrationes propter quid.

Quaedam autem e converso ab effectibus ad causas sive principia, quae non demonstrant propter quid, sed solum quia.

Et hoc etiam Plato prius distinxit, inquirens utrum oporteat procedere a principiis vel ad principia......

Et ut accipiatur quo ordine oportet procedere in qualibet materia, considerandum est, quod oporteat incipere a magis cognitis, quia per notiora devenimus ad ignota.

Sunt autem aliqua notiora dupliciter.

Quaedam quidem quoad nos, sicut composita et sensibilia.

Et quaedam simpliciter et quoad naturam, scilicet simplicia et intelligibilia.

Et quia nos ratiocinando notitiam acquirmus, oportet quod procedamus ab his quae sunt magis nota nobis:

et si quidem eadem sunt magis nota nobis et simpliciter, tunc ratio procedit a principiis, sicut in mathematicis.

Si autem alia magis nota sint simpliciter, et alia quoad nos, tunc oportet e converso procedere sicut in naturalibus et moralibus.

Deinde...Ostendit qualiter oportet esse dispositum talium auditorem. Et dicit, quod quia in moralibus oportet incipere ab his quae sunt magis nota quoad nos, id est a quibusdam effectibus consideratis circa actus humanos, oportet illum, qui sufficiens auditor vult esse moralis scientiae, quod sit manu ductus et exercitatus in consuetudinibus humanae vitae, idest de bonis exterioribus et iustis, idest de operibus virtutum, et universaliter de omnibus civilibus, sicut sunt leges et ordines Politicorum, et si qua alia sunt huiusmodi. Quia oportet in moralibus accipere, ut principium, quia ita est. Quod quidem accipitur per experientiam et consuetudinem; puta quod concupiscentiae per abstinentiam superantur.

Et si hoc sit manifestum alicui, non multum est necessarium ei ad operandum cognoscere propter quid. Sicut medico sufficit ad sanandum scire quod haec herba curat talem aegritudinem. Cognoscere autem propter quid requiritur ad sciendum, quod principaliter intenditur in scientiis speculativis. Talis autem, qui scilicet est expertus in rebus humanis, vel per seipsum habet principia operabilium, quasi per se ea considerans, vel de facili suscipit ea ab alio. Ille vero cui neutrum horum convenit, audiat sententiam Hesiodi poetae. Qui dixit quod ille est optimus, qui scilicet potest per seipsum intelligere. Et ille etiam est bonus, qui recipit quae ab alio dicuntur. Ille autem, qui neque per seipsum potest intelligere, neque alium audiens potest in animo reponere, est inutilis quantum ad acquisitionem scientiae.

In I Ethicorum, Lectio XI, n. 135-138:

...non oportet similiter exquirere certitudinem in omnibus, sed in singularibus secundum subiectam materiam, prout scilicet proprium est illi doctrinae, quae circa illam materiam versatur...

Manifestat, quod dixerat in speciali. Et primo quantum ad id quod diversimode in diversis observari oportet. Secundo quantum ad id quod communiter in omnibus observandum est...

Circa primum tradit triplicem diversitatem.

Quarum prima est secundum differentiam scientiae practicae et speculativae. Unde dicit quod tector, idest artifex operativus, et geometra, qui est speculativus, differenter inquirunt de linea recta. Artifex quidem operativus, utpote carpentarius, inquirit de linea, inquantum est utile ad opus, utpote ad secandum lignum, vel aliquid aliud huiusmodi faciendum: sed geometra inquirit quod est linea et quale et quid sit, considerando proprietates et passiones ipsius; quia geometra intendit solam speculationem veritatis. Secundum hunc modum faciendum est in aliis scientiis operativis, ut non sequatur hoc inconveniens ut in scientia operativa, fiant sermones plures ad opera non pertinentes; puta si in hac scientia morali aliquis vellet pertractare omnia quae pertinent ad rationem et alias partes animae, oporteret de hoc plura dicere, quam de ipsis operibus. Est enim in unaquaque scientia vitiosum, ut homo moretur in his quae sunt extra scientiam.

Aliam autem diversitatem tangit...quae attenditur secundum differentiam principiorum et eorum quae sunt ex principiis. Et dicit quod non est in omnibus eodem modo causa inquirenda. Alioquin procederetur in infinitum in demonstrationibus. Sed in quibusdam sufficit quod bene demonstretur, idest manifestetur quod hoc ita est, sicut in his quae accipiuntur in aliqua scientia, ut principia: quia principium oportet esse primum. Unde non potest resolvi in aliquid prius.

Ipsa autem principia non eodem modo manifestantur.

Sed quaedam considerantur inductione, quae est ex particularibus imaginariis, utputa quod omnis numerus est par aut impar.

Quaedam vero accipiuntur sensu, sicut in naturalibus; puta quod omne quod vivit indiget nutrimento.

Quaedam vero consuetudine, sicut in moralibus, utpote quod concupiscentiae diminuuntur, si eis non obediamus.

Et alia etiam principia aliter manifestantur; sicut in artibus operativis accipiuntur principia per experientiam quamdam.

Deinde...determinat modum quantum ad id quod est communiter observandum in omnibus. Et dicit quod homo debet insistere ad hoc, quod singula principia pertranseat, scilicet eorum notitiam accipiendo et eis utendo, secundum quod nata sunt cognosci et studendum qualiter determinentur in hominis cognitione, ut scilicet sciat distinguere principia ab invicem et ab aliis.

Cognitio enim principiorum multum adiuvat ad sequentia cognoscenda. Principium enim videtur plus esse quam dimidium totius. Quia scilicet omnia alia quae restant continentur in principiis. Et hoc est quod subdit, quod per unum principium bene intellectum et consideratum, multa fiunt manifesta eorum, quae quaeruntur in scientia.

Ethicorum, n. 131:

figuraliter...idest secundum quamdam similitudinariam et extrinsecam quodammodo descriptionem.

In II Ethicorum, Lectio II, nn. 258-259:

omnis sermo qui est de operabilibus...debet tradi typo, idest exemplariter, vel similitudinarie, et non secundum certitudinem...

ea quae sunt in operationibus moralibus, et alia quae sunt ad hoc utilia, scilicet bona exteriora, non habent in seipsis aliquid stans per modum necessitatis, sed omnia sunt contingentia et variabilia...

Et cum sermo moralium etiam in universalibus sit incertus et variabilis, adhuc magis incertus est si quis velit ulterius descendere tradendo doctrinam de singulis in speciali. Hoc enim non cadit neque sub arte, neque sub aliqua narratione. Quia causae singularium operabilium variantur infinitis modis. Unde iudicium de singulis relinquitur prudentiae uniuscuiusque.

Summa Theologiae, Prima Secundae, Q. 34, Art. 1, c.:

In operationibus enim et passionibus humanis, in quibus experientia plurimum valet, magis movent exempla quam verba.

Summa Theologiae, Secunda Secundae, Q. 57, Art. 2, Ad 1:

illud quod est naturale habenti naturam immutabilem, oportet quod sit semper et ubique tale.

Natura autem hominis est mutabilis. Et ideo id quod naturale est homini potest aliquando deficere.

Sicut naturalem aequalitatem habet ut deponenti depositum reddatur: et si ita esset quod natura humana semper esset recta, hoc eset semper servandum. Sed quia quandoque contingit quod voluntas hominis depravatur, est aliquis casus in quo depositum non est reddendum, ne homo perversam voluntatem habens male eo utatur: ut puta si furiosus vel hostis reipublicae arma deposita reposcat.

De Veritate, Q. XI, Art. 1, Ad 13:

certitudo scientiae tota oritur ex certitudine principiorum

De Malo, Q. II, Art. 4, Ad 13:

iusta et bona possunt dupliciter considerari:

Uno modo formaliter, et sic semper et ubique sunt eadem; quia principia iuris, quae sunt in naturali ratione, non mutantur.

Alio modo materialiter, et sic non sunt eadem iusta et bona ubique et apud omnes, sed oportet ea lege determinari.

Et hoc contingit propter mutabilitatem naturae humanae et diversas conditiones hominum et rerum, secundum diversitatem locorum et temporum; sicut hoc semper est iustum quod in emptione et venditione fiat commutatio secundum aequivalens; sed pro mensura frumenti iustum est ut in tali loco vel tempore tantum detur et in alio loco vel tempore non tantum, sed plus vel minus.

Quaestiones Disputatae de Potentia, Q. 6, Art.1, Ad 11:

...logicus et mathematicus considerant tantum res secundum principia formalia; unde nihil est impossibile in logicis vel mathematicis, nisi quod est contra rei formalem rationem.

Et huiusmodi impossibile in se contradictionem claudit, et sic est per se impossibile. Talia autem impossibilia Deus facere non potest.

Naturalis autem applicat ad determinatam materiam: unde reputat impossibile etiam id quod est huic impossibile.

Nihil autem prohibet Deum posse facere quae sunt inferioribus agentibus impossibilia.