Ratio and Intentio
Logic as a Whole · Subject of Logic
From his file: RATIO AND INTENTIO.doc.
RATIO AND INTENTIO
In I Peri Hermeneias, Lectio X, n. 126:
Est autem considerandum quod de universali aliquid enunciatur quatuor modis.
Nam universale potest uno modo considerari quasi separatum a singularibus, sive per se subsistens, ut Plato posuit, sive, secundum sententiam Aristotelis, secundum esse quod habet in intellectu. Et sic potest ei aliquid attribui dupliciter.
Quandoque enim attribuitur ei sic considerato aliquid, quod pertinet ad solam operationem intellectus, ut si dicatur quod homo sit praedicabile de multis, sive universale, sive species. Huiusmodi enim intentiones format intellectus attribuens eas naturae intellectae, secundum quod comparat ipsam ad res, quae sunt extra animam.
Quandoque vero attribuitur aliquid universali sic considerato, quod scilicet apprehenditur ab intellectu ut unum, tamen id quod attribuitur ei non pertinet ad actum intellectus, sed ad esse, quod habet natura apprehensa in rebus, quae sunt extra animam, puta si dicatur quod homo est dignissima creaturarum. Hoc enim convenit naturae humanae etiam secundum quod est in singularibus. Nam quilibet homo singularis dignior est omnibus creaturis irrationalibus; sed tamen omnes homines singulares non sunt unus homo extra animam, sed solum in acceptione intellectus; et per hunc modum attribuitur ei praedicatum, scilicet ut uni rei.
Alio autem modo attribuitur universali, prout est in singularibus, et hoc dupliciter.
Quandoque quidem ratione ipsius naturae universalis, puta cum attribuitur ei aliquid quod ad essentiam eius pertinet, vel quod consequitur principia essentialia; ut cum dicitur, homo est animal, vel homo est risibilis.
Quandoque autem attribuitur ei aliquid ratione singularis in quo invenitur, puta cum attribuitur ei aliquid quod pertinet ad actionem individui; ut cum dicitur, homo ambulat.
Singulari autem attribuitur aliquid tripliciter: uno modo, secundum quod cadit in apprehensione; ut cum dicitur, Socrates est singulare, vel praedicabile de uno solo.
Quandoque autem, ratione naturae communis; ut cum dicitur, Socrates est animal.
Quandoque autem, ratione sui ipsius; ut cum dicitur, Socrates ambulat.
In I Peri Hermeneias, Lectio X, n.127:
Est autem haec tertia divisio enunciationis quam ponit Philosophus.
Prima namque fuit quod enunciationum quaedam est una simpliciter, quaedam vero coniunctione una. Quae quidem est divisio analogi in ea de quibus praedicatur secundum prius et posterius: sic enim unum dividitur secundum prius in simplex et per posterius in compositum.
Alia vero fuit divisio enunciationis in affirmationem et negationem. Quae quidem est divisio generis in species, quia sumitur secundum differentiam praedicati ad quod fertur negatio; praedicatum autem est pars formalis enunciationis; et ideo huiusmodi divisio dicitur pertinere ad qualitatem enunciationis, qualitatem, inquam, essentialem, secundum quod differentia significat quale quid.
Tertia autem est huiusmodi divisio, quae sumitur secundum differentiam subiecti, quod praedicatur de pluribus vel de uno solo, et ideo dicitur pertinere ad quantitatem enunciationis, nam et quantitas consequitur materiam.
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XV, Quaest II, Art. I, Solutio II:
Sed quia potentiae apprehensivae sensitivae sunt tantum in recipiendo speciem - quae quidem non recipitur in sensu per modum rei, sed per modum intentionis, - ideo in operatione harum virium est quidem aliquo modo pati, quantum ad hoc quod sunt vires materiales et quantum ad hoc quod aliquid recipitur. Et propter hoc dicitur in II De Anima (424a 1) quod sentire et pati quoddam.
Sed quia sensus non movetur ab sensibili secundum conditionem moventis, cum forma sensibilis non recipiatur in sensu secundum esse materiale prout est in sensibili, sed secundum esse spirituale, quod est proprium sensui - unde non habet contrarietatem ad sensum, sed est perfectio ejus, nisi secundum quod excedit proportionem sensus - ideo non proprie dicitur pati secundum has vires, nisi secundum quod excellentia sensiblium corrumpit sensum, aut debilitat.
Relinquitur ergo quod passio proprie dicatur secundum vires appetitivas sensitivas, quia hae vires et materiales sunt et moventur a rebus secundum proprietatem rei, quia non est appetitus intentionis, sed rei ipsius; et secundum hoc habet res convenientiam ad animam vel contrarietatem. Et ideo dicit Philosophus in II Eth. (1105b 23), quod passio est quam sequitur delectatio vel tristitia...
Sed quia accidit delectatio secundum conjunctionem convenientis et connaturalis, ideo adhuc magis proprie dicuntur passiones illae affectiones sensitivae ad quas sequitur tristitia, vel etiam quae sunt cum vehementia sive delectationis sive tristitiae, ut dicit Philosophus, V Meta. (1022b 20), quia sic trahitur anima extra modum suum naturalem...
Sed in viribus intellectivae partis, quamvis non sit proprie passio, quia immateriales sunt, tamen est ibi aliquid de ratione passionis, quia in apprehensione intellectus creati est receptio; et secundum hoc dicitur in III De Anima (429a 13-15) quod intelligere est pati quoddam.
In appetitu autem intellectivo, est adhuc plus de ratione passionis, quia voluntas movetur a re secundum quod est bona vel mala, quae sunt conditiones rei; intellectus autem movetur secundum apprehensionem veri vel falsi, quae non sunt rei per se, sed secundum quod sunt in anima; quia bonum et malum sunt in rebus, verum vel falsum sunt in anima, ut dicitur in VI Meta. (1027b 25-27)
Unde magis recipit anima a re secundum affectum, et vehementius movetur quam secundum intellectum...
Et quia movetur affectus a re secundum proprietatem rei quam res habet in se ipsa, ideo per hunc modum contingit quod res habeat contrarietatem et convenientiam ad animam; sed secundum quod apprehenditur ab intellectu, omnis res habet convenientiam, inquantum apprehenditur ut verum. Et ideo in operatione appprehensivae semper est delectatio, in operatione affectivae est delectatio et tristitia. Et sic etiam tristitia magis proprie adhuc dicitur passio, sicut et in affectu sensibili dictum est.
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio XV, Quaest II, Art. III, Quaestiuncula II, Ad 3:
...delectatio intellectus dicitur dupliciter.
Uno modo ita quod sit intellectus quantum ad subjectum et quantum ad objectum. Et haec est illa delectatio qua intellectus delectatur de hoc quod intelligit. Et quia utrumque contrariorum intelligitur secundum quod est intelligibile et perfectio intellectus, nec aliquam laesionem intellectui afferre potest, sicut in sensu accidit, ideo tali delectationi non est tristitia contraria.
Alio modo intellectus delectatio dicitur quantum ad subjectum, sed non quantum ad objectum; quia non delectatur per hoc quod intelligit sed de aliquo apprehenso delectabili, quando scilicet intellectiva pars delectatur de aliquo quod in ipsis rebus accidit consonum voluntati. Et sic haec delectatio non est de uno contrariorum secundum quod est in anima, secundum quod non habet contrarium - quia intentiones contrariorum in anima non sunt contrariae, cum sint simul - sed secundum quod est in re, secundum quod habet contrarietatem. Unde et tali delectationi rationis potest esse tristitia contraria in parte intellectiva existens, sicut est in daemonibus et animabus damnatorum.
Scriptum Super Lib. I Sententiarum, Distinctio XXXIII, Quaest I, Art. I, Ad 3:
Sciendum est autem, quod "ratio" sumitur dupliciter:
quandoque enim ratio dicitur id quod est in ratiocinante, scilicet ipse actus rationis, vel potentia quae est ratio;
quandoque autem ratio est nomen intentionis, sive secundum quod significat definitionem rei, prout ratio est definitio, sive prout ratio dicitur argumentatio....
In omnibus autem intentionibus hoc communiter verum est, quod intentiones ipsae non sunt in rebus, sed in anima tantum: sed habent aliquid in re respondens, scilicet naturam, cui intellectus hujusmodi intentiones attribuit; sicut intentio generis non est in asino, sed natura animalis, cui per intellectum haec intentio attribuitur.
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio V, Quaest III, Art. I, Utrum humana natura sit assumpta Obj. 1 & Ad 1:
Videtur quod natura humana non sit assumpta. 1. Quia, secundum Boetium (in lib. De duab. natur., c. I) natura, prout hic loquimur de ea, est unumquodque informans specifica differentia. Sed differentia specifica est naturam nudam significans: non enim significat eam ut in aliquo. Cum ergo secundum Damascenum non assumpserit Deus naturam quae est nuda in contemplatione, videtur quod non assumpsit naturam.
Ad primum ergo dicendum quod sicut genus est quaedam intentio quam intellectus ponit circa formam intellectam; ita etiam differentia et omnia quae significant secundas intentiones. Tamen huic intentioni intellectae respondet natura quaedam quae est in particularibus; quamvis secundum quod est in particularibus, non habeat rationem generis vel speciei.
Secundum hoc dico quod Boetius non intendit dicere quod differentia, secundum quod accidit ei intentio differentiae, sit natura, sed quantum ad id quod est in re ipsa, scilicet quidditas rei quam differentia complet.
Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Distinctio VI, Quaest. I, Art. I, Solutio I:
Dicendum quod cum omne particulare habeat respectum ad naturam communem et ad proprietates, potest secundum utrumque respectum nominari, tum per nomen primae impositionis, tum per nomen secundae intentionis.
Hoc enim nomen, res naturae, est nomen primae impositionis, significans particulare per respectum ad naturam communem.
Hoc vero nomen, suppositum, est nomen secundae impositionis, significans ipsam habitudinem particularis ad naturam communem, inquantum subsistit in ea; particulare vero, inquantum exceditur ab ea.
Sed quia accidentia consequuntur naturam, ideo omne nomen designans particulare secundum respectum ad proprietates, designat etiam ipsum per respectum ad naturam communem.
Hoc ergo potest fieri dupliciter: - vel per nomen primae impositionis; et sic est hypostasis communiter in omnibus substantiis, persona vero in rationalibus substantiis; - vel per nomen secundae impositionis; et sic est individuum inquantum est indivisum in se, singulare vero inquantum est divisum ab aliis, unde singulare est idem quod divisum.
Est etiam alia differentia attendenda inter ista; quia quaedam istorum significant communiter particulare in quolibet genere, sicut particulare, individuum et singulare; quaedam vero tantum particualre in genere substantiae, sicut res naturae, suppositum, hypostasis et persona.
Scriptum Super Lib. IV Sententiarum, Distinctio I, Quaest I, Art. IV. Quaestiuncula II, Ad 4:
Ad quartum dicendum quod in re corporali non potest esse virtus spiritualis secundum esse completum; potest tamen ibi esse per modum intentionis: sicut in instrumentis motis ab artifice est virtus artis, et sermo audibilis existens causa disciplinae, ut dicitur in lib. de Sensu et Sensato (437a 12) continet intentiones animae; quodammodo etiam in motu est virtus substantiae separatae moventis, secundum Philosophos, et semen agit in virtute animae, ut dicitur in XVI De animal.
Scriptum Super Lib. IV Sententiarum, Distinctio I, Quaest I, Art. IV. Quaestiuncula IV, Responsio:
...quia omne agens agit sibi simile, ideo effectus agentis oportet quod aliquo modo sit in agente.
In quibusdam enim est idem secundum speciem; et ista dicuntur agentia univoca, sicut calor est in igne calefaciente. In quibusdam vero enim est idem secundum proportionem sive analogiam, sicut cum sol calefacit. Est enim in sole aliquid quod ita facit eum calefacientem sicut calor facit ignem calidum et secundum hoc calor dicitur esse in sole aequivoce, ut dicitur in libro de Substantia orbis (cap. 2) Ex quo patet quod illud quod est in effectu ut forma dans esse, est in agente, inquantum hujusmodi, ut virtus activa. Et ideo sicut se habet agens ad virtutem activam, ita se habet ad continendam formam effectus.
Et quia agens instrumentale non habet virtutem agendi ut aliquod ens completum, sed per modum intentionis, ut dictum est; et forma introducta continetur in eo per modum intentionis: sicut sunt species colorum in aere, a quibus aer non denominatur coloratus.
Et hoc modo gratia est in sacramentis sicut in instrumento, non complete, sed incomplete quantum ad quatuor.
Primo, quia in instrumento non est forma effectus secundum completam rationem speciei, sicut est in effectu jam completo et in causa univoca.
Secundo, quia est in eo per modum intentionis, et non secundum completum esse in natura: sicut forma effectus est in causa principali non univoca secundum perfectum esse in natura, quamvis non secundum completam rationem illius speciei sive formae quam inducit in effectu, ut calor est in sole.
Tertio, quia non est in eo per modum intentionis quiescentis, sicut sunt intentiones rerum in anima, sed per modum intentionis fluentis duplici fluxu: quorum unus est de potentia in actum: sicut etiam in mobili est forma quae est terminus motus, dum movetur ut fluens de potentia in actum; et inter haec cadit medium motus cujus virtute instrumentum agit; alius de agente in patiens, inter quae cadit medium instrumentum, prout unum est movens et alterum motum.
Quarto, quia sacramentum etiam instrumentaliter non attingit directe ad ipsam gratiam, ut dictum est, sed dispositive.
Scriptum Super Lib. IV Sententiarum, Distinctio I, Quaest I, Art. IV. Quaestiuncula II, Responsio & Ad 1:
...virtus agendi proportionatur agenti. Unde alio modo oportet ponere virtutem agendi in agente principali; alio modo in agente instrumentali.
Agens enim principale agit secundum exigentiam suae formae. Et ideo virtus activa in ipso est aliqua forma vel qualitas habens completum esse in natura.
Instrumentum autem agit ut motum ab alio. Et ideo competit sibi virtus proportionata motui; motus autem non est ens completum sed est via in ens quasi medium quid inter potentiam puram et actum purum, ut dicitur in III Phys.
Et ideo virtus instrumenti inquantum hujusmodi, secundum quod agit ad effectum ultra id quod competit sibi secundum suam naturam, non est ens completum habens esse fixum in naturam, sed quoddam ens incompletum: sicut est virtus immutandi visum in aere, inquantum est instrumentum motum ab exteriori visibili.
Et hujusmodi entia consueverunt intentiones nominari et habent aliquid simile cum ente quod est in anima quod est ens diminutum, ut dicitur in VI Meta.
Et quia sacramenta non faciunt effectum spiritualem nisi inquantum sunt instrumenta; ideo virtus spiritualis est in eis non quasi ens fixum, sed sicut ens incompletum.
Ad primum ergo dicendum quod ens incompletum quod est in anima, dividitur contra ens distinctum per decem genera, ut patet in Vi Meta. (1026a 35). Et ideo talia entia incompleta, per se loquendo, non sunt in aliquo genere nisi per reductionem: sicut motus quantum ad suam substantiam reducitur ad illud genus in quo sunt termini motus, sicut imperfectum ad perfectum, quamvis ponatur in praedicamento passionis secundum quod importat ordinationem moventis ad motum, ut dicit Commentator in III Phys.
Unde et virtus haec quae est in sacramentis reducitur ad idem genus in quo est virtus completa principalis agentis quae est qualitas, vel in qua esset, si in genere esset; quia virtus increata non est in aliquo genere.