Solum Principia Formalia in Logic
Logic as a Whole
From his file: SOLUM PRINCIPIA FORMALIA.doc.
SOLUM PRINCIPIA FORMALIA IN LOGIC
Quaestiones Disputatae de Potentia, Q. 6, Art.1, Ad 11:
...logicus et mathematicus considerant tantum res secundum principia formalia; unde nihil est impossibile in logicis vel mathematicis, nisi quod est contra rei formalem rationem.
Et huiusmodi impossibile in se contradictionem claudit, et sic est per se impossibile. Talia autem impossibilia Deus facere non potest.
Naturalis autem applicat ad determinatam materiam: unde reputat impossibile etiam id quod est huic impossibile.
Nihil autem prohibet Deum posse facere quae sunt inferioribus agentibus impossibilia.
Quaestiones Disputatae de Potentia, Q. 1, Art.3, Ad 3:
Impossibilia rationalis Philosophiae non sunt secundum aliquam potentiam, sed secundum se ipsa:
quia ea quae sunt in rationali Philosophia, non sunt applicata ad materiam, vel ad aliquas potentias naturales.
Summa Contra Gentiles, Liber II, Capitulum XXV:
Praeterea. Cum principia quarundam scientiarum, ut logicae, geometriae et arithmeticae, sumantur ex solis principiis formalibus rerum, ex quibus esentia rei dependet, sequitur quod contraria horum principiorum Deus facere non possit: sicut quod genus non sit praedicabile de specie; vel quod lineae ductae a centro ad circumferentiam non sint aequales; aut quod triangulus rectilineus non habeat tres angulos aequales duobus rectis.