Texts for Foreword to Roads

← Library · Wisdom about Beginnings

Texts for Foreword to Roads

Wisdom about Beginnings · Roads in Our Knowledge

From his file: TEXTS FOR FOREWORD TO ROADS.doc.

Word doc

Aristotle, PERI ZWIWN MORIWN A, 639a 1-5:

Περὶ πᾶσαν θεωρίαν τε καὶ μέθοδον, ὁμοίως ταπεινοτέραν τε καὶ τιμιωτέραν, δύο φαίνονται τρόποι τῆς ἕξεως εἶναι, ὧν τὴν μὲν ἐπιστήμην τοῦ πράγματος καλῶς ἔχει προσαγορεύειν, τὴν δ’ οἷον παιδείαν τινά.

Aristotle, First book of Natural Hearing (Physics), Chapter 1, 184a 16-18:

πέφυκε δὲ ἐκ τῶν γνωριμωτέρων ἡμῖν ἡ ὁδὸς καὶ σαφεστέρων ἐπὶ τὰ σαφέστερα τῃ φύσει καὶ γνωριμώτερα.

Prior Analytics, Book One, Chapter 29, 45b 36-37:

dia ταύτης τῆς ὁδοῦ γίγνεσθαι πάντας τοὺς συλλογισμούς

Prior Analytics, Book One, Chapter 30, 46a 3-5:

"H μὲν οὖν ὁδὸς κατὰ πάντων ἡ αὐτὴ καὶ περὶ φιλοσοφίαν καὶ περὶ τέχνην ὁποιανοῦν καὶ μάθημα

Nicomachean Ethics, Book One, Chapter 4, 1094b 33:

εὐ gar kai Πλάτων ἀπορει touto kai ἐξητει πότερον ἀπὸ τῶν ἀρχων \ epi τὰς ἀρχας ἐστιν ἡ ὁδὸς

Boetius dicit super prologum Porphyrii in Praedicabilia:

Singulare est dum sentitur, universale dum intelligitur.

In Libros Physicorum, Liber 8. Lectio 3, n. 3:

Deinde cum dicit: at vero nihil inordinatum etc., ostendit quod hac ratione inconvenientius utebatur Anaxagoras quam Empedocles. Manifestum est enim quod cum ponitur aliquid esse quasi principium, oportet accipere quod hoc sit secundum rei naturam; hoc est, ut natura rei sit talis quod hoc ei conveniat. Sic enim accipimus quasi principium, quod omne totum maius est sua parte, quia hoc est de ratione et natura totius, quod excedat partis quantitatem. Unde Empedocles dicebat, sic aptum natum esse; dans intelligere quod hoc esset accipiendum quasi principium. Et similiter Anaxagoras diceret, licet non exprimeret.

Sed manifestum est quod nulla res naturalis, nec aliquid eorum quae naturaliter rebus conveniunt, potest esse absque ordine; quia natura est causa ordinationis. Videmus enim naturam in suis operibus ordinate de uno in aliud procedere: quod ergo non habet aliquem ordinem, non est secundum naturam, nec potest accipi ut principium.

Sed duo infinita non habent ordinem ad invicem, quia infiniti ad infinitum nulla est proportio; omnis autem ordo proportio quaedam est. Sic ergo patet quod quiescere res tempore infinito, et postea incipere moveri per infinitum tempus, sine hoc quod sit aliqua differentia inter hoc tempus et illud, quare nunc magis quam prius motus fiat; neque iterum assignare aliquam aliam ordinationem inter aliqua duo, quorum uno deficiente, alterum incipiat et fiat motus, ut Anaxagoras ponebat; hoc non est opus naturae. Quia quidquid est in natura, aut semper simpliciter, idest eodem modo, se habet, et non aliquando sic, aliquando autem aliter, sicut ignis semper sursum fertur; aut aliqua ratio est quare non semper est eodem modo, sicut non semper animalia crescunt, sed quandoque diminuuntur, et hoc habet aliquam rationem. Sic ergo non videtur secundum naturam procedere, quod infinito tempore res quieverint, et postmodum moveri inceperint, ut Anaxagoras posuit. Unde melius est quod dicatur, sicut Empedocles dixit, vel quicumque alius similiter opinatus est, quod totum universum in quadam parte temporis quiescit, et iterum movetur in alia parte temporis; quia iam hoc potest habere aliquam ordinationem: finiti enim ad finitum potest esse proportio. Est autem considerandum quod sententia fidei nostrae non est similis positioni Anaxagorae. Non enim ponimus ante mundum infinita spatia temporis, cuius sit necesse accipere proportionem ad tempus sequens: sed antequam mundus inciperet, sola Dei simplex aeternitas fuit, sicut dictum est, quae est omnino extra genus temporis.

Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 97, Art 3, C:

anima rationalis et anima est et spiritus. Dicitur autem esse anima secundum illud quod est sibi commune et aliis animabus, quod est vitam corpori dari...Sed spiritus dicitur secundum illud quod est proprium sibi et non aliis animabus, quod scilicet habeat virtutem intellectivam immaterialem.

De Veritate, Q. 13, Art. 1, Ad 10:

illud quod est prius in intentione naturae, est posterius tempore, sicut se habet actus ad potentiam in eodem susceptibili: quia esse in actu est prius a natura, quamvis una et eadem res prius tempore sit in potentia quam in actu. Et similiter operatio animae, inquantum est spiritus, est prior quantum ad intentionem naturae, sed posterior tempore; unde si una operatio fiat in tempore alterius, hoc erit contra naturam.

Scriptum Super Lib. III Sententiarum, Dist. XXXVII, q. 1, Art. 2, Qa. 1, Ad 2:

Ad secundum dicendum, quod quamvis prohibitio minoris mali in magis malo non includatur via syllogistica, ut argui possit, si magis malum dimittendum est, quod et minus malum; includitur tamen eo modo quo ea quae ex seminibus naturae progrediuntur, in rationibus seminalibus continentur. Sicut enim natura ex parvis seminibus in maximas arbores proficit, ita etiam et lex ex his quae in principio et in promptu sunt, in alia procedit, quae sunt quandoque difficiliora et perfectiora; et ideo legislator per prohibitionem moechiae prohibuit fornicationem simplicem, et per falsum testimonium prohibuit omne mendacium, et per furtum prohibuit omnem turpem quaestum, et sic de aliis.

Summa contra Gentiles, Liber III, Caput CVII:

Primum autem in unoquoque est eius natura et essentia.