← Library · Wisdom about Beginnings
The Philosophy of the Continuous
Wisdom about Beginnings · Beginnings Misc
From his file: PHILOSOPHY OF THE CONTINUOUS.doc.
THE PHILOSOPHY OF THE CONTINUOUS
The Fundamental Place of the Continuous in our Knowledge
De Potentia, Q. 10, Art. 1, Corpus:
...cognitio intellectiva in nobis sumit principium a phantasia et sensu,
quae ultra continuum se non extendunt;
et inde est quod ex his quae in continuo inveniuntur, transumimus nomina ad omnia quae capimus intellectu;
sicut patet in nomine distantiae, quae primo invenitur in loco, et exinde transumitur ad quamcumque formarum differentiam, propter quod omnia contraria in quocumque sint genere, dicuntur esse maxime distantia, licet distantia primo inveniatur in ubi, ut Philosophus dicit in X Metaph.
Similiter autem nomen processionis primo est inventum ad significandum motum localem, secundum quem aliquid ordinate ab uno loco per media ordinatim in extremum transit; et ex hoc transumitur ad significandum omne illud in quo est aliquis ordo unius ex alio, vel post aliud;
et inde est quod in omni motu utimur nomine processionis; sicut dicimus, quod corpus procedit ab albedine in nigredinem, et de parva quantitate ad magnam, et de non esse in esse, et e converso,
et similiter utimur nomine processionis, ubi est aliqua emanatio alicuius ab aliquo; sicut dicimus quod radius procedit a sole, et omnis operatio ab operante, et etiam operatum, sicut artificiatum ab artifice, vel genitum a generante;
et universaliter omnium huiusmodi ordinem nomine processionis significamus.
De Memoria et Reminiscentia, Lectio II, n. 314:
...nihil potest homo intelligere sine continuo et tempore;
quod quidem accidit, inquantum nihil potest homo intelligere sine phantasmate.
Phantasma autem oportet quod sit cum continuo et tempore, eo quod est similitudo rei singularis, quae est hic et nunc: quod non potest intelligi sine phantasmate.
This text may be important for understanding why order is taken in a large sense for every relation. See also the quote from this same corpus under beginning.
De Potentia, Q. 7, Art. 8, corpus:
...relatio in hoc differt a quantitate et qualitate:
quia quantitas et qualitas sunt quaedam accidentia in subiecto remanentia;
relatio autem non significat, ut Boetius dicit [in libro de Trinitate], ut in subiecto manens, sed ut in transitu quodam ad aliud......
Quod autem attribuitur alicui ut ab eo in aliud procedens non facit compositionem cum eo, sicut nec actio cum agente.
Et propter hoc etiam probat Philosophus V Phys., quod in ad aliquid non potest esse motus: quia, sine aliqua mutatione eius quod ad aliud refertur, potest relatio desinere ex sola mutatione alterius, sicut etiam de actione patet, quod non est motus secundum actionem nisi metaphorice et improprie; sicut exiens de otio in actum mutari dicimus, quod non esset si relatio vel actio significaret aliquid in subiecto manens. ` Summa Theologiae, Prima Pars, Q. 41, Art. 1, Ad 2:
...primo coniicere potuimus originem alicuius ab alio, ex motu:
quod enim aliqua res a sua dispositione removeretur per motum, manifestum fuit hoc ab aliqua causa accidere.
Et ideo actio, secundum primam nominis impositionem, importat originem motus: sicut enim motus, prout est in mobili ab aliquo, dicitur passio; ita origo ipsius motus, secundum quod incipit ab alio et terminatur in id quod movetur, vocatur actio.
Remoto igitur motu, actio nihil aliud importat quam ordinem originis, secundum quod a aliqua causa vel principio procedit in id quod est a principio.