Thomas on Judgment

← Library · Wisdom about Beginnings

Thomas on Judgment

Wisdom about Beginnings

From his file: THOMAS ON JUDGMENT.doc.

Word doc

THOMAS ON JUDGMENT

De Veritate, Q. 12, Art. 3, Ad 2:

Iudicium non dependet tantum a receptione speciei, sed ex hoc quod ea de quibus iudicatur, examinantur ad aliquod principium cognitionis, sicut de conclusionibus iudicamus eas in principia resolvendo.

In somno igitur ligatis exterioribus sensibus, interiores vires quasi quietatae ab exteriorum sensuum tumultibus magis percipere possunt interiores impressiones factas in intellectu vel imaginatione ex illustratione divina vel angelica, vel ex virtue caelestium corporum, aut quorumcumque; sicut tenui plegmate deccurente ad linguam videtur dormienti quod dulcia comedat.

Sed quia primum principium nostrae cognitionis est sensus, oportet ad sensum quodammodo resolvere omnia de quibus iudicamus; unde Philosophus dicit in III Caeli et Mundi, quod complementum artis et naturae est res sensibilis visibilis, ex qua debemus de aliis iudicare; et similter dicit in VI Ethicorum (caput VIII) quod sensus sunt extremi sicut intellectus principiorum; extrema appellans illa in quae fit resolutio iudicantis.

Quia igitur in somno ligati sunt sensus, non potest esse perfectum iudicium nisi quantum ad aliquid, cum homo decipiatur intendens rerum similitudinibus tamquam rebus ipsis; quamvis quandoque dormiens cognoscat de aliquibus quod non sunt res, sed similitudines rerum.

Scriptum Super Liber III Sententiarum, Dist. XXIII, Q. II, Art. II, Sol. 1, Ad 1:

Quia sensus non habet se ad multa, sed determinate unum accipit, quia non confert; ideo determinatio potentiae, etiam superioris, a sensu denominatur, sed differenter; quia determinatio cogitationis ad aliquid dicitur assensus, quia aliquid non praecedit; determinatio autem voluntatis ad unum dictur consensus, quia cogitationem praesupponit, cum qua simul sentit, dum in illud tendit quod ratio bonum esse iudicat. Et ideo consentire dicitur volunatis, sed assentire intellectus.